
Pellîzeriuè re-
fellitur .
praenotatio édita
ante annum
*599»
Herum vindicator
*
tectis nihil sane e s t , cur quidquam suspicetur , quum praenotatio
Braulii in membranis sine controuersia antiquioribus reperiatur .
Bayerius quidem non exprimit, quot mss. codices viderit, in qui-
bus id opus Braulioni ascribatur. Paulo ante in not. ad num.243.
refert, in Escurhlensi codice recenti quidem , sed e vetere alio de-
scripto extare digramm., et plut. 4. 11.2 3. Braulionis Caesaraugusta-
ni additionem ad librum Isidori de v i f is illustfibus quod est ipsa-
met praenotatio , sed a Bayerio tamquam aliquid ab ea diuersum
videtur recenseri.
3. Neque vero Bayerius memoria tenebat , quaestionem hanc
ipsam de praenotatione Braulionis a Nie. Antonio fuisse agitatam ,
rationesque Pellizerii contra earn dilutas , astipulante in notis eo-
demmet Bayerio . Audiamus Nie. Antonium I.5. c.4. n.125. Habe-
mus enim Brasilianern, vtrumque of us inter nostri ( Isidori) alia re-
censentem . Qui enim approbabimus, non scripsisse hunc earn prae-
notationem S. Isidori librorum , quod in animum sibi prius inductum,
alterum aduersus possessionem Hispalensis telum Pellizerius v ib rau itj
Primum ( ita est ) praenotatio ista in editione Matritensi lucem v i-
dit y sed e x antiquis lihris , quos optimae notae consuluerunt h i , qui
apud nos curam editionis habuere. Stilus qmque istius , qua v i x i t
Braulio , aetatis auctorem prodit : nec dissimilis est ab eo , quo
scripta ab eodem Braulione habemus , quum Vitam S. Aemiliani, turn
hymnum in eiusdem laudem , quod (forte q u i ) breuiario gothico ,
slue Isidoriano insertum ( forte insertus ) legitur , et epistolas, quae
cum Isidorianis editae sunt .
6. Nollem, tarn liberalis fuisset Nie. Antonius , vt concesserit j
praenotationem Braulionis primum lucem vidisse in editione Matritensi
j hoc est 5 anno 1599* Earn enim Margarinus de la Bigne
suae editioni operum Isidori praemisit, Parisiis anno 1580. procu-
ratae. Quin et italice prodierat Praenotatio Braulionis in versione
italica Synonymorum anno 1570-5 de qua sermo cap.70. recurret.
Bayerius in nota subiungit: Si alii deessent omnes 3 vnus Escuria-
lensis codex lit. Q plu t.II. num. 24. era DCCLXXXI. , siue Christi
anno DCCXLIII. scriptus , in quo Braulionis praenotatio , et in ea
Chronici, de quo agimus y Isidoro Hispalensi attributia totidem at-
que apud Grialium, ipsisque verbis plane rem conßceret. Plures alios
codices, in quibus ea Praenotatio legitur, ante annum Christi milesimum
exaratos alio loco narrat se vidisse, scilicet in not. ad cap.4.
I.5. n.93. Excribit deinde verba Oudini ex peculiari dissertatione
de Scriptis S. Isidori Hispalensis seculo v il. tom.I. col.1583. Ad iu-
dicandum recte de operibus -veris , et indubiis S. Isidori Hispalensis
archiepiscopi, necessarium d u x i hie praemittere praenotationem librorum
illius a Braulione Caesaraugustano episcopo editam . Addit plura
ex Ioanne Vossio De hist. lat. 1.2. cap.25. , et inter alia de praenotatione
: Braulio , cui prae omnibusfides haberi debet.
7. Quale autem illud e s t , pergit contra Pellizerium Nic.Anto-
nius, quod e x aduerso nobis opponitur % Braulionem, s i auctor esset
praenotationis, minime accommodaturum ( in more enim hoc non ha-
bent christiani encomiastae) Sancto Isidoro ethnicum illud , seu phi-
losophicum, v t v o c a t , elogium , quod nempe Pullius de M.T'erentio
Varrone Quaestionum primo libro Academicarum vsurpat, et superiors
capite adduximus . Braulionis sane ipsius studio. 3 et genius conuin-
cunt plane , v t i eum potuisse disciplinarum secularium testimoniis,
quas in praefatione vitae S. Aemiliani ex parte se attigisse modeste
atnoscit : nec minus in vsu habuisse : qui in eadem v itae praefatione
vtitur versa isto cuiusdam, v t a i t , veterum poetarum :
Hoc opus, hoc etenim forsan me subtrahet igni .
Appositissimum praeterea e s t , Isidoroque applicari sanctissimo chri-
stianorum Varroni prorsus dignum vetus illu d , Romano olim dictum
a Cicerone : par vtriusque studium indagandarum originum , p a r ,
et circa idem argumentum sese prodens doctrina.
8. Sapienter haec Nic. Antonius edisserit : qui tarnen inter disciplinarum
secularium testimonia non dèbuit versum ilium Hoc
opus etc. referre : est enim versus sanctissimi poetae Iuuenci in prologo
ad carmen euangelicae historiae , ab aliis deinde christianis
scriptoribus in suorum operum praefationibus , vt ab Alcuino ,
et Eulogio Cordubensi , vsurpatus: de quibus dixi in not. ad v.30.
l . i . Iuuenci, et iam ante indicaui. Fortasse etiam Braulio ex Au-
gustino potius, qui Ciceronis verba 1.6 . de ciuit. Dei cap.2. adhi-
b u it, quam ex ipso Cicerone elogium Varronis desumpsit , vt Isidoro
accommodaret. Ac notandum,in nonnullis editionibus apud
Augustinum legi quoque tu sedium, sed in plerisque mss. iu sedem,
vt apud Ciceronem . Quaedam etiam ex iis , quae num.10. referam,
Braulio ex S. Hieronymo, vt arbitror, sumpsit.
C 2
Varronis clo—
g tum S . Isidoro
-etc corn-mo datum*
versus Iuuenci «