
beat. Genera lacertorum plura, vt botrax , salamandra , saura,
stellio .
■ 35. Botrax dicta,quod ranae habeat faciem : nam graeci ranam
ßuToaxfiv vocant.
3 6. Salamandra vocata,quod contra incendia valeat, cuius inter
omnia venenata vis maxima est. Cetera enim singulos feriunt :
haec plurimos pariter interimit: nam si arbori irrepserit, omnia po-
ma inficit veneno,et eos , qui ederint, occidit, quin etiam si vel
in puteum cadat, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra
incendia repugnans , ignés sola animalium extinguit . Viuit enim
in mediis flammis sine dolore, et consumptione , et non solum quia
non vritur,sed extinguit incendium .
37. Saura , lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius,
et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orienten!, et orto
sole intendit, et illuminatur.
38. Stellio , de colore inditum nomen habet. Est enim tergo-
re pictus lucentibus guttis in modum stellarum . De quo Ouidius :
S.Metam.451. Aptumque colori - Nomen habet, variés stellatus corpora guttis . Hie
autem scorpionibus adeo contrarius traditur,vt viso eo pauorem
iis afferat, et torporem .
,3 9 . Sunt et alia serpentium genera, vt Ammodytae , Elephan-
tiae, Chamaedracontes . Postremo quantus nominum , tantus mor-
tium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt,
nec percutiunt, nisi quando calescunt : nam quando sunt frigidae,
nullum tangunt .
35. In excusis erat /Sorpa^oy pro ßct-
7petxov > quae verior est scribendi ratio .
Ac fortasse legendum etiam erit batrax
pro botrax . Batrachus est genus piscis
marini aculeati, dc quo Plinius lib. 32.
cap. xi* De botrace nihil apud alios re-
perio > ne apud eos quidem , qui de ser-
.pentibus agunt, aut apud lexicographos
graecos , AREV.
36. Salamandra vocata , quod contra
incendia. Id ( Plinius inquit ) si verum
esset 9 iam esset exporta Koma . Sed nun-
quam ego credam de etymölogia cogitasse
Isidorum in his verbis . GRIAL.
38. Hic autem scorpionibus . E Plin,
2p. c. 4. GRIAL.
Ib. Festus ex Verrio tradit, Stellio-
nem potius dictum , quod virus stillet
cibo , quam a stellarum similitudine .Non
placet . AREVALVS .
39. Sunt et alia genera. E x Solino .
Sed Ammodytes praetermitti potuit^nam
de eo iam dixerat . A t haec in aduer-
sariis ferri possunt. GRIAL.
Ib. In Cod. I. Arch. Vat. pro fr igidae
sunt, et sunt frigidae , bi$ occur-
rit verbum firigidescunt> quod genuinum
mihi videtur . De similibus verbis in
escere non ita obuiis vide Comment, ad
Prudent.lib.2.contra Symmach.v.9i3.AR.
40. Vnde et venena eorum plus d ie , quam nocte nocent. Tor-
pent enim noctis algore, et merito, quia frigidi sunt nocturno ro-
re. In se enim adducunt vaporem gelidae pestes,et natura fri»i-
dae. Vnde et hieme in nodos torpent, aestate soluuntur.
41. Inde est, quod dum quicumque serpentium veneno per-
cutitur, primum obstupescit : et postea, vbi in illo calefactum ipsum
virus exarserit, statim et hominem extinguit. Venenum autem dictum,
eo quod per venas vadit. Infusa enim pestis eius pervenas
vegetatione corporis aucta discurrit,et animam exigit.
42. Vnde non potest venenum nocere, nisi hominis tetigerit
sanguinem . Lucanus : Noxia serpentum est admixto sanguine pestis.
Omne autem venenum frigidum e s t , et ideo anima, quae
ignea e st,fu git venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis
, et irrationabilibus animantibus videmus esse communia , viua-
citate quadam sensus serpens excellit.
43. Vnde et legitur in Genesi : Serpens autem erat sapientior cap. 3. v. 1.
omnibus pecoribus terrae. Dicit autem Plinius, ( si creditur ) quod
serpentis caput etiam si cum duobus euaserit digitis, nihilominus
viuit. Vnde et totum corpus obiieit pro capite ferientibus.
44. Anguibus vniuersis hebes visus e s t . Raro in aduersum
contuentur , nec frustra , quum oculos non in fronte habeant, sed
in temporibus, adeo vt citius audiant , quam aspiciant . Nullum
autem animal in tanta celeritate linguam mouet,vt serpens : adeo
vt triplicem linguam habere videatur, quum vna sic.
45. Serpentium vda sunt corpora, adeo vt,quacumque eunt,
viam humore désignent. Vestigia serpentium talia sunt,vt quum
pedibus carere videantur, costis tarnen, et squammarum nisibus re-
pant, quas a summo gutture vsque ad imam aluum parili modo
dispositas habent. Squammis enim , quasi vnguibus, costis , quasi
cruribus, innituntur.
Ill
üll
41* Venenum autem . E Seru. Aen,
i .a d v . fallasq. veneno. GRIAL.
Ib. Animam exigit. CC. 4. Tarraeon.
et Raban. GRIAL.
43* Dicit autem Plin. E x eod. ad v.
tumidum caput abdidit alte . Georg.%. GR.
Ib. Vnde et totum corpus . E x Aug.
1 PS* 57. GRIAL.
Ib. Verba Vulgatàe sunt : Sed et serpens
erat callidior cunctis animalibus
terrae. AREV.
44. Anguib.vniuersis : e Solin.^o. GR.
Ib. Nullum autem anim. E Seru,
ad V. linguis vibrantib. Aen. 2. GRIAL.
45. Serpentum vda. E Seru. ad v.
vdo sublapsa veneno , Aen. 7. GR.