
E T Y M O L O G I A R V M
Nam corpus dicitur aut quod post vitam mortuum est, aut-sine vi*
ta est conditum . Interdum et cum vita corpus, et non caro , vt
herba, et lignum .
x8. Sensus corporis quinque sunt, visus , auditus , odoratus,
gustus , et- tactus . Ex quibus duo aperiuntur , et clauduntur , duo
semper patentes sunt.
19. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus
agitat vigore sentiendi. Vnde et praesentia nuncupantur, quod suit
M i sensibus, sicut prae oculis , quae praesto sunt oculis.
20. Visus est, qui a philosophis humor vitreus appellatur . Visum
autem fieri quidam asseuerant aut externa aetherea luce , aut
interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes , atque
penetratis tunicis in aerem exeuntes , et tunc commixtione simnis
materiae visum dantes. -
2 1. Visus dictus, quod viuacior sit ceteris- sensibus, ac piae-
stantior, siue velocior, ampliusque vigeat, quantum memori,a inter
cetera mentis officia . Vicinior est enim cerebro,vnde omnia ma-
nant, ex quo fit, vt ea,quae ad alios pertinent sensus , videre di-
camus , veluti quum dicimus : Vide , quomodo sonat, -vide , quomod#
sapiat, sic et cetera .
22. Auditus appellatus , quod voces hauriat , hoc est,aere ver-
berato suscipiat sonos. Odoratus , quasi aeris odore attactus. Tacto
enim aere sentitur , sic et olfactus, quod odoribus afficiatur. Gustus
a gutture dictus.
. 19. Sensus diet. Eod. lib. de Spirit.
GRIAL.
lb. Vnde et praesentia . Sup. lib. 10.
m t P. GRIAL.
lb. A praes , et sum antiqui dixerunt
praesesse 9 ex quo remanet praesentia .
Verum alioquin est , quod praesentia
nuncupantur e a , quae sunt prae sensibus
. AREVALVS.
10. Visum autem fieri quid. Prioris
epinionis auctor Aristoteles} alterius Empedocles
y et Plato, quos Qalenus secu-
tus e s t. GRIAL .
lb. Per tenues vias . Al» Venas. GR.
21. Visus dictus 9 quod viuacior . Ita-
que graeci, cum aliorum sensuum verbis
gignendi casum tribuan tvidendi verbo,
quod efficientiae plus habeat 9 accusati-
uum dedere , quo Platonis opinio adiuua-
ri putatur . GRIAL .
lb. Similis est haec etymologia , quae
tantum proprietatem rei explicat : ne-
que enim proprie visus dictus 9 quod
viuacior sit ceteris sensibus . Vera origo
nominis est ab ■ IJ'hv 9 vt notât Gatake-
rus in dissert, de stilo noui instrumen-
ti cap. 38.9 vbi de re ipsa recte pro-
nunciasse Isidorum censet 9 quamuis nominis
notationem ab eo allatam reiiciat.
Plura ibi Gatakerus de visu pro intel-
lectu , et quouis sensu • AREVALVS ■
22. Quod voces hauriat. E x Luct.
c. 8. lib. lie opif. GRIAL .
L I B E R X I . y
23. ’tactus eo quod pertractet, et tangat, et per omnia membra
vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus, quidquid ceteris
sensibus iudicare non possumus . Duo autem tactus genera
sunt, nam aut extrinsecus venit, quod feriat, aut intus in ipso corpore
oritur .
24. Vnicuique autem sensui propria natura data e s t. Nam quod
videndum est, oculis capitur: quod audiendum, auribus : mollia,et
dura tactu aestimantur: sapor gustu, odor naribus ducitur .
■ 25. Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen, eo
qupd sensus omnes et nerui inde initium capiant, atque ex eo omnis
vigendi causa oriatur . Ibi enim omnes sensus apparent. Vnde ipsius
animae, quae consulit corpori , quodammodo personam g e rit.
26. Vertex est ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in
qua caesaries vertitur, vnde et nuncupatur .
27. Caluaria ab ossibus caluis dicta, per defectionem , et neu-
traliter pronunciatur. Occipitium , capitis pars posterior, quasi con-
tra capitium, vel quod sit capiti retrorsum .
- 28. Capilli vocati, quasi capitis pili, facti, vt et decorem prae-
stent, et cerebrum aduersus frigus muniant, atque a sole defendant.
Pili autem dicti a pelle, e qua prodeunt, sicut. et pilum dicitur a
pila, vbi pigmentum contunditur .
'29. Caesaries, a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est.
Virum enim tonsum decet, mulierem non decet.
■ 43. Nam tactu probamus . Ambros.6.
Hexaem. c.9. Plerumq, n. tactu proba-
tnus 9 quae oculis probare non possu-
mus. GRIAL.
25. Prima pars corp«-cap. datumq.
Illi hoc nom. Lact. de opific. cap.’s • In
summo vero caput collocauit , datum-
que illi hoc nomen, vt quidem Varro
adCiceronem scribit,quod hinc capiant
initium sensus, ac nerui. GRIAL.
lb. Atque ex eo omnis vigendi causa
oriatur . Ambros. ibid. ViciniOres ocu-
li sunt cerebro 9 vnde omnis manat vsus
vigendi . GRIAL .
27. Per defectionem . Nempe a cal-
uendo 9 vt calumnia , et cauillatio 9 teste
Caio cap. 233. de verb. signif. Gloss.
Caluor t%ct,7rxToi , GRIAL .
lb. Et neutraliter prohunciatur . Id
est 9 non tantum feminino gertere . Gloss.
Caluarium v.petvtov . Item 9 Caluaria xpet-
yiov . GRIAL .
Ib. Capitium est tegumentum pectoris
muliebre : Nonius minus bene inter-
pretatur tegumentum capitis . AREV.
28. Capilli q. capitis pili . Aug. Dialect.
c. 6. GRIAL .
lb. Sicut et pilum d. a. pila . Varro
a pinsendo : Seruius d Pilumno ducit •
GRIAl .
29. Caesaries - virorum est . Verba
Seruii Aen. 8. ad v. Namque ipsa decoram
Caesariem . GRIAL.
Ib. , Virum enim tonsum . Ambros.
de caesarie : Alium sexum crinita , aliura
tonsa decet. GRIAL .