
Pt?™* Lombar- 34. Certum ego existimo , methodum scholasticam Pétri Lom-
bardi propriam eius esse : qua scilicet primo Sententiarum libro
doctrinam de Deo vn o , et trino per a.3. distinctiones complexity
fuit., libro secundo de creatione, angelis , et homine lapso, de gratia
Dei per 44. distinctiones , libro tertio de incarnatione Verbi,
de charitate D e i , ac proximi, de virtutibus, et vitiis per 40. distinctiones
, libro quarto de sacramentis , et de quatuor nouissimis
per 50. distinctiones. Difficillimum sane erit in hac theologiae
scholasticae methodo , quae theologis olim maxime placuit, plagii
Maristrum Sententiarum conuincere : praesertim quum ita praelo-
quamr : Breui volumine COMPLICANS PAPRVM SEN ÏEN TlA S ,
appositis eorum testimoniis , v t non sit necesse q.uaerenti librorum
numerositatem euoluere , oui breuitas , quad quaeritur , offert sine la-
bore . Inter Patres vero Isidorum saepe nominatim excitât etiam
ex libris Sententiarum.
Liberiv.Sen- 35. Fortasse autem quia quatuor sunt Petri Lombardi Senten-
ten tia rum i s i - t j a r u m ^bri , in mentem alicui venit quartum quoque Sententiarum
librum Isidoro affingere : quamquam codices , éx quibus
descriptus hic quartus liber est, antiquiores Petro Lombardo viden-
tur . Prodiit Sententiarum quartus liber inter appendices recentis edi-
tionis Matritensis 3 scilicet ex nonnullis codicibus,in quibus Isidori
nomen praefert , vt in praefatione ad i . tomum editor monet :
et Bayerius in not. ad bibl. Hisp. indicat codieem Escurialensem
seculi xii., aut a n . , in quo e xtat. Capita sunt 65 ., post quorum
tabulam nota haec ex ms. aliquo , vt puto , adiicitur : Einiuntur
libri quatuor Sententiarum D. Isidori : titulus est : Incipit liber
quartus de rectoribus , qualiter conuersationem habeant. Collector
solum ex libris S. Gregorii Sententias excerpsit . Editor in nota
ad titulum diserte ait : Hic liber est excerptus ad verbum ex libris
Sententiarum Taionis . Turn capita suis in loris indicat , quae ca-
pitibus librorum Taionis respondent : neque enim certo aliquo or-
• dine excerpta sunt : nonnullae etiam sententiae transpositae apparent
. Non iritur assentiri possum Bayerio , qui affirmât , hune
quartum Sententiarum librum in nouissima editione Matritensi ad-
ditum , quasi Isidori sit : quod iterum a nobis dicendum fuit,
quoniam bis ipse idem crimen editori Matritensi ob iieit, quem ait
misere delusum, postea errorem palam professum fuisse . Et quidem >
addit, in Escurialensi seculi x i i . , aut xni. ineuntis codice lit. t .
plut. 2. num. 7 . , vnde is liber desumptus fu it , quartus Sententiarum
tribus Isidori de eodem argumento libris continuato scriptionis filo
subiieitur ; •vt çuiuis procliue sit in eundem scopulum allidere .
Multo id procliuius erit, si in fine, vt ante dixi, annotetur , finiri
quatuor Isidori libros Sententiarum . Sed re vera hic liber in editione
nouissima Matritensi inter supposititia Isidori opera , non
inter vera , aut dubia , relatus e s t .
3 6. Ex iisdem mss. codicibus alia Sententiarum capita de- Ma capita,
prômpta videntur, quae in recenti Matritensi editione libro quarto
Sententiarum subiiciuntur , sic inscripta : Einiuntur libri quatuor
Sententiarum Diui Isidori . Incipiunt capitula alia Sententiarum
eiusdem . Sunt duo tantum capita : primum sine vllo titulo, in quo
de abstinentia maxime agitur , ex S. Gregorio Magno , vt in notis
editor obseruat , alterum De superbia , concupiscentia , inuidia ,
atque iactantia , quod editor in praefatione ad 1. torn, animaduer-
tit desumptum ex capitibus 3. 4. 9 . , et 10. libri 3. Iuliani P o - '
merii De vita contemplatiua ; quod opus in multis editionibus per-
peram S. Prospero ascribitur .
37. Siquis tamen contendat , etiam hanc collectionem libri ™auctor îsiiç-
quarti , et aliorum capitum Sententiarum Isidoro tribui posse, TUS ’
* non facile reuincetur . Et Isidoro quidem maxime congruere librum
quartum Sententiarum doctissimus auctor praefationis exhi-
bitae cap. 38. num. 56. , et seqq. existimabat , antequam Taionis
libri Sententiarum in lucem venissent . Verum etiam post editos
Taionis libros adhuc quaestioni locus est . Quum enim fontes,
e quibus sententiae depromptae sunt , aeque Isidoro patuerint,
ac Taioni , minime absurdum e st, quod Isidorus aut seorsum hanc
collectionem in suum vsum sibi comparauerit, aut post très sententiarum
libros editos quartum adiici voluerit, qui tamen non
in omnibus exemplaribus conseruatus fuerit . Quod si ita est,
Taio, ex hoc quoque quarto libro profecit, vti certum mihiest,
eum ex tribus prioribus profecisse : non solum quia multa apud
Taionem occurrunt, quae in Isidori libris, et non in aliorum ope-
ribus reperiuntur : id enim fortasse inde oritur , quod aliorum
opera perierint : sed potissimum quia titulos ipsos capitum saepe
ex Isidoro sumpsit, vt iam monui . Praeterea quaedam veterum