
uigildus rex exercitum ad expugnandum tyrannum filium colli g i t .
At longe mirabilius, Isidorum Leandri fratrem , quern ille parentis ^
loco habuit yijuique Hermenegildi catholici partibus fault , nec Leotti-
gildi scelera tacite tu lit , quemque nostrates historici produnt Prin-
cipem martyrem sanguine contigisse : hunc, inquam, pene incredtbile
videtur haec de Hermenegildo literis consignasse : Hermenegildum
filium imperiis suis tyrannizantem, ante obsessum, exsuperauit. lam
apud vtrumque de miraculis, quae in eius passione accidisse M . Gregorius
locuples testis est, altissimum silentium . . . Et tamen ea ,
quum tot scateant difficultatibus, omnes eruditi concoquunt, ne que in
yo6««s suspicionem siue Biclarensis, siue Isidori Chronicon adducunt
Scilicet nondum in vulgus prodierat Aguirriana Collectio Conci-
liorum Hispaniae. . .
explication in. 29. His enim difficultatibus vt sese expediat Cardinalis Aguir-
a3cnt. ' rius 5 propugnat tom. 2. Concil. Hisp. pag.4 2 2 .,chronicon Biclarensis
his omnibus in locis ab aliquo ariano deprauatum esse, quibus
Hermenegildi tyrannis, et rebellio affirmantur, nulla habita marty-
rii eius mentione . Sed incassum doctissimus Cardinalis laborat :
quum enim omnia mss. exemplaria consentiant, quum multa alia in
Biclarepsis , et Isidori chronicis contra Arianos luculentiora testimo*
nia intacta permaneant, non ita facile opinionis suae fautores inue-
n iet. Gregorius quoque Turonensis, quern pro se Eminentiss. Aguir-
rius allegat, extra Hispaniam eodem tempore simili modo de Hermenegildo
scribebat lib. 6. Hist. Franc, num.43. Nesciens miser,
indicium sibi imminere diuinum , qui contra genitorem quamhbet hae-
reticum talia cogitaret. Certe nemo sanus affirmabit, ea verba in
Gallia ab ariano aliquo haeretico in codices Gregoni Turonensis
fuisse intrusa. .
multiplex JÏ«- 30. V t argumentum hoc enucleatius explicetur, multiplex dis-
sr;° • tinguenda est quaestio. 1. An Hermenegildus, bello aduersus patrem
suscepto , iniuste se gesserit ? .2. An saltern dubia causa fuerit,
in qua alii pro Hermenegildi iustitia senserint, alii contra . 3. An
licet Hermenegildus bellum aduersus patrem clare iniustum susce-
perit, nihilominus vere martyr obierit ? 4. An ante maurorum irru-
ptionem in Hispaniam martyrium S . Hermenegildi a nostris scripto-
ribus commemoratum fuerit, vel potius quaenam extiterit tanti si-
lentii de eo martyrio causa 1 Primam quaestionem nobis in promptu
non estdefinire, quum non omnia rei adiuncta, ex quibus belli
iustitia pendet, perspecta habere possimus. Florezius tom. 6. p.3 7 7 .
iniustum bellum aduersus patrem ab Hermenegildo motum pronun-
ciat, neque alia de causa nonnullas vrbes Hermenegildo adhaesisse,
nisi quod eius pater haereticus esset. Ex chronico Biclarensis ad
annum 579. constat, quod Leouigildus rex Hermenegildo filio suo
filiam Sisberti regis Francorum ( Ingundem ) in matrimonium tra-
d id it, et prouinciae partem ad regnandum tribuit. Quum iam esset
rex constitutus Hermenegildus,quis liege t, potuisse aliquam oriri'
iustam causam, cur sui regni iura aduersus patrenr tueretur ?
3 1. De causa belli Biclarensis id tantum ad d it: Leouigildo er- ce
go quiet a pace regnante, aduersariorum securitatem, ( al. securitate )
domestica rixa conturbat. Nam eodem anno filius eius Hermenegildus,
f actione Gosuinthae reginae tyrannidem assumens, in Hispali ci-
uitate rebellione facta recluditur, et alias ciuitates, atque castella
secum contra patrem rebellare f e c i t . Domesticam rixam v o ca t, quia
origo dissensionis ex rixa inter Ingundem, Hermenegildi vxorem ,
et Gosuintham Leouigildi vxorem videtur nata. Florezius conten- *
dit, legendum, factione Ingundis reginae : nam IngUndis Hermenegildum
permouisse creditur, vt bellum contra patrem gereret. Satis
idprobabile e st: sed quum Ingundis esset catholica, Gosuintha aria-
na, atque ipse Florezius consentiat, Gosuintham rixae occasionem
dedisse, immo quum Gosuintha caput huius sceleris, vt ait Turonensis
lib. 3. cap. 39.5 id est, persecutionis a Leouigildo aduersus
catholicos excitatae fue rit, siue legatur factione Ingundis , siue Gos-
uinthae,semper remanet quaerendi locus, an Leouigildus primus
a Gosuintha permotus,an Hermenegildus ab Ingunde,causam belli
dederit, et cuinam ratio fauerit ? Quid enim , si Leouigildus sciens,
Hermenegildum ad fidem catholicam conuersum , regnum eius primus
vexare coepit? Neque id difficile est credere , siquidem Leouigildus,
vt Isidorus in chronico scribit , arianae perfidiae furore
repletus, Ifit catholicos persecutione commota, plurimos episcoporum
exilio r'elegauit, ecclesiarum re dit us, et priuilegia abs tulit*, multos
quoque terroribus in arianam pestilentiam impulit etc. An is aequo
animo ferret, feligionem catholicam , agente maxime Leandro, in
Hermenegildi regno florere, illucque catholicos a se vexatos con-
fugere? Audi nunc Gre'gorium Magnum, qui lib. 3. Dialogorum
V v v v 2