
24 o' E T Y M O L O G I A R V M
ingéra in clitnata, deinde climata in actus, perticas, passus, gra-
dus, cubitos, pedes, palmos, vncias, e>t digitos diuiserunt. Tanta
'enim fuit eorum solertia .
2. Digitus est pars minima agrestium mensurarum . Inde vn-
cia habens digitum., et trientem. Palmus autem quatuor habet digitos
: pes sedecim : passus pedes quinque : pertica passus duos , id
est, decern pedes .
3. Pertica autem a portando dicta, quasi portica . Ornnes enim
praecedentes mensuraê in corpore sunt, vt palmus, pes, passus, et
reliqua : sola pertica portatur . Est enim decern pedum , ad'instar
calami , in Ezechiele templum mensurantis.
4. Actus minimus e s t,latitudine pedum quatuor, longitudine
centum viginti . Climata quoque vndiqüe versum habent pedes
sexaginta. Actus quadratus vndique finitur pedibus centum viginti
. Hunc baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet.
j . Actus
2. Digitus est pars minim, agrest.
mens., ex Frontino . GRIAL .
Ib. Inde vncia habens digit urn a et
trientem . Ita emendauit Chacon optime? '
quum in omnibus libris esset, vncia habens
digitos tres . Frontinus lib. 1. de
aquaeductibus , Est , inquit, digitus , vt
conuenit, sexta decima pars pedis, vncia
duodecima, et paullo p o s t: vnciäe
ergo modulus habet diametri -digitum
vnum ? et trientem digit!-. GRIAL .
lb . Palmus autera quatuor dig. Non'
videtur hie locus integer, nam proposuit
omnes , quae in hominis corpore reperiun-
tur , mensuras : palmos ? pedes , cubitos,
gradus ? passus , neqne tarnen omnes ex-
p lic a t , Expleri haec ita possent : Palmus
autem quatuor digitos habet, pes séx-
decim , cubitus sesquipedem, gradus duos
pedes ? et semipedém? passus pedes quinq.
GRIAL .
3. Perticam a pertingendo quasi per-
tigam nonnulli vocari putant. Hispani
pertiga dicimus. Calamus Ezechielis, seu
Kanna erat pedum decern ? et trium pol-
licum , vt Calmetus in Diet. bibl. com-
putat. Isidorus caute ait ad instar ca-
I a m i : neque e s t, cur Georgius Agricola
Dé mensuris pag. 227. Isidorum hoc
loco errare dicat . Confer Marian am
De Ponder, et Mensur. Burrielius in
o p e r e Informe de Toledo sobre iguala-
cion de pesos num. 89. pag.227. aduertit ?
perticam esse estadal Toledano antiguo :
qua mensura pro agris dimetiendis veteres
ysos innuit Isidorus c .i3. huius libri : Sub-
cisiui a g r i? quos in pertica diuisos etc. AR.
4. Actus minimus , etc. Quae restant
omnia vsq. ad finem capitis -, e Columella
sunt lib. 5. c. i . GRIAL .
Ibid. Hunc baetici arapennem . Sic
fortasse legit Isidorus,qui ab arando nomen
deducit : sed apud Columellam etiam in
manuscriptis libris arepennem : in legibus
gothicis lib.S. c.4. 1.2$ . et lib. 3. /.
si inter? aripennem . Glossarium vero ?
Arpendia TrXêô-pa . Aruipendium
ys.tAfiîTpfKcç . GRIAL .
Ib. Isidorus sententiam eorum ? quae
sequuntur , ex Columella sumpsit ? non
verba ipsa expressif : quaedam etiam mu-
tauit. Columella arepenem vocem gai-
licam , non baeticam innuit esse : ct v-
trolibet modo minus commode origo
eius latina ab arando deducitur : quam-
uis fortasse exteri ex verbo latino no-
L I B E R X V . 241
5» Actus duplicatus iugerum facit, ab eo quod est iunctum,
iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum
ducentorum quadraginta , latitudine centum viginti . Actum pró-
uinciae baeticae rustici agnam vocant.
6. Porcam iidem baetici triginta pedum latitudine, centum
octoginta longitudine definiunt. Sed porca est, quod arando ex-
ta t. Quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis
vrbanis spatium centum pedum , quasi centetum . In agrestibus
autem pedum cl. quadratorum candetum vocant . Porro Stadialis
ager habet passus e x x v ., id est, pedes dcxxv. , cuius mensura octies
computata miliarium facit,quod constat quinque milibus pedum .
7. Centuria autem ager est ducentorum iugerum, qui apud
antiquos a centum iugeribus vocabatur : sed postea duplicata est ,
nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multi-
plicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.
C A P V T X V I .
De It inert bus.
i . IN ^ensuras viarum nos miliaria dicimus , graeci stadia, Galli
uum nomen sibi formauerint. Apud
scriptores sequioris aeui reperitur scri-
ptum arpennum , arpentum , agripennus .
Vide Vossium in Etymol. De iugeribus
Raderus ad Martialem pag.17. seq. erudite
disserit, et ducentos pedes iugero
assignandos ostendit . AREV.
5. Agnam vocant. Acnuam se repe-
risse in veterib. Columellae ? et Varronis
libris , testatur Victorius ad Varr. lib, 1.
de re rust. c . i o . , e t Colum. lib. 5. c .i.
Acnam vtrobique etiam in vet. cod. legit
Chacon g in c ap^ctiW? mutato :
quare agnam ex cc. Goth, retinere visum
e s t . GRIAL.
6. In agrestib. a. p. CL. quadratum
iustum candetum vocant. Columella : In
agrestibus autem pedum CL., quod ara-
tores Cadetum nominant. Sed candetum
habent Isidoriani omnes codices . GRIAL .
Ib. Quod defossum e s t , lira . Isidorus
Tcm.IV.
Festum ? et Nonium lib. 1. cap. 6 2. se-
quitur: sed praeferendus videtur Columella?
qui lib. 2. cap. 4. ait : Liras rustici
vocant easdem porcas, quum sic
araturp est , v t inter duos latius distan-
tes sulcos medius cumulus siccam sedem
frumentis praebeat . Ita non semel ex-
plicat Columella . Quod igi-tur in arando
extat ? porca ? et lira dicitur ? quod
defossum est, sulcus . AREV.
7. De centuria vide Grialii not. ad
cap. i? . num. 15. huius libri . AREV.
Cap. XVI. n. 1. Nos miliaria , Galli
leuc. etc. Hieron. in Ioel. c. 3. Nec mi-
rum , si vnaquaeq. gens certa viarum
spatia suis appellet nominibus : quum et
latini mille passus vocent, et Galli leur
cas ? et persae parasangas , et restes vni-
uersa Germania ? atque in singulis nominibus
diuersa mensura s it . F t paullo
p o s t : Aegyptii <rxoivx$ . GRIAL •
H h