
a E T Y M O L O G I A R V M
&puTot> appellauerunt, eo quod sursum specter subleuatus ab humo
ad contemplationem artificis su i. Quod Ouidius poeta designat,
quura dicit, Pronaque quum spectent animalia cetera terrain , - Os ho-
Metam. 1. i. mini sublime dedit, caelumque videre - lussit, et erectos ad sidera
v. 84. tollere vultus. Qui ideo erectus caelum aspicit, vt Deum quaerat,
non vt terrain intendat, veluti pecora, quae natura prona, et vea-
tri obedientia finxit.
6. Duplex est autem homo, interior, et exterior . Interior homo
anima : exterior homo corpus .
7. Anima autem gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit.
Vnde et ventus graece avipcot dicitur, quod ore trahentes aerem viuere
v id e am u rS ed apertissime falsum e st, quia multo prius gignitur anima,
quam concipi ore aer possit: quiaiam in genitricis vtero viuit.
8. Non est igitur aer anima, quod quidam putauerunt, qui
non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam .
9. Spiritum idem esse,quod animam, Euangelista pronunciat
Io. 10.18. dicens, Potestatem habeo ponendi animam me am, et rursus potesta-
lo 1 o tem habeo sumendi earn. De hac quoque ipsa Domini anima pas-
19 * sionis tempore memoratus Euangelista ita protulit dicens, Et incli-
nato capite, emisit spiritum.
10. Quid est enim emitters spiritum, nisi animam ponere ? sed
anima dicta, propter quod viuit: spiritus autem , vel pro spiritual!
natura, vel pro eo quod inspiret in corpore .
1 1 . Item animutn idem esse, quod animam, sed anima vitae
e s t, animus consilii. Vnde dicunt philosophi, etiam sine animo vi-
tam manere, et sine mente animam durare : vnde et amentes, nam
mentem vocari, vt sciat: animum, vt v e lit.
12. Mens autem vocata, quod eminent in anima , vel quod me-
Lactant. loco . GRIAL .
&b% Yeiuti pecora . E Sallustio itt
€ a til in. GRIAL .
6. Duplex est autem homo . Ex n it ron.
Exech. 24. GRIAL .
7. Anima autem Gentilib. Ita Goth,
cc. vid. Lact. de opif. c. 17. GRIAL .
9. Euangelista pronunciat. Ioann.c. 10.
GRIAL.
lh. Emisit sp. Ioann. 19. tradiditsp,
Matthacus emisit. Sed eod. modoauetor
libri do sp. et anim. GRIAL .
10. Vel pro eo quod inspiret. Ea-
dem in lib. de spiritu, et anim. c. 34* ,
quod opus pon esse Hugonis de S. Viet.
ha e c, atque alia in codicib. nos fris Hu-
gone antiquioribus satis ostendunt. GR.
11. Animum idem esse , quod animam
. E x Lact. de opif. c. 18. GRIAL •
lb . Sed anima vitae, animus consilii
. E Seru. Aen. 10. a d v . sanguisque,
animusque seq. suntq. in eod. lib. do
jpir. et an. GRIAL.
IJ ifibrafc
FRE
j- fïÊi öQL.1 1 MF» ■ f i r i 11 ~ 11111111111111 i ll i l l i l
L I B E R XI. 3
minit. Vnde et immemores amentes, quapropter non anima, sed
quod excellit in anima , mens vocatur, tamquam caput eius, vel
oculus . Vnde et ipse homo secundum mentem imago Dei dfeitur.
Ita autem haec. omnia adiuncta sunt animae, vt vna res sit. Pro
efficientiis enim causarum diuersa nomina sortita est anima .
13. Nam et memoria mens est, vnde et immemores amentes:
dum ergo viuificat corpus, anima e st: dum vult, animus est: dura
scit, mens e s t: dum recolit, memoria est «dum rectum iudicat, ratio
est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam
inde animus sensus dicitur pro iis , quae sentit, vnde et sententia
nomen accepit. -
14. Corpus dictum, eo quod corruptum per il. Solubile enim,
atque mortale e s t, et aliquando soluendum . Caro autem a creando
est appellata .
iy . Crementum enim semen est masculi, vnde animalium,et
hominum corpora concipiuhtur. Hinc et pare n res ere at ores vocantur.
1 6. Caro autem ex quatuor dementis compacta e s t : nam terra
in carne e st, aer in halitu, humor in sanguine , ignis in calorc
vitali. Habent enim. in nobis elementa suam quaeque partem , qui-
bus quid debetur compage resoluta.
17. Caro autem, et corpus diuersa significant . In carne semper
corpus est, non semper in corpore caro : nam caro e s t, quae
viu it, idem et corpus . Corpus , quod non viuit,idem non caro.
13. Dum ergo v iu if-- accep.I n eod.
lib. de spir. <\ 3 4. GRIAL.
Ib. Quaedam ex his repetit Isidorus
Sn^ libro DifFerentiarum rerum , dum ex-
plicat, quaenam sit differentia inter animam
, et animum , inter animam, et spiritum
. AREVAL.
14. Non melior fortasse opinio est
illorum , qui corpus dictum putant quasi
carnis opus , aut a corde deducunc.
Caro ab aliis dicitur, quod careat v ita:
malini a graeco . A REV.
15* Crementum . E Placidi glossis 9
v t supr. lib. 9. c. 5. GRIAL.
16. Caro autem ex quatuor elem. Ita
Cg .O. corpus scribeb at Chacon ex Lact.9et
Hieronym. , non r ecte, nisi corpora nostra
ex Lact. , v e l corpora humana e x Hier.
scribas, siquidem carnis nomine statim
dicturus est vitam contintri , corporis
non item . Neque obstat , quod i camera
et totum , et partem videtur fa c e r e , dum
subdit 9mxn terra in carne e si'9id enim
ita dicitur, v t quasi manifestum, et evident
ponatur , quo ceteris eiementis mi-
nut aliquanto not as sedes assign are per-
g a t . GRIAL .
Ib. Nam terra in earn. Lact. lib. 2.
c . 1 2 . GRIAL .
17. Caro autem , et corp. E x Hie-
ron. ep. ad Pammach. aduers.error. Ioann.
Hierosolymitan. GRIAL .
Ib. Qui carnem inde vocant, quod
careat vita , existimant, carnem proprie
dici de mortuo . Caro cerre e s t , quae
viuit, aut vixit • AREVALVS .
A 2