
terius . Haec super spicam vallo instructa munimeii praetendit, ne
auium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur , aut vestigiis
proteratur .
1 8. Stipulae sunt folia , seu vaginae , quibus culmus ambitur ,
atque fulcitur, ne pondéré frugis curuetur, quae ambiunt culinura «
Et dicta stipula, quasi■ vsta, et quasi vstipula . Stipula dicta ab
vsto : collecta enim messe, vritur propter culturam agri. Item stipula
, vel quia pars eius vritur , pars interdum pro palea praeciditur.
19. Palea a quibusdam vocari dicitur, quod pala ventiletur.,
vt frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pale fru-
gum inuentrice nominauerunt : quam Cererem esse volunt . De
qua Virgilius , Te queque, magna Pales , et te, memorande , canemus .
Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam , quod ea primum sola
in pascendis animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario
tantum est frigida, vt obrutas niues fluere non sinat: adeo calida,
vt maturescere poma compellat.
C A P V T I V .
De leguminibus .
i.J-jegumina a legendo dicta, quasi electa. Veteres enim meliora
quaeque legebant: siue quod manu legantur, neque sectionem re-
quirant.
2. Leguminum plurima genera, ex quibus faba , lenthula , pi-
sum , faselus, cicer , lupinus gratiora in vsum hominum videntur .
3. Faba graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit >
lib. Hexaem. 3. c.8. Turn super ipsam
spicam vallum struitur , vt quasi quadam
in arce praetendat, ne auium minorum
morsibus spica suis exuatur fructibus , aut
vestigiis proteratur . Expressit autem Am-
bros. locum Cicer. e x lib. de senect. GR.
18. Stipulae sunt folia. E Seru., et
Ambros. ibid. GRIA^ .
19. Cuius natura ex contrar. tantum
est frigid, etc. Aug. lib• 21. de ciuit. c .'j.
De palea S19 frigente , vt fluescere ni-
uem non sinat, sic calente , vt mature-
Scere po ma compellat . GRIAL •
Cap. IV. n. 1. Legumina a legendo -
veteres enim meliora quaeque leg. Seru.
Georg. 1. ad illud , Maxima quaeq. manu
legeret : Hinc , inquit, quidam volunt
dictum .legumen . GRIAL . .
Ib. Siue quod m. leg. enim s. r. E x
eod. ad v . Siliqua quassante legumen .
Varro lib. 1. de re rust. c. 23. de cicere :
hoc enim quoque legumen , vt cetera,
quae velluntur e terra , non subsecantur,
quae quod ita leguntur , legumina dicta.
GRIAL .
3. Primum enim homin. hoc leg. vsi
quasi f a g a : < p * y £ v enim graece comedere dicitur. Primum enim
homines hoc legumine vsi sunt . Huius species du a e , quarum altera
communis , altera aegyptia .
4. F a b a f r e s a dicta , eo quod earn homines frendant, id e s t ,
frangant, et molendo comminuant.
5. L e n s v ocata ,quod humid a ,e t lenta est, vel qu-od adhae-
ret humi .
6. Faselus autem, et -eicer graeca nomina sunt , sed faselus vile
genus leguminis, quia omne,quod abundat, vile est ; hoc autem semen
abundanter inuenitur .
7. Lupinus graecum et ipsum nomen e s t , de quo Virgilius ;
’fristisque lupini, quia vultum gustantis amaritudine contristât, vnde i.Georg.v.7î.
eos prae amaritudine nec vermis, nec vllum animal comedit.
8. Medic,a , vicia, eruum, pabulorum optima sunt. Medica dicta
, quia a médis translata est in Graeciam tempore , quo earn Xerxes
rex persarum inuasit. Haec semel seritur, et decern annis per-
manet ,ita vt quater, vel sexies possit per annum recidi.
' 9. Vicia dicta, quod vix ad triplicem perueniat fructum : quum
sunt. Plin, lib. 8. c. 12. Sequitur natura
leguminum , inter quae maximus honor
fabae, quippe ex qua tentatus sit etiam
panis . GRIAL.
4. Fressus, et fresus est participium
verbi frendeo , seu frendo,quod pro fran-
gere etiam accipitur . Fabam fressam no-
minat Celsus lib. 5. cap.18. n.21. AREV.
5. Vel quod adhaeret humi. A L hu-
mida . A lii lentem 9 quasi lenam dictam
volunt e x verbis Plinii : Inuenio apud au-
ctores aequanimitatem fieri vescentibus
ea . GRIAL .
6. Sed faselus , et cicer graec. Cur
cicer graecum nomen dixerit , quaeren-
dum . GRIAL .
lb . Sed faselus , vile genus. Vilem-
que faselum , dix it Virg. , reliqua Seru.
ibidem. GRIAL .
Ib. Ciceris etymologiam ex lingua
hebraica nonnulli repetunt . De faselo
Virgilius 1. Georg, v. 227. Viclamque ser
e s, vilemque faselum . AREV.
7. Lupinus graecum et ipsum . arrè
thc \u7rng dictus lupinus, eoque etiam videtur
respexisse Virgilius . GRIAL .
lb. Triste pro amaro sumi solet . Vide
meum comment, ad v. 50. Dittochaei
Prudentii. AREV.
8. Quo earn Xerxes rex pers. Seru.
Georg. 1. ad illu d , Tunc te quoq. Medica
putres - Accipiunt sulci : Haec autem
herba a médis translata est in Graeciam ,
quo tempore earn inuaserunt. Plin. lib.
18. c. 16. A medis aduecta per bella persarum
, quae Darius intulit. Sed cur Xer-
xem pro Dario substituent Isidorus, id
anxie peruestigandum non putauimus .
GRIAL .
lb . Haec semel seritur - recidi . E x
Columella lib. 2. cap. 1 1. GRIAL .
9'. Vicia dicta . Seruius ad verba Vir-
g ilii ab Isidoro citata : Mire tenues a i t .
Nam vicia vix ad triplicem peruenit fructum
, quum alii leg. p. h. felicissimum ,
et fertiiem . E x his verbis Isidorus nota-
tionem qualemcumque confecit. Sed p la cet
Varronis nobis etymologia lib. 1. c.31.
Vicia dicta a vinciendo , quod item ca-
preolos habet, vt v itis, quibuscum sur-
R r 2