
63. Quuîn Cyrus maritimas vrbes Graeciae occuparet, et pho-
caeenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iuraue-
runt,vt profugerent quam longissime ab imperio persarum, vbi ue
nomen quidem eorum audirent : atque ita in vltimos Galliae sinus na-
uibus profecti, armisque se aduersus Gallicam feritatem tuentes, Massi-
liam condiderunt, et ex nomine ducis nuncupauerunt. Hos Varro trilingues
esse ait : quod et graece loquantur, et latine, etgallice .
64. Narbonam y et Jrelatum , et Pictauium coloni proprii condiderunt.
Burdegalim appellatam ferunt,quod Burgos Gallos pri-
mum colonos habuerit : quibus antea cultoribus-adiinpleta est.
65. Tarraconam in Hispania Scipiones construxerunt : ideo ca-.
put est Tarraconensis prouinciae.
66. Caesaraugusta , Tarraconensis Hispaniae oppidum a Caesa-
re Augusto et situm , et nominatum, loci amoenitate , et deliciis
praestantius ciuitatibus Hispaniae cunctis, atque illustrais,■ florens
sanctorum martyrum sepulturis.
67. Afri, sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes , Carhaec
ita reformanda , aut explicanda sunt.
Phalantus, octduus ab Hercule, Parthe-
itiosk seu Parthenias duxit in oppidum,
quod Taras Neptuni filius fabricauerat,
Parentum inde appellatum. De Parthe-
nils vide lib.9. cap. 2. num.81.AREV.
63. Quum Cyrus . Eadem Arnmian.
Mar cell, lib .x v . GRIAL .
lb . Atque ita in vltimos condiderunt.
E x Iustin. lib. 43. GRIAL .
lb . Hos Varro triling. esse a it. E x
Hier. prolog. lib. 2. in epist. ad Galat.
GRIAL .
Ib. In libris editis erat phocenses:
restitui phocaeenses . Etsi enim Lucanus
non semel phocaeentes , seu phocaeos
confundit cum phocensibus, et Massiliae
originem phocensibus tribuit, tamen ple-
rique veteres clare phocaeensibus , hoc
e s t, ciuibus Phocaeae vrbis Asiae in Ionia
hanc laudem ascribunt. Vide Vale-
sium ad Ammianum lib« 15. cap. 9. ,
Cellarium etc. De massiliensibus trilin-
guibus commentatio Christiani Guil.
Franc. Walchii edita fuit tom. 3. Actor.
Soc. Lat. Ienensis. Ab Isidoro hoc loco
Gallica , seu Gallorum feritas notatur.
Lib. 9. cap. 2. num. 101. Fran•
corum feritas : et num. 105. Galli natura
feroces dicuntur . AREV.
65. Tarraconem etc. ex Solino c.36.
AREVAL.
66. Caesaraugusta - sepulturis . Abest
totum hoc a libro Card. S ir le t i, et vno
ex Toletanis . GRIAL .
lb . In nonnullis etiam ex nostris
mss. deest hoc Caesaraugustae elogium :
ac probabile mihi est, a Braulione ad sui
exemplaris marginem adiectum ; quod
alii deinde in textum coniecerint. Co-
dices quidem duo Toletani cum editione
Grialii consentiunt, vti etiam Palatinus
281. antiquissimus , Palat. 282., et 283.,
Vrbinas ib o . , et alii. Desideratur elogium
Caesaraugustae in Regio-Vat. 212.
et 1953., in Vrbin.479., in Ottob.343.,
et 404. Quod dicittir Caesaraugusta
forens sanctorum martyrum sepulturis ,
petitum id videtur ex Prudentio Peri-
steph. hymn. iv . , vbi 18. martyres C'ae-
sarangustani concelebrantur . AREVAL.
67. Sub Hannibale : Florezius corri-
gebat sub Hasdrubale , vt dixi in Isi-
dorianis cap. 17. num. 23.» vbi totum
thaginem Spartariam construxerunt 3 quae mox a Romanis capta
et colonia facta, nomen etiam prouinciae dedit . Nunc autem a
gothis subuersa , atque in desolationem redacta est.
63. Saguntum graeci, ex insula Zacyntho profecti in Hispa-
niam , condiderunt : quam afri postea bello impetitam deleuerunt .
69. Emeritam Caesar Augustus aedificauit, postquam Lusita-
niam, et quasdam oceani insulas cepit : dans ei nomen ab eo ,
quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicuntur vp-
terani, solutique militia .
7c. Olyssipona ab VJysse est condita,et nuncupata : quo loco
, sicut historiographi dicunt, caelum a terra, et maria distin-
guuntur a terris .
7 1 . Hispalim Caesar Iulius condidit : quam ex suo nomine ,
et Romae vrbis vocabulo luliam Romulam nuncupauit. Hispalis
autem a situ cognominata e st,eo quod in solo palustri suffixis in
profundo palis locata sit, ne lubrico , atque instabil! fundamento
cederet.
72. Gades oppidum a poenis conditum : qui etiam Carthagi-
nem -Spartariam condiderunt .
73. Septa oppidum a montibus septem : qui a similitudine Fratres
vocati gaditano imminent freto .
hunc locum expiicui . Mss. constanter
sub Hannibale . AREVALVS .
68. Saguntum . E x Hieronym. lib.2.
in ep. ad Galat. GRIAL .
69. Emeritam Caesar August. Dion,
lib. 53. GRIAL.
Ib. Correxi dicuntur pro dicunt, quod
per errorem , vt puto , Grialius edidit.
AREV.
70. Quo loco , sicut historiogr. Plin.
lib. 4. c. 21. Excurrit deinde in altum
vasto cornu promontorium , quod alii
Artabrum appellauere , alii Magnum ,
multi Olyssiponense , ab oppido terras,
maria , caelum distefminans . Eadem pro-
pe Solinus , et Capella , quae nimis ar
ctauit Isidorus . GRIAL .
Ib. In veteribus inscriptionibus apud
Gruterum scribitur Olisipo . Alii prae-
ferunt Vlyssipo , quia ab Vlysse cum
Solino tenent conditam . Olyssipona , aut
Vlyssipona ad sequiora tempora perti.
net. AREV.
71. Hispalis - eo quod in solo palust.
Hihilo certiora proferunt a l i i . GRIAL .
Ib. Ex palis videtur Isidorus nomen
Hispalis deducere . Florezius tom. 9.
Hisp. sacr. pag. 8. cum Aria Montano,
et Bocharto praefert etymologiam H ispalis
ex voce phoenicia sephela, vel
spelu , planitie . Olim scribebatur Spalis
pro Hispalis , vti Spania pro Hispania .
AREV.
72. Bochartus lib. y. Phal. cap. 7.
aduertit, Gadira septum , vel sepem ex-
plicare Plinium, Solinum, Auienum , et
Hesychium . AREV.
73. Septa oppid . Septem montium
fratrum meminere Plin. lib. 5. c . 2 ., et
Capella • Ptolemaeus quoque
cos v o ca t. GRIAL .