
tudïcîumNie. i2 , Barthius tarnen , reponit Nie. Antonius, si editionem Ma-
tritensem vidisset, pleraque, aut omnia, quae in isto eius codice
vitiosa , mancaue reperta sanare , aut supplere intendit , sana,
et integra reperire potuit. Tanti plerumque constat in malae notae
libris ingenium exercere , aut potius defatigare v eile . Et Barthio
quidem hac in parte ignoscendum, qui multa huiusmodi in illa
sua Aduersaria , antequam Isidori opera MatHti édita fuissent, aut
ad ipsum peruenire potuissent , coniecerat. Videas etiam nostro
seculo quosdam, qui Matritensis veteris editionis ignari , aut im-
memores, nonnulla Isidori loca , in aliis editionibus corrupta, la-
bore improbo, et maximo conatu sanare student , ac vix tandem
actum agunt.
Synonyma Cicc~ j j . Quoniam vero quidam libri de proprietate sermonis,
de distantia verborum , synonymorum, siue alio titulo circumfe-
runtur, partim Ciceroni Victurio ascripti , partim Agroetio , sed
qui alicubi etiam Isidori esse dicuntur : haec quoque controuersia
a nobis pertractanda e s t . Vidi librum hoc titulo : Synonyma Cice-
ronis Victurii rhetoris disertissimi cum Stephani Flisci Synonymis,
eiusdemque Ciceronis Victurii, itemque Bartholomaei Fatii Dijferentiis.
Opuscula aurea , nunc recens recognita , castigata, aucta etc. Vene-
tiis apud Dominicum Nicolinum x 5 64. in 8. Prologus : Cicero
Victurius lectori salutem : Collegi ea verba , quae pluribus modis
dicerentur etc. Igitur per alphabetum initium capiamus . Äbditum,
opertum , obscurum , obumbratum etc. Finit : Videtur , apparet,
lucet , extat . Sequitur , De Dijferentiis Ciceronis in rebus dubiis :
Inter metum , timorem , et pauorem interest , quod metus futura
prospicit, timor subita mentis consternatio , pauor animi metus est.
Paulo post : Pollicemur vitro , promittimus rogati . Desinit : Nefa-
rius intelligitur a praeteritis, nefandus, qui in opéré fu it principium .
aliorumSynony- 14. Opusculum Fatii incipit, Inter ignauum , et pigrum, Synonyma
Flisci per classes, Prudentia etc. Fliscus anno 1456. Venetiis
scribebat . Eodem seculo inter hispanos Alfonsus Palentinus très
Synonymorum libros ,a Nie. Antonio relatos,composuit.Raymun-
dus Diosdado in suo egregio opere de prima typographiae hispa-
nicae aetate pag. 3 4. recensuit Opus Synonymorum Domini Alfonsi
Palentini historiographi impressum Hispali per Meinardum Vngut
Alamanum, et Ladislaum Polonum socios anno Incarnationis Domini
14 91 . die vero 24. mensis nouembris. Idem pag. 87. post Maittai-
riuin, et Nie. Antonium descripsit Dijferentias vocurn excerptas ex
Laurentio Valla , Nonio, Marcello, etSeruio, exerptore Antonio Ne-
brissensi. Synonyma, et Differentiae Victurii prodierant cum Fatii
opusculo Venetiis 15 0 7 ., et sine eo 1552. Indicari video in Ca-
sanatensi bibliotheca : Vetruuius Cicero : Synonyma cum Dijferentiis
in rebus dubiis Mediolani 1508. in 4. Fabricius lib. 1. cap.S.bibl.
vet. lat. num. 8. refert Synonyma Ciceronis Victurii édita Venetiis
1587. in 8., 1 5 15 . in 4 . , eadem sub Ciceronis nomine primum
excusa Patauii 1482. in 4. per Matthaeum Cerdonis, deinde sine
loci notatione 1483. in 4. sub titulo , De proprietatibus terminorum.
Ad manus habebat editionem Augustanam anni 1488. cum inscri-
ptione : Ciceronis De proprietatibus terminorum : incipit : Inter polli-
ceri, et promittere hoc interest ,quod promittimus rogati, pollicemur
vitro : quod initium est libri Isidoriani de proprietate sermonis a
Bignaeo, et ab aliis editi.
15. Aliam editionem viderat Fabricius Parisiis apud Ascensium editi<>nrs.
sine anni nota, praemissa epistola : Cicero Lucio Venturio salutem :
Collegi ea , quae plurimis modis synonyma dicerentur etc. Initium
operis in hac editione facet , et solum obseruat, librum hunc de
Synonymis esse, Erasmo iudice, tumultuariam non adeo multarum vocum
collectionem , ab aliquo Ciceronis studioso vtcumque fact am
ex eius scriptis .
16. In codice Vaticano 2 9 3$ ., de quo cap. 96. , inter mss. DifferentiaeCi-
extat editio vêtus Synonymorum Ciceronis cum prologo ad Vetu- cewms ■
'rium , Collegi etc. Abditum , opertum etc. Desinit : Vela tetendit,
moratur, opperitur , cunctatur , praestolatur , expectat. Sequitur De
dijferentiis Ciceronis in rebus dubiis: Inter metum, timorem, et pauorem
etc. Desinit , Nefarius intelligitur a praeteritis -, nefandus ,
qui in opere fu it initium . Finis . Sequuntur Differentiae Bartho-
lomaei Fatii cum epistola huius ad Ioannem Iacobum, in qua
ait y se Synonyma quoque conscripsisse , Sed in Differentiis agno-
scendis maiorem vtilitatem , et fructum inesse asserit . Epistola
incipit : Memini , loannes Iacobe etc. Differentiae , Inter ignauum
, et pigrum . Vltima differentia : Inter latria , et dulia . Latria
est celebratio , vel veneratio, quae debetur sanctis , et angelis, et di-
uinis cultibus. Dulia est cultio , quae soli deo debetur . Fallitur : nam
M m m 2