
12. Persis, tendens ab ortu vsque ad indos: ab occasu Rubrum
mare habet, ab aquiloue vero Mediam tangit, ab austro Carina-
mam,quae Persidi annectitur, quibus est Susa oppidum nobilissi-
mum. In Persia primum orta est ars magica , ad quam Nemrod
gicras post confusionem linguarum abiit, ibique persas ignem cole-
re docuit: nam omnes in illis partibus solem colunt , qui ipsorum
lingua El dicitur .
13. Mesopotamia graecam etymologiam possidet, quod duo-
bus fluuiis ambiatur. Nam ab Oriente Tigri'm habet, ab occiduo
Euphratem •, incipit autem a septentrione inter montem Taurum ,
et Caucasum , cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea,
nouissime Arabia euJ'dip.wv.
i a . Babyloniae regionis caput Babylon vrbs est, a qua nun-
cupata, tarn nobilis, vt Chaldaea, et Assyria, et Mesopotamia in
eius nomen aliquando transierint .
15. Arabia appellata ,Jd est,sacra. Hoc enim significare inter-
pretatur , eo quod sit regio thurifera, odores creans . Hinc earn grae-
ci ivd'a'iftova , nostri beatam nominauerunt: in cuius saltibus et myr-
rha, et cinnamum prouenit : ibi nascitur auis phoenix , sardonix
gemma, iris, malochites, et paederotes ibi inueniuntur . Ipsa est et
Saba appellata , a filio Chus , qui nuncupatus est Saba . Haec autem
an<nisto terrae tractuad orientem versus persicum sinum extenditur,
cufus septentrionalia Chaldaea claudit, occasum sinus Arabicus.
12. Qui ipsorum lingua E l. die. E
Sera. Aen. 1. ad vers. Per tot ducta vi-
ro s , etc. GRIAL . '
lb. Persis , et Persia dicitur : sed vsi-
tatius est Persis, Persidis. Quod Nemrod»
seu 9 vt alii habent, Nemroth , aut Nem-
brod persas ignem colere docuerit, forçasse
petitum est ex Eutychio patriar-
ca alexandrino . Adisis Dictionar. biblic.
Calmeti. AREV.
13. Incipit a septent. E x Oros. lib. 1.
c. 2. GRIAL .
lb . Infra num. 15. exponitur graeca
vox tvtPelifjiuv 9 scilicet Arabia Beata 9 seu
Felix . AREV.
15. Hoc enim significare interp. E x
Solin. c. 36. GRIAL.
Ibid. Ipsa est et Saba ,lo jep h . lib. 1.
Antiq. GRIAL .
Ib. Haec autem angusto - Arabicus.
È x Oros. lib. 1. c. 2, GRIAL .
Ib. Interpretatur : passiua significa-
tione . Malim tamen ex Solino repone-
re : Arabia appellata est s id est 9 sacra :
hoc enim significari interpretantur. Quod
Arabia Félix Saba appellata fuerit ,S.Hie-
ronymus, Bochartus « aliique censent.
Iosephus, quem pro hac sententia Gria-
lius allegat, si conferantur cap.7. lib. i.,et
cap.5. lib .2., potius tenet, Sabam 9 quam
filius Chus Saba frequentauit , fuisse in-
sulam 9 Meroes nomine celebrem . Hinc
etiam controuersia agitur , an Regina
Sabae in Aethiopia regnauerit, an in A-
rabia Felice . AREV.
1 6. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo vocabulo
nuncupasse . Haec ab oriente fluuio Euphrate , ab occasu mari
nostro , et Aegypto terminatur , tangens a septentrioné Armeniam,
et Cappadociam, a meridie sinum arabicum . Situs eius porrectus
in immensam longitudinem, in lato angustior .
17. Habet autem in se prouincias Commagenam, Phoenician!,
et Palaestinam : cuius pars est Iudaea absque sarracenis, et naba-
thaeis. Commagena prima prouincia Syriae a vocabulo Comma-
genae vrbis nuncupata,quae quondam ibi metropolis habebatur .
Huius est a septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia,a meridie
Syria, ab occasu Mare magnum.
18. Phoenix, Cadmi frater,de Thebis aegyptiorum in Syriam
profectus, apud Sidonem regnauit, eamque prouinciam ex nomine
suo Phoeniciam appellauit. Ipsa est, vbi Tyrus est, ad quam Isaias
loquitur . Habet autem ab oriente Arabiam , a meridie mare Rubrum .
19. Palaestina prouincia Philistin vrbem metropolim habuit,
quae nunc dicitur Ascalon, ex qua ciuitate omnis circa earn regio
Palaestina est nuncupata . Huius ab oriente mare Rubrum occur-
rit, a meridiano latere Iudaea excipitur, a septentrionali plaga ty-
riorum finibus clauditur,ab occasu aegyptio limite terminatur.
20. Iudaea regio Palaestinae ex nomine Iudae appellata , ex
cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta, a filio Cham,
siue a decem chananaeorum gentibus, quibus expulsis, eandem terrain
iudaei possederunt . Initium longitudinis eius a vico Arfa vsque
ad vicum Iuliadem porrigitur, in quo iudaeorum pariter, et
tyriorum communis habitatio e s t. Latitudo autem eius a monte
16. Haec ab orient. Nabathaeis . E x
eod. cap. GRIAL .
17. A vocabulo Coramagenae vrbis.
Fetus cod. Roman, a vocabulo , quo vrbs
nuncupata , quae quondam 5 etc. Ergo*
Commagena ea vrbs 9 non Commage vo-
cabatur . In Ethici quoq. cosmographia
inter famosa ( sic enim appellat ipse )
orientalis oceani oppida Commagena nu-
mer a tur . GRIAL.
lb . A septentrione Armenia . Sie ve-
teres lib. , non Capadocia, idq. et Pto-
lemaeus tabul. 6. Asiae confirmât, et lu •
uenal. Satyr. 6. Armenios , et Commage-
nos haruspices coniungens. GRIAL •
lb. Grialius in textu semper Commagena
cum duplici m 9 in not. semper Co-
magena cum vnico m . Dausquio magis
arridet Commagene, aut Commagena. AR.
18. Phoenix Cadmi frater . Sup. lib.y.
c. 2. ex Euseb. Chron, GRIAL .
19. Ascalon vrbs fuit in regione Phi-
listhaeorum inter Azotum 9 et Gazam :
sed quod Philistin vocata fuerit » mibi
non constat. Philisthaei dicebantur etiam
Philisthiim 9 et Philisthini . A Philisthaeis
Palaestinam nuncupatam communis esc
opinio . Grialius scribit Palestina • AREV.
20. Initium longitudinis - regiones
totius. E x Hegesipp. lib. 3. c. 6. GR.
T 2