
Isidori
•Cit ,
T ntl on Cf
508 I S I D O R ï A N A
ad Petrum de Castro relata cap. 4 0 ., qui quum in Bibliis gothicis
ante irruptionem Maurorum in Hispaniam exaratis, vt ipsi videtur,
reperisset, ante singulos prophetas elogium historicum , quod in li-
bro S. Isidori de ortu , et obitu Patrum legitur, descriptum esse ,
arbitratus est, ab Isidoro ea elogia composita fuisse , vt singulis pro-
phetis in bibliis praeponerentur : quod itidem censet de prooemiis .
Inde vnita prooemia, quae in eisdem bibliis sunt, librum Prooe-
miorum confecerunt, et vnita elogia historiea prophetarum librum
de ortu, et obitu Patrum . Addit, librum secundum, siue elogia Dei-
parae, et apostolorum alium fortasse habere auctorem . Haec opinio
sustineri non potest, quantum quidem ad librum de ortu, et obitu
Patrum attinet : nam de Prooemiis alia videtur esse ratio , vt cap.
seq. dicam ; primum quia mss. vetera exemplaria vtrumque librum
Isidoro adiudicant, quibus multi antiqui scriptores plane adhaerent,
vt vidimus . Deinde credendum potius e st, ex libro Isidori de ortu
, et obitu Patrum desumpta fuisse elogia prophetarum, vt in bibliis
insererentur, quam librum ipsum ex elogiis prophetarum vni-
tis coaluisse . Nam liber de ortu , et obitu Sanctorum Patrum, etiam
semotis noui testamenti Patribus , constat 64. capitibus , ab Adam,
Abel etc. ad Machabaeos, quum pauci sint sacri scriptores, quorum
elogium initio operum praefigi debuerit.
2“°!“' 46. Praeterea si fingere velimus, Isidorum prius elogia tantum
prophetarum composuisse , deinde vero animum ad librum confi-
ciendum applicuisse , nulla -est ratio , cur eum dicamus 'in veteris
testamenti elogiis substitisse, neque ad noui testamenti laudandos Patres
accessisse, quum totus liber vtrumque testamentum complectens
Isidori nomen praeferat, etprologus Scripturarum laudes commemo-
ret, neque vêtus a nouo testamento distinguât. Cur autem Isidorus
elogium historicum scriptorum noui testamenti omisisset, si scripto-
ïes sacros laudare sibi proposuisset? Praetereo, biblia ilia gothica
Toletana non earn antiquitatem prae se ferre , quam Burrielius pu-
t a t ,v t cap. 87. ostendam . Refert quidem Burrielius, in regio con-
uentu Toletano S. IoannisRegum asseruari antiquum membranaceum
codicem , qui solum vitas Patrum veteris testamenti complectitur ï
sed aduertit, indicem vitas quoque Patrum noui testamenti polliceri.
• 47. Immo etiamsi index eas vitas non polliceretur, nulla haec
esset coniiciendi ratio, vitas noui testamenti ab Isidoro non fuisse
C A P V T LXI.
scriptas . Id enim passim accidit in similibus operibus , vt etiam de
Prooemiis cap. seq. num. 5. dicam, vel quia codex nautilus est, aut
ex alio tnutilo descriptus , vel quia interdum ex integro opéré non-
nulli id tantum sumebant, quod sibi magis vsui esse posset . Ac
nonnulla est ratio, cur ea pars seligatur , quae de veteris testamenti
Patribus agit. Nuper prodiit Romae apud Giunchium tomis 4. in
4. opus , quod in Diario ecclesiastico romano 27. septembris 1794.
laudatur, sic inscriptum : Degli vomini illustri delt antico testamento
, e delle principal'i analogie, ehe le lor persone , i lor detti , fat-
ti etc. hanno con Gesii Cristo, e colla sua chiesa. Saggi del sacerdo-
te Bernardino Famiani. Extat etiam Georgii Cassandri liber inscri-
ptus De viris illustribus ab Adam vsque ad historiam Regum, Coio-
niae 1 5 5 1 . in 12.
48. Alium codicem gothicum Burrielius laudat,quo Isidori li- dîuersaexcm-
ber de ortu , et obitu Patrum ab excusis satis diuersus continetur. plana
Duos ego habeo, qui ab editis differunt, alterum Veronensem inter
schedas Zaccarianas, vt cap. 44. dixi, qui est compendium libri
Isidori, alterum descriptum ex codice Regio-vaticano 19 9 ., de quo
cap. 9 9 ., qui Isidoriano libro vulgato aucrior est in multis capitibus,
in aliis breuior, plura omittit, quaedam noua addit, et caret
principio . Vtrumque inter opera dubia, vel spuria reponam . Liber
acephalus incipit : De sancto Abraham, qui fu it prima via credendi.
Petitum id est ex primo versu prologi Psychomachiae Prudentii :
Senex fidelis, prima credendi v ia , - Abram beat! seminis seras pater .
Desinit in elogio Stephani protomartyris, quod in excusis omnino
deest. Nulla est distinctio libri primi de veteri testamento, et se-
cundi de nouo . Patres , et Sancti ex vtroque testamento laudati sunt
55. Ante apostolos praemittitur breue caput De apostolis in généré
. Post S. Matthiam rursus caput aliud de apostolis in genere, et de
eorum diuisione, et praedieatione .
49. Subiungitur aliud caput de apostolis, qui vxores habuerunt: m,r: Veonu .
vbi aduertendum est, auctorem libri, vel huiuscerte capitis se aequalem
S. dementis,Apostolorum discipuli, asserere. De apostolis, inquit,
qui sine dubio vxores habuerunt, audiui Sanctum Clementem itadi-
centem, qui eorum comes, et eorum discipulus f u i t , et tertius a Petro
Papa in Roma extitit. In vtroque vero hoc libro de ortu , et obitu
Patrum praedicatio Iacobi in Hispania non secus, atque in edi