
Homiliarium Al«
cuini,
Islclori est ser-
mo de nat i ai ta-
. fff .
sermo de ange-
lis y
plucuit, qua hidorus exprimitur* Isidorum itaque exarasse librum Ser-
raonum , testis est non solum Trithemius , et’ Sigebertus Gemblacensis ,
]ïb- de Scriptor. Eccles., sed etiam Braulio , dum ait : Sant et alia eius
•viri malta Opascula, et in Ecclesia Dei multo cum ornamento inscripta .
Maxime tarnen dolemus, quod miserrima ilia temporum conditio pluri-
mos hosce ipsius sermones , plurima qijoque diuersi generis scripta pes-
sime consumpsit. Hunc autem sermonem de Domini Natiuitate Hispa-
lensem isidorum contexuisse , praeter phrasim in illo , certe Isidoro fami-
liarem , Conradus Gesnerus, etsi damnatae memoriae auctor , ex Alcuini
Homiliario, in sua Bibliotheca animaduertit . ipsum quoque Alcuinum ms.
iussu Caroli Magni Opus illud ( quod ms. Casini legimus , Basileae vero
an. Do. 1498. impressum ) a’ Sanctis Patribus collegisse, certum est.
18. Caietanus Braulionis verba, multa opuscula , et in ecclesia
dei multo cum ornamento inscripta , ad librum Sermonum detorquet:
quae tarnen quosuis alios libros indicant . In Homiliario Alcuini
Venetiis 1 5 5 1 . pag. 2 5 . 3 et Coloniae 1569. pag. 67. legitur in die
Natiuitatis Domini Sermo S. Isidori: Natalis Domini dies etc. De-
si nit, quod natus est Christus, qui viuit etc. Prodierunt Homiliae,
ac Meditationes in festum Natiuitatis lesti a Christiana Daumio col-
lectae Cygneae 1670. in 8 .,v b i num. 12. inseritur Isidori sermo
de Natiuitate ex Homiliario Doctorum desumptus . Idem est sermo,
idemque Homiliarium Alcuini nomine editum . Quod tarnen opus
praeter rem Alcuino ascribi, etiam in versione hispanica Valentiae
1552. fol. Homiliario recopilado por Alcuino , in biblioth. med. Fa-
bricii animaduersum est, vbi Paulo Winfrido tribuitur, pluresque
editiones ab anno 1482. peractae recensentur, omissis tarnen iis
duabus, quas ego retuli. Anno proxime elapso 179 5. recudi Ma-
triti coeptum fuit Homiliarium Alcuini ex versione Baccalaurei loan-
nis de Molina, quae est ipsa versio vetus , tribus tomis in 4.
19. Ad auctorem Sermonis de Natiuitate Domini quod attinet,
iam alii obseruarunt, esse vere S.Isidorum,quandoquidem totus sermo
nihil ditfert a capite 26. libri 1. de officiis ecclesiasticis, exce-
ptis nonnullis variis lectionibus, quae facile in mss. exemplaria ir-
repunt, vt in fine quod Christus natus est pro quo die Christus natus
est. Repertus a' me est idem sermo in antiquis membranis Va-
ticanis, vt in cod. Regio-Vatic. 1 2 5 ., de quo cap.99.
io . Longior est sermo de angelis, quern Constantinus Caie-
tanus veluti nondum editum publicauit. Notas etiam, ac varias le-
ctiones addidit, quibus hoc monitUm praemisit.
In vno , ant aftero ex vetustioribus mss. Lectionariis Bibliothecae
Casinensis, sign. num. 73., et 236. , ac in duobus Bibliothecae Vaticanae
Codicibus, sign. num. 1296. ( corrige 1269.) et 3836. extat sermo hie
Isidori de Sanctis Angelis, in quibus tamen S. Michaeli Archangelo tan-
tummodo inscriptus e st. Reuera thesaurum censeo, quidquid de reliquiis
Operum Isidori Hispalensis erui potest : de eo enim hie solum cogito :
nam vt Isidoro Cordubensi, vel Isidoro Pacensi tribuam , nec suspicari
volo . Isidori namque nomine, non eodem tempore, très in Hispania vi-
ro s, eruditionis , et probitatis opinione excellentes , extitisse constat : Isidorum
Cordubensem Episcopum , cui ob antiquitatem Senioris cognomen-
turn est, vixitque temporibus Honorii Imp., Isidorum Hispalensem, cuius
actiones iam explicuimus : postremo Isidorum Pacensem, qu i, quod duo-
bus fuit aetate posterior ( vixit enim longe post Hispalensem ) Iunioris
cognomen tulit : tametsi Isidorus Hispalensis a Cordubensi ea appellatio-
ne nonnumquam secerni consueuerit. Ne t e , Lector, idem cognomen in
errorem mittat, caue.
21. Caietanus codicemVaticanum primum désignât num. 1296. ; panimS.Greased
legi debet 12 6 9 ., vt ipse etiam in notis indicat. Hoc certe nu-r" Wa3ni'•
mero 1 269. codex ille nunc in bibliotheca Vaticana signatur, cap.95.
describendus . Illud vero animaduersione dignum , quod Caietanus
très lectiones de angelis vni Isidoro tribuit, quum tamen id ex mss.
Vaticanis non liqueat : immo in codice 1296. sola ilia lectio An-
gelorum nomen etc. vsque ad et angelis redditam Isidoro tribuitur,
reliquae duae S. Gregorio Magno . Nam finita Iectione, Ange-
lorum nomen, illico est rubrica : S. Gregorii Papae vnde supra : Non-
nunquam etc. Rursus : Item eiusdem vnde supra : Aliquando per an-
gelos . Aliquantulum tamen Caietano fauet codex antiquior 383 6.,
de quo cap. 97. again, vbi post lectionem Isidori nomine : Angelo-
rum nomen etc. rubrica apponitur sine auctore : Item vnde supra :
Nonnunquam vero etc., et iterum post hanc lectionem rubrica : Item
cuius supra : Aliquando per angelos etc. Certum tamen videtur, li-
brario excidisse auctoris nomen , quum rubricam scripsit pro le-
ctione .Nonnunquam vero. Etenim alii etiam codices, qui Sermonem
S. Isidori de angelis referunt, solum lectionem, Angelorum nomen
etc., ipsi adiudicant.
22. Homiliarium seculi xn. describitur a Bandinio tom. 4. cod.coiicesmss.
latin, plut.33. S. Crucis cod. 4 ., vbi pag.193. legitur : S. Isidori epi-
scopi Sermo de S. Michaele archangelo : Angelorum nomen etc. vsque
ad angelis redditam. In codice Vaticano 127 1 . , quo Lectionarium
vetus continetur, idem Sermo sic indicatur in Inuentario sine au