
sopotamiae fundauit. Hanc Semiramis regina assyriorum amplia-
u it , murumque vrbis bitumine,et cocto latere fecit . Vocabulum
autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint, atque per*
mixtae linguae aedificantium turrim .
5. Iudaei asserunt,Sem , filiutn Noe , quern dicunt Melchise-
dech,primum post diluuium in Syria condidisse vrbem Salem-, in
qua-regnum fuit eiusdem Melchisedech . Hanc postea tenuerunt
iebusaei: ex quibus et sortita est vocabulum Iebus : sicque duobus
nominibus copulatis, Iebus, et Salem, vocata est Hierusalem , quae
postea a Salomone Hierosolyma , quasi Hierosolomoniu , dicta est .
Haec et corrupte a poetis Salyma nuncupata e s t, et postmodum
ab Aelio Adriano Aelia vocitata e s t . Ipsa est Sion, quae hebraice
speculatio interpretatur, eo quod in sublimi constructa s it ,e t de
lon?e venientia contempletur . Hierusalem autem pacifica in nostro
sermone transfertur .
Oppida nobilia qul, vel quae constituerunt.
6. Dionysius, qui et Liber pater , quum Indiam victor per-
ambulasset, Nysam vrbem ex suo nomine iuxta Indum fiuuium
condidit, et quinquaginta milibus hominum adimpleuit.
7. Medus autem, Aegaei filius, Medium construxit : viide et
regio eius Mediae nomen sortita est.
8. Persepolim vrbem , caput Persici regni , Perseus , Danaes
lb . Scriptores profani aliam origînem
Babyloni tribuunt, vt videri potest apud
Calmetum in Diet. bibl. Raderus in comment.
ad Martialem pag. 19. varias au--
ctorum sententias coliigit, ac confert,
de conditore , seu conditoribus Babylonia
. AREV.
5. Iudaei asser. E x Hier on, lib, de
locis Hebr, GRIAL .
lb . Quae postea a Salomone Hiero-
solym. Idem d ix it Euseb. lib.9. de Praep.
euang. GRIAL .
lb . Quae hebr. speculatio . S. 0, l,
specuiam Hieronymus , GRIAL .
lb . De nominibus vide not.
ad cap.3. lib.14. nura. 21. De vera eius
etymologia raulta viri eruditi, quae per-
sequi non vacat • Vide Exercitationem
Georgii Gasparis Kirchmaieri Vitteber-
gae editam anno 1676. lib. 5. ? cuius
priora capita aliquot sunt de rebus , mo-
ribusque iudaeorum . AREV.
6. D i o n y s - c o n d i d i t .E A f Eus.Chron.G R.
Ib. Iustinus l.i 2.cap.7. Bacchum Nysae
conditorem vocat. Alii Bacchum in
ea vrbe genitum , atque inde etiam Dio-
nysium vocatum asserunt • AREV.
7. Medus autem Aegaei filius . E t
Medeae | v t a it Diodor. lib. 5. GRIAL.
Ib. Media est regio, de qua lib.14.
cap. 3. num.xi. De Media vrbe Bochar-
tus Phal. lib. 3. cap. 14. videndus , qui
obseruat , fuisse vrbeni prouinciae cog-
nominis , dictam etiam Medenam , et
Hammedena , hodie Hamadan . AREV.
8. Perseus Danaes • Quum libri Athaei,
Athe, Audiae, et Andiae , haberent , cur
ipse sibi Isidorus non auxiliaretur , qui
paullo post Tarsum Ciliciae a Perseo,
Danaes prole > aedificatam dicit ? Vid, Hyfilius,
condidit famosissimam, confertissimamque opibus, a quo et
Persida dicta est .
• 9. Ctesiphontem quoque parthi apud Parthiam condiderunt, in
aemulationem Babyloniae vrbis.
1 o. Susis oppidum Persidae aiunt Memnonis patrem constituis-
se . Dictum autem S u s is ,quod immineat Susae fluuio . Ibi est regia
C y r i, lapide candido,et vario cum columnis aureis, et lacu-
naribus, gemmisque distincta , continens etiam simulacrum caeli,
stellis micantibus praesignatum , et cetera humanis mentibus in-
credibilia .
1 1 . Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne
eum cognominantes,qui Bactrus vocatur.
12. Carra , ciuitas Mesopotamiae trans Edessam, condita a par-
this,vbi quondam romanus est caesus exercitus, et Crassus dux
captur.
13. Edessam vrbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius
gin. fabul. 27;. GRIAL.
Ib. A quo et Persida . Ruffinus in
translatione losephi Susan Persidae me-
tropolim v o ca t . GRIAL .
lb . Persepolis vrbs , siue Persaepolis ,
Persidis propriae caput fuit . Persidae
vocabulum apud antiquiores geographos
non inuenio . AREV.
9. Ctesiphontem . Plin, lib. 6. c.26.
GRIAL .
10. Susis oppidum . Haec vrbs et
Susis, et Susa s et Susae a Hieronymo
d ic itu r , Daniel, c. 8. et y .,d e q u a Plin.
lib. 6. c. 27. Memnonis patrem habent
gothici 9 quos vidimus , non fratrem 9 v t
impressi. GRIAL.
Ib. Latine dici solet Susa , Susorum,
cuius vrbis nouum conditorem fuisse
Darium Hystaspis filium tradit Plinius
lib. 6. cap. 27. Quod ait Isidorus Susis
oppidum, accipi potest eo sensu 9 quo
nomina vrbium sequiori aeuo velut in-
declinahiiia interdum enunciabantur per
sextum casum » aut per quartum , vt oppidum
Centumcellis . Vide Prudentiana
mea pag. 185. num. 212. in not. Gria-
lius in not. ediderat ex mss. gothicis
Menonis patrem ; sed Menonis forçasse
error typographies est ; ideo restitui
Memnonis . Nunc Susorum nomen est
Tousther , vel Schousther , metropolis Ku-
sis tan. AREV.
11. De Bactro lib. 14. cap.3. num.30.
AREVALVS.
12. Carra. E x Hier, de locis -diebr.
GRIAL .
lb . Nomen magis vsitatum in plurali
est Carrae , Carr arum . De Carris , vrbe
Mesopotamiae 9 Lucanus lib. 1. v. 107.
Carras vrbem Arabiae dixit Plinius lib.5.
cap. 24. Arabia 9 supra dicta , habet oppida
Edessam . . . Carras caede Crassi
nobiles . Intelligit partem Mesopotamiae,
quam arabes incolebant, cui asserit iun-
gi praefecturam Mesopotamiae, hoc est,
Mesopotarniam proprie dictam . In sacra
scriptura scribitur Char a n , Charran,
et in Vulgata Haran . Sed multi tamen
negant , Haran esse Carras Mesopotamiae
. Varjas hinc inde sententias ad
examen reuocat Cellarius lib. 3. cap.15.
AREV.
13. Ipse construxit et Chalannem .
Quam eandem esse cum Ctesiphonte ait
Hieronym. in quaest, in Genes. , et in
Am. c. 6. vidend, idem in locis Hebr ai-
B b 2