
tos, quos in pauimentis faciendis superfundunt : vnde et rudera
dicuntur .
9. Gypsum cognatiun calci est , et est graecum nomen ; plura
eius genera. Omnium autem optimum e lapide speculari . Est
enim signis aedificiorum , et coronis gratissimus.
10. Calx v'iua dicta, quia dum sit tactu frigida, intus occul-
tum continet ignem . Vnde et perfusa aqua, statim latens ignis
erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit,
aquis incenditur, quibus soletignis extingur; oleo extinguitur, quo
solet ignis accendi. Vsus eius structuris fabricae necessarius .
Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius , nisi cake coniun-
ctu s. Calx e lapide albo , et duro melior structurae : ex molli vti-
lis tectoriis .
1 1 . Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis,
vt voluut quidam. Huius probatio, si manu impressa stridat : aut
si in vestem candidam sparsa, nihil sordis relinquat.
Ib. Malim rudus , quam rudos : nam
in mss. facile v in 0 commutât ur , et
rudi 9z\it rudos apud alios non inueni-
tur • Neque obstare debet 9 quod indé
rudera dici Isidorus asserat : nam fortas-
se plurale a singulari tantum distinguit.
Barthius lib. 24. Aduers. cap. 25. obser-
uat , melius ab Isidoro explicari, quid
sit rudus, quam a Nonio > qui cap. 1.
num. 65. ait : Rudus 9 stercus, quod ia-
c itu r . AREV.
9. Omnium autem opt. e lap. specul.
e Plin. lib. 39. c. 24. GRIAL .
Jb. Apud Grialium 9 et alios optimum
lapis specularis . Restitui e lapide speculari
, quod Grialius in not. indicat. Pli-
nius loc. cit. a Grialio : Cognata calci
res gypsum e s t . ' Plura eius genera : nam
e lapide coquitur etc, Vsus gypsi in al-
bariis sigillis aedificiorum 9 et coronis gra-
tissimus . Fortasse apud Isidorum reponendum
sigillis pro signis . AREV.
10. Calx viua . Haec 9 et quae restant
omnia repetuntur lib. 19. cap. 10. GR.
lb. Nam lapis lapidi non potest adhaerere
coniunctus . E x Aug. lib. 5. de
ciuit. c. 27. GRIAL .
lb . Calx e lapide albo . Plin. lib.3 5.
c. 23. 9 Pallad. lib .I. c.10. , Vitruu. lib.2.
c. 5. GRIAL .
11. Arena ab arid. Seru. A e n .i. a d v .
potiuntur Troes arena : Quaeritur* in-
quits habeatne hoc nomen aspirationem,
et Varro sic definit, si ab ariditate di-
citur, non hàbet ; si ab haerendo , vt in
fabricis videmus, habet : melior tarnen
est superior etymologia . Contra Chari-
sius : Harena dicitur , quod haereat ; et
arena 9 quod areat \ gratius tarnen cum
aspiratione sonat . GRIAL .
lb . Huius probatio, si manu comp.
E Pallad. lib. 1. cap. 10, GRIAL .
C A P V T IV.
De lapidibus insignlor'ihus.
■ §. M a g n e s ^ Indicus, ab inuentore vocatus. Fuit autem
in India ita primum repertus : clauis crepidarum, baculique cuspi-
di haerens,quum arm en ta idem Magnes pasceret : postea et passim
inuentus . Est autem colore ferrugineus , sed probatur, quum fer-
ro adiunctus eius fecerit raptum . Nam adeo apprehendit ferrum ,
vt catenam faciat annulorum . Vnde et eum vulgus ferrum viuum
appellat.
2. Liquorem quoque v itr i, vt ferrum, trahere creditin', cuius
tanta vis est (vt refert beatissimus Augustinus) quod quidam eun-
dem magnetem lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque
super argentum posuerit : deinde subter mouente manu, cum lapide
ferrum cursim desuper mouebatur . Vnde factum e s t , vt in
Cap. IV. n. 1. Magnes lapis Indicus.
Plin. libro 3 6. c. 16. Magnes appellatns
est ab inuentore, vt auctor est Nican-
der, in Ida repertus, etc. Quae lectio si
vera e st, et v o x Indicus expungenda erit,
et Ida, non India , deinde scribere opor-
te b it . Sed quoniam ilia de Magnete N i.
candri carmina non ex tan t, et varieras
etiam in Plinii codicibus e s t , v t Hermo-
laus aduertit, nihil mutandum duximus :
non quin Ida magis probemus ( nam et
fabula e pastorali aptior est Ida ) , sed
quia India legisse Isidorum apud Plinium
credimns ; Quod vero Serapion Arabs
et Marbodaeus poeta Gallus Indie urn lapidem
Magnetem vocent , haud magni
r e fe rt. Lucretio etiam , quam Nicandro,
de etymologia magis assentior 9 ita scri-
benti : Magneta vocant patrio de nomine
Graii, - Magnetum quia sit patriis in
f:nib. ortus . GRIAL •
lb . Nam adeo apprehendit ferrum ,
vt annul, cat. E x Aug. 21. de ciuit. c.4.,
et Plin. lib. 34. c. 14. GRIAL .
lb . Salmasius Exercit. Plinian. pag.
1103. legi iubet lapis Idicus , et in Ida
ita primum , aut Lydicus , e.t in Lydia ,
quum certum s it , a i t , a Magnesia patria
nomen lapidi indituin , non ab inuento*
re . Sed Isidorus praeter Plinium ad
Augustinum quoque respexit, qui lib.21.
De ciuit. Dei cap. 4 ., postquam de ada-
mante , et magnete egerat, ait: India
mittit hos lapides . Plinius lib. 36. c .16.
in optimis exemplaribus repertum in Ida
lapidem asserit, et ab inuentore voca-
tum . Lucretius lib. 6. ■ v. 909. 1044. i
et 1062. a Magnesia vrbe Lydiae nomen
magnetis repetit. AREV.
2. Vt refert beatiss.Augustin./foW.GR.
lb . Vnde factum e s t, vt in templo q.
Idem cap. 6 . , et Rujjm. Eccles. hist, libro
1 1 . , et Plin. ibid. , et Suid. in
[ictyvtit. GRIAL .
lb. Est quippe alius in Aethiop. E x
Plin. 36. c. 16. GRIAL.
Ib. Omnis autem magnes. E x Dio-
scor. lib. 5. c. 148. GRIAL.
Ib. De his magnetis prodigiis ex än-
tiquis videri possunt Prosper part. 3.
cap. 38. de promiss., et praedestin. Dei,
et Beda de natura rer. Gisbertus Cu-
perus De Harpocr. imagine in hanc rem
commemorat Mahometis arcam in tern-.