
C A P V T III.
De Habitaculis.
I . H a b i ta t io ab habende vocata , vt habitarc casas . Domus ex
graeca appellatione vocata, nam J'cépa.ra graeci tecta dicimt. Est
autein domus vnius familiae habitatio, sicut vrbs vnius populi,
sicut orbis domicilium totius generis humani.
2. Omne aedificium antiqui aedem appellauerunt. Alii aedein
ab edendo quidem sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum
de Plauto : Si vocassem vos in aedem ad prandium . Hinc et aedificium,
eo quod fuerit prius ad edendum factum .
3. Aula domus est regia , siue spatiosum habitaculum, portici-
bus quatuor conclusum.
4. Atrium magna aedes est, siue amplior, et spatiosa domus.
Et dictum est atrium, eo quod addantur ei tres porticus extrinse-
cus. Alii atrium, quasi ab ig n e ,e t lychno atrum dixerunt •, atrum
enim fit ex fumo .
5. Pa -
Cap. III. n. 1. Habitatio ab hab. E
Seru. Eclog. 2 . , nisi quod more suo illiquid
mutauit. GRIAL .
Ibid. Nam J’wpetrct graeci tecta d.
Verba sunt Hieronymi in -c. 6. Daniel.
Vid. et ep. ad Sun. et Fret. GRIAL .
2. Becmanus , Aedes , a it, Seruio ab
EDENDO , Varroni lib. 4. ab ADI-
T V 9 Fes to ab E D ITO , aliis , quod ini-
bi A E V VM agatur . Haec, aliaque reii-
c i t , rieque meliora ipse expromit ex
hebraea, et graeca lingua . AREV.
3. Aula domus regia . Aug. in quaest.
sup. Exod. prope fin. Quam graeci vo-
cant dvKifv 3 nostri aulam vocauerunt.
Sed iam non atrium isto nomine, sed
domus regia significatur in lingua lati-
na . E t in graeca » v t ait Athenaeus lib.%.,
Menandrum , et Diphilum citans . GR.
4. Atrium magna aed. siue amplior,
spatiosa . Aug. in ps. 133. Atria ampliora
spatia domus intelliguntur . GRIAL .
Ib. Atrium-eo quod ^ddanttir ei trespordeus
. Aug. in q. in E xod. Ibi erat
illa , tamquam triporticus, quae conclu-
debat spatium atrii. Et in ps. 133. Habebat
atrium decem columnas, non tarnen
recto ordine dispositas , sed sicut
ostendimus, tamquam triporticum . GR,
Ib. Aliis atrum q. ab igne, etc, E
Seru, Aen. 1. ad illu d . Vocemq. per
ampla volutant - Atria . Lychno autem
scripsimus ex Cod. Rom. A l. ligno , al.
lignis. GRIAL .
Ib. Flörezius tom. 13. Hisp. sacr.
tract. 41. cap. 9. num. 9. et seqq. ob-
seruat, atrium episcopi a Paulo Diacono
saepe adhiberi pro aedibus episcopali-
bus: et hanc significationem a Ducangio
präetermissam ex hoc Isidori loco com-
probat . Per synecdochen ab Ouidio
quoque atrium de totis aedibus accipi-
tur ep. 16. Heroid. v. 184, Neccapient
phrygias atria nostra nurus . Atrium
quidem proprie erat locus intra spatio-
sas , aut nobiles aedes pojrticibus ein-
5. Palatium a Pallante principe arcadum dictum, in cuius
honore arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in
ipsius nomine conditam palatium vocauerunt.
6. Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Quum enim raptae
fuissent a romanis Sabinae, ex quibus quum vna ante alias specie no-
bilis cum magna omnium admiratione raperetur, Talassioni duci
eam oraculo responsum est dari, et quoniam hae nuptiae féliciter
cesserant, institutum est, vt in omnibus nuptiis Talassii nomen ite-
retur. Aecryptii quoque lingua sua lo ca , in quibus nubentes succe-
dunt,et incubant, thalamum nominant .
7. Coenaculum dictum a communione vescendi, vnde et coc-
nobium congregatio. Antiqui enim publice , et in commune ve-
scebantur, nec vllius conuiuium singulare erat, ne in occulto de-
liciae luxuriam gignerent .
8. Triclinium est coenaculum , a tribus lectulis discumbentium
dictum : apud veteres enim in loco , vbi conuiuii apparatus expoctus,
et aream habens sub dîo patentem.
Seruius docet ad 1. Aen. v. 730., in atriis
fuisse culinam : Ibi et culina erat : vnde
et ATRIVM dictum e s t , quod ATRVM
erat e x fumo . Isidorus addidit et lychno,
fortasse quia Seruius paulo post expli-
cat hanc vocem : intèrpretatur enim ver-
sum ilium, Atria : dependent lychni la-
quearibus altis . Ego praeterea existi-
mo , atria fuisse atra ex igne , quem
hiemis tempore serui accendebant, vt
Vt se calefacerent : quod colligitur ex
euangelio Marci cap. 14 v. 54. Petrus
autem a longe secutus est eum vsque
intro in atrium summi sacerdotis, et se-
debat cum ministris ad ignem, et cale-
faciebat se . Raderus ad Martial, pag.25.
docet ex quorumdam sententia , atrium
dictum , quod atrum esset ex fumo propter
focum , et culinam , quae apud ro*
manos in atrio erant. AREV.
S» Palatium proprie erat mons Pa-
latinus , de cuius originatione plüra Var-
ro , Seruius, Scaliger , et alii. Aedes in eo
sumptuosiores similibus domibus nomen
palatii dederunt. AREV.
6. Quum enim raptae fuissent a Rom.
Sdb.Vid. Liu. libro 1 ., et Fest. /»Talassio :
TofTimlV•
sed quum Talamoni in nostris lib. lege-
retur , Talassioni e Seruio reposuimus ,
nam et Talassium , et Talassionem ilium
vocai . GRIAL .
lb. Thalamus vox graeca e s t. De
Talasso, seu Talassione mira est dissen-
sio inter veteres . Nuptiarum deum prae-
sidem fuisse nonnulli opinantur . Cum
aspiratione quidam scribunt Thalassum .
AREVA L.
8. Triclinium est coenaculum . Re-
cte Isidorus . Non recte Aen. 1. ad illud
A urea composuit sponda Seruius , qui
errare eos die a t , qui triclinium vocant
ipsam basilicam , a ut coenationem. Cicero
2. de Orat. Seru. Galba quum iu-
dici L. Scribonio Liboni Tribuno pleb.
ferret familiares suos, et dixisset Libo :
Quando tandem , Galba , de triclinio tuo
exibis ? quum tu ( inquit ) de cubiculo
alieno. Et ad A tt. lib. 13. ep.%o. Quum
secundis Saturnalibus ad Philippum ve-
speri venisset, villa ita compléta mili-
tibus est, vt vix triclinium , vbi coena-
turus ipse Caesar esset, vacaret ; et Vi-
truuius lib. 6. c. 5. Tricliniorum quanta
latitudo fuerit, bis tanta longitudo fieri
debet . Et Sueton. in Tiberio : Ac Mi-
Ee
JL