
r § 2 E T Y M O L O G I A R V M
Minoricam nuncupant .In iis primum insulis inuenta est funda,
qua lapides emittuntur , vnde et Baléares dictae : /SdAAav enim grae-
ce mittere dicitur : vnde et balltsta quasi rnissa, et fundibalum . Vir-
, gilius : Balearis verbera fundae .
C A P V T VI I .
De Promontoriis .
r
i . ommune est insulis, vt promineant : inde et loca earum
Promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia : In orientem latter
prominet, quam in occidentem .
2. Sigeum , promontorium Asiae, vbi Hellespontus apertius di-
latatur . Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem ,
quia prohibitus hospitio a Laomedonte , troianorum rege , simula-
uit abscessum , et inde contra Troiam cum silentio venit, quod
dicitur triyti .
3. - Maleum, promontorium Graeciae,quod intrat mare, et per
milia quinquaginta protenditur , vbi vnda ita saeua est, vt perse-
qui nauigantes videatur. Hoc autem promontorium a Maleo , rege
argiuorum, nomen accepit.
non fundibulum . GRIAL *
Ib. Isidorus ita Baleares describit ,
vt Maiorica Aphrosiade videatur dicta ,
Minorica Gymnasie . Grialius in not.
ambas nuncupari indicat Aphrosiades , aut
Aprosiades, et ex coniectura Aphrodi- .
siadas , ambas etiam Gymnasides . Plinius
lib.3. cap.5. testatur , has insulas a grae-
cis vocari Gymnasias ,'quia incolae nudi
aestate sese fundae iactu exercebant .
Bochartus Chan. 1* 35. non a lingua
graeca , sed a punica , aut Phoenicia etymon
Balearium , hoc e s t, peritorum ia-
culandi, deducit« Eustathius ad Diony-
sium v. 457. Ideo BALEARES dicuntur,
hoc e st, FPNDITORES , secundum ipso-
rum vernaculam linguam . AREV.
Cap. VII. n. 1. Sallustius de Sardin.
Qui citatur ( v t superiori capite dixi-
mus) ab Agellio , et Non. ex lib. 2. hist.
GRIAL .
lb . Et loca earum : fortassè et colla
earum . Cap. seq. n.19. Colles sunt prae-
eminentiora iuga montium , quasi colla .
AREV.
2. Sigeum prom-^w . E Seru. Aen.
2. ad illud ,Sigea igni fréta lata reluù.,
vbi codex Seruii Vaticanus, q. d. ayà *
GRIAL .
lb. Sigeum : Grialius scribebat cum
diphthong© Sigaeum ; quod probari ne-
quit. Graece Wm0 k Sigeius , aut Sigeus.
AREV.
3. Vt persequi nauig. Seruius Aen.5.
ad illu d , Maleaeq. sequacibus vndis * se-
quaces -, in q u it, id e s t , persécutrices.
GRIAL,
lb. Malea est nomen promontorii :
maleum est adiectiuum . Maleam describit
Statius Theb. lib. 2. v. 32. et seqq. ,
vt alios omittam . AREV.
4. P e l o r u m , promontorium Siciliae, respiciens ad aquilonem ,
secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic se-
pulto .
5. P a c h y n u m , promontorium Siciliae , austrum spectans ab ae-
ris crassitudine dictum . Nam 5ra%v$ est pinguis, et crassus-, austro
enim perflatur.
6. L i l y b a e u m , promontorium Siciliae, solis occasum intendens,
vocatum ab eiusdem nominis ciuitate, quae ibi est sita .
7. B o r i o n , promontorium Numidiae vocatum, eo quod aquilonem
intendat . Hoc Hipponem Rhegium postea dictum, pro eo
quod sit aequore interruptum .
8. Calpe Hispaniae promontorium..
4. Pelorum prom. E x cod. Aen. 3.
ad illud : rarescent claustra Pelori ; illud
tamen , respiciens aquilonem , Ores, est
lib. 1. c .2 . GRIAL.
Ibid. Apud Orosium lib. 1. cap. 2.
etiam legitur Pelorum neutrum , scilicet
promontorium . Flerumque dicitur Pe-
lorus, nempe mons , aliquando muliebri
forma Peloris, et Pelorias . Pelorum di-
ctum a Peloro > qui Hannibalis classem
gubernauit, confirmant Mela lib. 2 ., et
Val. Maximus lib. 9. cap. 8. vbi historian!
Pelori interfecti , et in hoc pro-
montorio sepulti narrat . AREV.
5. Pachynum. Item e Seru. Aen. 3.
a i v. proiectaque saxa Pachyni, et voces
, pinguis e t . alienae videbantur Cha-
coni , neque immerito . GRIAL .
Ib, Hoc promontorium et Pachynum,
et Pachynus , aut Pachynos dicitur . AR.
6. Lilybaeum . E x Oros. ibid. GR.
Ib. Lilybaeum ciuitas nunc Marsala est:
deea C i c e r o Diuin. in Verr. cap.17. AR.
7. Borion prom. Solin. c. 40. Borion
promontorium , quod aquilone cae-
ditur , graeci aduenae sic vocauerunt •
Quae vero seqmntur de Hippone, Rhe-
gio postea d ic to , sunt quidem ex codem
Solino , sed non erant huius lo c i , tantum
a b e st, v t superioribus fucrint annectenda.
G R IA L .
lb. Grialius in textu cum aliis ex-
cusis edidit Berio : in not. Borion. Verba
Solini sunt: Externos in ea ( Africa ) plu-
rimos conuentasse, argumento de lo c is , et
vrbibus dabimus.. Borion promontorium ,
quod aquilone caeditur , graeci aduenae
sic vocauerunt. Hipponem RP.CIVM postea
dictum , item Hipponem alterum, de
interfluente freto DIARRTTHON nuncu-
patum , nobilissima oppida , equites graeci
condiderunt. Scilicet vt graeci a bo-
rea , seu aquilone , promontorium Borium
, aut Borion appellarunt, ita ab e-
quis duos Hippones , quorum alter verbo
latino addito Hippo Regius postea dictus
fuit . Isidorus , siue alius, ex quo ipse
sumpsit, ex peruersa interpunctione Solini
, quae in nonnullis editis adhuc ex-
ta t, inteliexit , Borion postea appellatum
fuisse Hipponem Rhegium , et interpreta-
tionem adiecit verbi graeci Rhegium,
vt de Rhegio in Calabria dicitur, quod
inde olim Sicilia vi fluetuum terrae fra-
ctione auulsa fuerit. De Hippone Regio
vide cap. 5. num.p. huius lib ri, AREV,