
24. Psittacus, in Indiae litoribus gignitur, colore viridi, torque
puniceo , grandi lingua, et ceteris auibus latiore. Vnde et
articulata verba exprimit,ita vt si earn non videris, hominem lo-
qui putes . Ex natura autem salutat dicens, aue, vel Xdi^e : cetera
nomina institutione discit. Hinc est illud : Psittacus a vobis alio-
Turn nomina discam , - Hoe didici per me dicere, Caesar, aue •
2 5. Halcyon, pelagi volucris, dicta , quasi ales cyanea , eo quod
hieme in stagnis Oceani nidos facit, pullosque educit. Qua excu-
bante , fertur extento aequore pelagus silentibus ventis continua
septem dierum tranquillitate mitescere,et eius foetibus educandis
obsequium ipsam rerum naturam praebere .
26. Pelicanus, auis aegyptia, habitans in solitudine Nili flumi-
nis , vnde et nomen sumpsit: nam Canopus Aegyptus dicitur. Fertur,
si verum est, eam occidere natos suos , eosque per triduum
lugere , deinde seipsam vulnerare,et aspersione sui sanguinis viui-
ficare filios .
27. Stymphalidae, aues a Stymphadibus insulis appellatae, vbi
24. Psittacus e Solin. c. 55. GR.
lh . Psittacorum praesertim post reportant
Indiam occidentalem multa enu-
merantur genera . De psittaco antiquorum
praeter Solinum videndi Aristoteles
, Plinius, Apuleius, et a lii. Quid autem
sit,quod olim psittaci sine magistro
scierint proferre vocem aue , vel xtqpy,
explicant interprètes Martialis ad loc.cit.,
et Persii ad huius prologum v. 8. Quis
expediuit psittaco suum ^ójpe. AREV.
25. Halcyon quasi auis Oceana Gothici
Cyanea . GR.
lb. Cyaneus est caerttleum colorem
referens : ac proinde rectius videretur
ales oceanea , nam verba , quae sequun-
tur 1 ad oceanum , non ad colorem cae-
ruleum referuntur . Et Grialius quidem
in not. indicat, a se scriptum oceanea :
sed in textn apparet ales cyanea . Plinius
quidem lib 10. c. 32. scribit , hal-
cyones esse colore cyaneo ex parte majore
. Sed alii tradunt, pro diuersa ad
lueem , aut ad solem conuersione hal-
cyones colorem variare . AREV.
26. Pelicanus - fluminis . Verba August
in % in p s . i t s i . G R IA L .
Ib. Nam Canopus Aegyptus dicitur.
Nam Pellaeus canopus mallem , v t tnagis
etymon responderet . Virgil. Georg. Nam
qua Pellaei gens fortunata Canopi. 4.
Et tarnen lib. 19. e. 5. Nam Canopaea
Aegyptus e s t . GRIAL .
Ib. De Pelicano videndi etiam Eusebius,
et pseudo-Hieronymus in psalmum
101. Grialius senbebat pellicanus; sed
recta scriptura est pelicanus , aut, quod
alii malunt, pelecanus , a vetexdv , quia
rostrum latum habet . Multi putant, pe-
licanum esse onocrotalum, de quo Plinius
lib. 10. cap. 4 7 ., atque ita S. Hieronymus
Leuit. x i. vertit onocrotalum
ex graeco pelicano . Alii alias aues pe-
licani voce intelligi volunt , vt explicat
Calmetus in Diction, biblic., vbi aduer-
t i t , veteris philosophiae tantum praeiu-
dicio credi, quae de filiis pelicani cruore
illius in vitam reuocatis commemoran-
tur . De onocrotalo n. 31, AREV.
27. Stymphalides aues ab Stympba-
dibus insulis . CC. Goth. Stromphalidae
aues ab Strophadib. insulis. Vitiosum V-
trumq.Nam neq. Stymphades insulae vllae
( v t opinor) dtcuntur ; neq. Stromphalidae
plurimum abundant, aduersus quas Hercules sagittis est .vsustsunt
enim pelagi volucres in insulis habitantes .
28. Diomedeas aues a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt
fabulae in easdem volucres fuisse conuersos,forma fulicae similes,
magnitudine cygnorum, colore candido, duris, et grandibus rostris.
Sunt autem circa Apuliam in Insula Diomedea inter scopulos lito-
rum,et saxa voûtantes , iudicant inter suos,et aduenas.
29. Nam si graecus est,propius accedunt , et blandiuntur: si
alicnigena, morsu impugnant, et vulnerant, lacrymosis quasi voci-
bus dolentes vel suam mutationem , vel regis interitum . Nam Dio-
medes ab Illyriis interemptus e st. Hae aues latine Diomedeae vo-
cantur, graeci eas npaSlous dicunt.
30. Memnonides, aues Aegyptiae, appellatae a loco, vbi Me-
mnon periit. Nam cateruatim aduolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium
iuxta Memnonis sepulcrum , et proinde éas Ilienses Memnonias
vocant. Quinto autem anno ad Ilium veniunt, et quum biduo cir-
cumuolauerint, tertia die ineuntes pugnam , vicissim se vnguibus ,
rostrisque dilacerant.
31. Hercyniae aues dictae ab Hercynio saltu Germaniae, vbi
nascuntur, quarum pennae adeo per obscurum emicant, vt quam-
uis nox obtenta densis tenebris s it , ad praesidium itineris dirigen-
di praeiactae interluceant, curs usque viae pateat indicio plumarum
fulgentium .
aues . Est autem Stymphalus Arcadiae
palus, itemq. in Epiro Strophades insulae
> et vtrobique aues, quarum illas con-
fixisse sagittis Hercules , has abegisse Z e -
thus, et Calais Boreae fitii memorantur :
de illis Lucret. 5. vneisque timendae,-
Vnguib. Arcadiae volucres^Stymphala co-
lentes » de his Vir g. 3. Aen. Strophades
Graio stant nomine dictae - Insulae Ionio
in magno , quas dira Celaeno-Harpyae-
que &c. GRIAL .
Ib. Stymphalus est lacus, et mons
eodem nomine altissimus Peloponnesi
in Arcadia . De auibus stymphalidibus
Hyginus fab. 20. , et 30. , et Seruius ad
Aen. lib. 8. v. 300. Munckerus ad Hy-
ginum fab. 30. défendit scripturam Stymphalidae
pro Stymphalides, vt heroidae
pro hero ides etc. Quod autem ait 9 Breulium
temere correxisse Stymphalides,
fals um est : nam in prima Breulii edi-
tione legitur Stymphalidae aues a Stymphadibus
insulis. AREV.
28. Diomedeas aues... Locus pluribus
ex auctorib. concinnatus e Seru. ad v.
Nunc etiam horribili visu p. seq. Aen. 11.,
Aug. 18. de ciu. c. 16.*5 Solin. cap. y . ,
Elin. , et Ouidio . GRIAL .
30. Memnonides, Plin. 10. cap. 2 6 .,
Solin. c. 4 3 ., Albert. Magn. 23. de animal.
, Quid. 13. Me tarn . Terq. rogum
lustrant, et consonus exit in auras - Ter
plangor . GRIAL .
31. Hercyniae äues . E Sol. 32. GR.
Ib. Quamuis nox obtenta densis tenebris
. Virg. Georg. Semper et obtenta
densantur nocte tenebrae . GRIAL ,