
haereticus corru•
ptor Synonymo■
rum
a Deo punitus
eodiees vatic»
Intendant ducere in ecclesiam d el, v t illis decipiendi facultas facilius
tribuatur. In libris namque sanctorum Patrum peregrinos apponunt
titulos, v t sermo , qui editus est ab Augustino, intituletur Ambrosii
nomine , et qui editus est ab Ambrosia , titulum praeferat Augustin!,
Hieronymi, Gregorii , vel Isidori: editus ab Isidoro nomen continent
M a x im i, vel Fulgentii ,e t sic de ceteris, v t sanctorum Patrum au~
ctoritates incertae habeantur a nobis. Hoc fadmit inimici dei ma-
xime in parochialibus ecclesiis etc. Neque id mirum videri deb e t,
quum etiam codicum profanorum scriptorum multi extiterint falsa-
rii apud veteres, quod eruditissimus Blasius Nasarre obseruat in prologo
ad Polygraphiam Hispanicam Christophori Rodriguez, ex Pli-
nio lib. io . epist. 7 i . , e t Galeno De natur. hum. lib. 2. tom. j . ,
et in Comment, lib. 5. p. 16.
26. Certe Lucas Tudensis rei, quae in ciuitate Legionensi suo
’ tempore accidit, testis idoneus est. Sic refert lib. 3. cap. 17. Quidam
etiam haereticus nomine Arnaldus de confinibus Galliae venit
in Hispaniam , zizaniam erroris haeretici seminando . Inter cetera
,prauitatis opera erat Studium sanctorum Patrum Augustin!, Hieronymi
, Isidori, et Bernardi opuscula minora corrumpere , subtrahendo
vera, et adiiciendo falsa . Er at enim scriptor velocissimus, et corru-
pta Sanctorum opuscula vendebat, vel dabat catholicis , v t tali fal-
lacia posset decipere, et illaqueare incaute legentium mentes. Accidit
quadam die, quum translations beatissimi confessoris Isidori cele-
braretur festiuitas, erat ipse scribens , et dieti confessoris STNONTMA
peruertebat. Visum fu it e i, quod aqua calida de tecto domus super
caput eius deflueret; quumque leuaret manum dexter am, v t caput ter-
geret, brachium eius fractum est, ac si valido ictu fuisset per cuss urn,
et lumen oculorum amisit . . . Coepit Christi confessorem Isidorum
blasphemare, et infidelitatis suae sect am nefandis verbis detegere.
Sed abretus a diabolo subito, tamdiu crudelissime vexatus est, donee
funditus spiritum exhalauit etc. Arnaldus iste haereticus in ciuitate
Legionensi sepultus fuisse videtur: nam cap. 9. eiusdem lib. 3. Ar-
naldi haeretici, in ea vrbe sepulti, Lucas meminit, quo deprecante,
miracula fieri fingebant haeretici.
27. Synonymorum mss. exemplaria plura v id i. Duo Soliloquio-
rum libri cum prologo Isidori extant codice Vaticano 4 7 3 ., de quo
dicam cap. 93. Iidem libri Synonymorum titulo cum prologo Isidori,
et alio prologo secundo , qui argumentum dicitur, cod. Vatic.
628 ., de quo cap. 94. Ibidem recensetur codex Vat. 650., in quo
Synonyma initio indicantur, sed nunc non extant. In codice Vaticano
1290. est excerptum ex Soliloquiis Isidori, de quo cap.96.
In vetustissimo cod. Vat. 4 9 4 8 .,de quo cap. 9 7 ., sunt Synonyma ,
cum solo prologo In subsequenti etc. In Vat. 5077. ibid, libri duo
Soliloquiorum sine vllo prôlogo . Codex Regio-vatic. 2 5 4 . , de quo
cap. 9 9 ., exhibet librum Soliloquiorum Isidori, qui in editis est liber
secundus.In Regio-Vatic. 3 10 ., de quo cap. 100., Soliloquiorum
Isidori Iunioris libri duo cum epistola Isidori ad Braulionem,
qua de Synonymorum hoc opere loquitur, et prologo Isidori, Venit
nuper etc. In Vrbinate 100. cap. 104. Liber Soliloquiorum beati
Tsidori incipit ad Orosium Patrem : quod mendum puto librarii, vt
tunc dicam . Sunt duo libri Synonymorum cum prologo , Venit nuper
; sed opus interpolatum e s t, multis additis, multis etiam prae-
termissis. In Ottoboniano 958. cap. 106. Synonyma, vt in Vaticano
4948. In Ottobon. 869. Liber Synonymorum cum duobus prolo-
gis . Sunt duo libri ed iti, sed inter se non distincti. Codex Casa-
natensis G. vi. 7 . , de quo cap. 10 7 ., exhibet Excerptum libri Isi-
dori, qui dicitur Symonia , corrupte pro Synonyma, seu Synonymia.
28. Ex Synonymis plura opuscula excerpta sunt . Bandiniusejrf”2’,a
tom. 4. cod. mss. plut. 19. bibliothecae S. Crucis recenset codicem
3. membranaceum seculi xn. in fol. maior. elegantissime exaratum
cum initialibus pictis, et titulis rubricatis, vbi inter alia pag. 134.
est Sermo ex Synonyma S. Isidori : alia manu sumptus ex Synonymis
suis . Incipit : Lectio enim docet, quid caueas . Des. Omnes in man-
suetudine, et charitate amplectere. Scilicet ex libr. 2. Synonym, cap. *
He oculis, et otio prope finem : Lectio docet,quid caueas etc., vsque
ad caput He pace initio: Pacem ama ,pacem dilige, pacem cum omnibus
retine, omnes in mansuetudine, et charitate amplectere .
29. Desumptus quoque ex Synonymis est libellus He contem- ex S y non y 1
ptu mundi, aliusque inscriptus , Norma viuendi. Eodem spectat
opusculum a nobis edendum He institutione bonae vitae, siue Isidori
collectum de lacrymis, aliudque inscriptum, Notabilia dicta
S. Isidori, seu Norma viuendi, ex codice bibliothecae Borgianae de-
scribendo cap. 107. num. 3 1 . Etsi enim Breulius in praefatione ad
Normam viuendi affirmât, se nunquam crediturum, tantum virûm