centri Orbis Satellitis à Sole minor foret quàm diftantia centri Jovis
à Sole in ratione ilia dimidiata. Igitur ft in aequalibus à Sole diftantiis,
gravitas acceleratrix Satellitis cujufvis in Solem major effet
vel minor quàm gravitas acceleratrix Jovis in Solem,parte tantum
millefima gravitatis totius ; foret diftantia centri Orbis Satellitis à
Sole major vel minor quàm diftantia Jovis à Sole parte ^ diftan-
tiae totius, id eft parte quinta diftantia: Satellitis extimi à centro
Jovis : Quae quidem Orbis excentricitas foret valde fenfibilis.
Sed Orbes Satellitum flint Jovi concentrici,& propterea gravitates
acceleratrices Jovis Se Satellitum in Solem aequantur inter fe. Et
eodem argumento pondera Saturni Se Comitis ejus in Solem, in
aequalibus à Sole diftantiis, funt ut quantitates materia: in ipfis : Et
pondera Luna: ac Terra: in Solem vel nulla funt,vel earum maffis
accurate proportionalia.
Quinetiam pondera partium fingularum Pianeta: cujufque in ali-
um quemeunque funt inter fe ut materia in partibus iìngulis. Nam
iì partes aliqua: plus gravitarent, alia: minus, quàm pro quantitate
materia:, Pianeta totus, pro genere partium quibus maxime abun-
det, gravitaret magis vel minus quàm pro quantitate materiae totius.
Sed nec refert utrum partes illa: externa: fint vel interna:. Nam
il verbi gratia corpora Terreftria,qua: apud nos funt, in Orbem Luna:
eievari fingantur, & conferantur cum corpore Luna: : Si forum
pondera effentad pondera partium externarum Luna: ut quantitates
materia: in iiidem, ad pondera vero partium internarum in majori
vel minori ratione, forent eadem ad pondus Luna: totius in majori
vel minori ratione : contra quam fupra oftenfum eft.
Corol. ì . Hinc pondera corporurry non pendent ab eorum formis
Se texturis. Nam fi cum formis variati poffent, forent majora
vel minora pro varietate formarum in acquali materia: omninò contra
experientiam.
Corol. i . Igitur corpora univerfa quae circa Terram funt, gravia
iìint in Terram; Se pondera omnium, qua: atqualiter à centro Terra:
diftant, funt ut quantitates materiae in iildem. Nam fi aether
aut
aut corpus aliud quodeunque vel gravitate omnino deftitueretur vel
pro quantitate materiae fua: minus gravitaret, quoniam id non dif-
fert ab aliis corporibus nifi in forma materiae, pofièt idem per mu-
tationem forma: gradatim tranimutari in corpus ejufdem conditio-
nis cum iis qua: pro quantitate materiae-quam maxime gravitant,
(per Hypoth. III.) . Sc viciffim corpora maxime gravia, formam il-
lius gradatim induendo, poflent gravitatem fuam gradatim amittere.
Ac proinde pondera penderent à formis corporum, poifentque cum
formis variari, contra quàm probatum eft in Corollario fuperiore.
Corol. 3. Itaque Vacuum neceffariò datur. Nam fi ipatia omnia
piena effent, gravitas fpecifica fluidi quo regio aeris impleretur, ob
lùmmam denfitatem materiae, nil cederet gravitati foecificx argenti
vivi, vel auri, vel corporis alterius cujufcunque denfiflìmi ; Se propterea
nec aurum neque aliud quodeunque corpus in aere delcen-
dere poflet. Nam corpora in fluidis, nifi ipecificè graviora fint,
minime deicendunt.
Corol. 4. Gravitatem diverfi generis effe à vi magnetica. Nam
attraeftio magnetica non eft ut materia attratta. Corpora aliqua
magis trahuntur, alia minus, plurima non trahuntur. Eftque vis
magnetica longe major pro quantitate materia quam vis gravitatis :
fed & in eodem corpore intendi poteft Se remitti ; in receffu vero à
magnete decrefcit in ratione diftantix plufquam duplicata,- propterea
quod vis longe fortior fit in contattu, quam cum attrahentia
/Vel minimum feparantur ab invicem.
Prop. VII. Theor. VII.
Gravitatem in cor por a univerfa fieri, eamque proportionalem effe quanti-
tati materia in fingulis.
Planetas omnes in iè mutuò graves effe jam ante probavimus, ut
Se gravitatem in unumquemque feorfim fpettatum effe reciprocò ut
quadratum diftantia: locorum a centro Pianeta:. Et inde conlequens
B b b 2 eft