cedendo à Jove & Sole decreicant eadem ratione ac lege, qua vis
gravitatis decrefcit in receffu à Terra.
Corol. i. Igitur gravitasdatur in Planetas univerfos. Nam Ve-
nerem, Mercurium cæterofque eiTe corpora ejufdem generis cum
Jove nemo dubitat. Certe Planeta Hugenianus,eodem argumento
quo Satellites Jovis gravitant in Jovern, gravis eft in Saturnum.
Et cum attra&io omnis ("per motus legem tertiam) mutua fit, Sa-
turnus viciffim gravitabit in Planetam Hugenianum. Eodem argumento
Jupiter in Satellites fuos omnes, Terraque inLunam, &
Sol in Planetas omnes primarios gravitabit.
Corol. z. Gravitatene,quae Planetam unumquemque reipicit, effe
recipioce ut quadratum diftantiae locorum ab ipfius centro.
Prop. VI. Theor. VI.
Corpora omnia in Planetas Jingulos gravitare, & pondera eorum in eun-
dem quemvis (Plan°tam, paribus diftantiis a centro Tlanetoe, proporti-
onalia effe quantitati materUin Jìngulis.
Delceníus gravium omnium in Terram (dempta ialtem inæ-
quali retardatione quae ex Aeris perexigua refiftentia oritur) aequalibus
temporibus fieri jamdudum obiervarunt alii ; & accuratiifi-
mè quidem notare licet æqualitatem temporum in Pendulis. Rem
tentavi in auro, argento, plumbo, vitro, arena, lale communi,
ligno, aqua, tritico. Comparaba m píxides duas ligneas rotundas
& aequales. ^ Unam implebam ligno, $c idem aüri pondus fiifpen-
debam (quam potui exa&è) in alterius centro ofcillationis. Píxides
ab aequalibus pedum undecim filis pendentes conftituebant
Péndula, quoad pondus, figurane ôc aeris refiftentiam omnino paria
: Et paribus oicillationibus juxta pófitae ibant una & redibant
diutiffime. Proinde copia materias in auro (per Corol. 1. & ¿.Prop.
XXIV. Lib. II.) erat ad copiane materias in ligno, ut vis motricis
aòtio in totuna aurum ad ejufdem aótionem in totum lignum ; hoc
c m 3
eft ut pondus ad pondus. Et fit in caeteris. In corporibus ejufdem'
ponderis differentia materiae, quae vel minor effet quàm pars mil-
lefima materiae totius,his experimentis manifeftò deprehendi potuit.
Jàm vero naturam gravitatis in Planetas eandem effe atque in Terram
non eft dubium. Eievari enim fingantur corpora lease Ter-
reftria ad uiqueOrbem Lunae,& una cum Luna motu omni privata
demitti,ut in Terram fimul cadant; & per jam ante oftenià
certum eft quod temporibus aequalibus delcribent aequalia Spada
cum Luna, adéoque quod funt ad quantitatem materia in Luna, ut
pondera fua ad ipfius pondus. Porrò quoniam Satellites Jovis
temporibus revolvuntur quae fùnt in ratiòne fefquialtera. diftantia-
rum a Centro Jovis, erunt eorum gravitates acceleratrices in Jovem
reciprocè ut quadrata diftantiarum à centro jovis ; & propterea in
aequalibus à Jove diftantiis eorum gravitates acceleratrices evaderent
aequales. Proinde temporibus aequalibus ab aequalibus altitudini-
bus cadendo deicriberent aequalia Spada, perinde ut fit in gravibus,
in hac Terra noftra. Et eodem argumento Planetas circumfolares
ab aequalibus à Sole diftantiis dimiffi, deicenfu ilio in Solem aequalibus
temporibus aequalia ipatia deferiberent. Vires autem, quibus
corpora inaequalia aequaliter accelerantur, funt ut corpora; hoc eft
pondera ut quantitates materiae in Planetis. Porro Jovis & ejus
Satellitum pondera in Solem proportionalia effe quantitatibus materiae
eorum,patet ex motu Satellitum quam maxime regulari; per
Corol. 3. Prop.LXV. Lib.I. Nam fi horum alifcpi magis traheren-
tur in Solem pro quantitate materiae fua: quàm caeteri, motus Satellitum
(per Corol.a. Prop.LXV. Lib.I.) ex inaequalitate attraòlionis
perturbarentur. Si (paribus àSole diftantiis)Satelles aliquis gravior
effet in Solem pro quantitate materiae fuae,quam Jupiter pro quantitate
materiae fuae,in rationequacunque data,puta d ad e : diftantia
inter centrum Solis &. centrum Orbis Satellitis major femper fo-
ret quam diftantia inter centrum Solis & centrum Jovis in ratione
dimidiata quam proximè;uti calculis quibufdam initis inveni. Et
fi Satelles minus gravis effet in Solem in ratione illa d ad e, diftantia
B b b centri