
nurtL menachus
nùm hispanus
b a , Provide et nos liberi etc. abesse etiam ab editione Regia Matri-
tensi, quae Holstenianae praeferenda e st, minime consequens ex re-
latis verbis esse arbitror, quod auctor regulae fuerit monachus . Po-
tuit enim episcopus ad monachos verba faciens ea dicere, quae omnibus
ecclesiasticis communia sunt : omnes enim ecclesiastici liberi ab
actibus seculi esse debent. Hue etiam facit, quod Isidorus passim
aliorum Patrum sententias, et verba in sua opera transfert : quem
morem Isidorum in régula mönachorum sequutum, satis ex ipsa prae-
fatione constat. Ex eadem praefatione, et epilogo colligitur, aucto-
rem regulae non esse monachum : ad monachos enim verba facit
tamquam ab eorum statu semotus . Sic in praefatione : Ad quorum
( Patrum ) exemplum nos haec pauca VOBIS eligere ausi sumus . . .
Praeterea quisquis VES'TRVM ilium vniuersam veterum disciplinam
contendit appetere etc.
12. In epilogo : Haec igitur, 0 serui d e i, et milites Christi,
contemptores mündig ita VOBIS custodienda volumus, vt maiora prae-
cepta seruetis. Suscipite igitur inter ilia et banc admonitionem nostrum,
humili corde custodientes, quae dicimus, libenter sumentes , quod dis-
pensamns : qaatenus et VOBIS de fructu operis sit gloria, et nobis pro
ipsa admonitione postulata proueniat venia. Deus autem omnipotens
custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo coepit, sic et confirmet
gratiam suam in vobis. Si igitur verba ab Hernandezio obiecta au-
ctorem monachum arguèrent, ea potius spuria censenda essent, vt-
pote praefationi, et epilogo contraria , quam totum opus Isidoro ab-
iudicandum. Sed, Vt dixi, ea verba ab episcopo non monacho apposite
proferri potuerunt, vt similia alia ab Isidoro lib. 3. Sentent,
cap. 2 1 ., vbi agit De monachis, qui curls seculi occupantur : Sic ut nostra
nobis non odienda est anima, sed élus carnales affectas odio
debemus habere : ita nec parentes odio a nobis habendi sunt etc.
13. Auctorem regulae monachorum Hispanum non esse,Her-
nandezius arbitratur, quia monasterium Honoriacense, siue Hono-
rianense,vt in editioneHolsteniana legitur,pro quo régula scripta
in eadem editione Holstenii apparet, apud Hispanos ignotum omnî-
no e s t. Haec coniectura arguere tantum posset, adiectum esse ti-
tulum, qui de monasterio Honorianensi ab Holstenio editus est, prae-
sertim quum in editionibus Grialii, et Breulii omittatur. Sed neque
hoc ipsum arguit : nam monasterii Houorianensis f siue Honoriacensis
neque extra Hispaniam" mentio vlla apparet. Et quum reliquae
gentes non minus, quam Hispani,in antiquitates suas ecclesiasti-
cas, et monasticas diligenter inquisierint : et quum facilius sit, vtme-
moria monasteriorum Hispaniensium per Maurorum irruptionem in-
terciderit, quam monasteriorum aliarum nationum , aequa iudican-
di ratio postulat, vt ex régula ipsa Isidori colligamus, monasterium
aliquod Honoriacense appellatum in Hispania, aut fortasse in par-
tibus Galliae, quae regibus gothorum parebant, extitissé . Cellierius,
in Baetica situm illud fuisse ait; opinor,quia id magis ratio ni con-
sentaneum e st, scilicet Isidorum regulam pro suae prouinciae monachis
conscripsisse, quam pro aliis. Non autem absurdum est, quod
regulam pro Baeticae monachis compositam ad alios, earn petentes,
miserit,vti ad Braulionem misisse diximus.
14. Verba Braulionis pro patriae vsu magis indicant regulam R'guia pro pa-
ab Isidoro pro Baetica concinnatam fuisse , quam pro quauis aliau!ae vsu scri~
Hispaniae prouincia . Nimirum ex Concilio Hispalensi i l . , cui I s i -^ '
dorus praefuit, constat, plura fuisse in Baetica monasteria et anti-
qua, et paulo ante condita . Décima actione , poscentibus monasteriorum
Patrihus, pari sententia statuimus, vt coenobia nuper condita in
prouincia Baetica, sicut et ilia , quae sunt antiqua , immobili, et in-
concussa stabilitate permaneant solidata • Probabilis igitur est coniectura
, regulam ab Isidoro praescriptam pro aliquo ex denuo con-
ditis monasteriis, quod Honoriacensis nomen, aut simile aliquod ha-
bueiit : quum enim nomina propria in plerisque mss. codicibus cor-
rupta inueniantur, et ipsum Honoriacense monasterium in editione
Holstenii dicatur Honorianense, a Mabillonio, et aliis Honoriacense,
non admodum repugnandum erit, siquis pro Honoriacensi nomen •
aliquantulum simile monasterii Baetici, cuius adhuc supersit memo-
ria, velit substituere . Sed quum multa, vt dix i, in Baetica, et in
Hispania Isidoriano seculo fuerint monasteria, non multa certesunt,
quorum distincta nomina ad nos peruenerunt; quorumdam etiam
notitia in vn o ,v e l altero veteri monumento reperitur, vt monasterii
Honoriacensis in Régula S. Isidori, et in pacto , quod monachi
monasterii Honoriacensis abbati suo faciebant, edito a Mabillonio
tom. 4. Annal. Bened. pag. 397. Paulus DiaconusEmeritensis cap.9.
de vita Patrum Emeritensium sic de Massona refert : Statim in exordia
pontificatus sui monasteria MVLTA fundauit, praediis magnis