
i 78 E T Y M O L O G I A R V M
29. Historia dicit, ex Iasone natum fuisse Philomelum, et Plu-
tum : ex Philomelo Pareantura genitum : qui de suo nomine Paron
insulam , et oppidum appellauiti prius autem Minoia, deinde Paros
3. Aen.ii«. dicta. De qua Virgilius : niueamque Paron . Gignit enim marmor
candidissimum, quod Pariutn dicunt. Mittit et saidam lapidem,
marmoribus quidem praestantiorem, sed inter gemmas vilissimum .
30. -Chios insula syra lingua appellatur, eo quod ibi mastix
igi°nitur. Syri enim mastichem Chio vocant.
°31. Samos insula est mari Aegaeo, vbi nata est Iuno : ex qua
fuit Sibylla Sarnia, et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen
inuentum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa tradun-
tur . Vnde et vasa Sarnia appellata sunt.
32. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est : deinde a
Siculo, Itali fratre, Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria
d'x?* , id est, promontoria , Pelorum, Pachynum , et Lilybaeum . Trinacria
enim graecum est, quod latine T“riquetra dicitur , quasi in
très quadras diuisa . Haec ab Italia exiguo freto discreta , africum
mare prospectans, terris frugifera, auro abundans : cauernis tamen ,
et fistulis penetrabilis, ventisque, et sulphure plena. Vnde et ibi
Aetnae montis extant incendia : in cuius freto Scylla est, et Cha-
rybdis, quibus nauigia aut absorbentur, aut colliduntur.
m
29. De qua Virg. niueamq. Paron .
Aen. 3. GRIAL .
lb. Sardain lapidem : ex Solino c.20.
AREV.
30. Syri enim mastichem. Ead. le-
guntur in libell. de loris Hebr. ex Act.
Apost. inter Hieronymi opera . GRIAL.
Ib. Traditur, solam Chium inter insulas
mastichem gignere . Vide Plinium
lib. 5. cap.31. Etymologia ex graeco ab
aliis petitur ob niuis copiam , vel a Chio-
ne nympba , aut filial Daedalionis • Bo-
chartus Ch. i ; 9. Chii nomen syrum
esse docet, sed deducit a Chiuia , serpente
: quia historiae chiorum referunt,
sub monté eius insulae Pelinaeo quondam
latuisse draconem portentosae ml-
gnitudinis , qui sibilis suis insulates ali-
quandiu territauerit. Negat vero , quod
syri mastichem chion vocauerint . AREV.
31. Forte, est in mari , AREV.
32. Trinacria - quod latine Trique-
tra . Plinius, et Solin. triquetra ; sed tri-
quadram scripsisse Isidorum verisimile
est ex etymologia , et ex Quinctiliano,
qui Mb. i . c. 5. Etymologia ( inquit )
nonnunquam barbara ab emendatis co-
natur discernere , vt quum triquetram di-
ci Siciliam , an triquadram oporteat,etc.
GRIAL. . .
Ib. In editionibus correctis Quinti-
liani lib. 1. cap. 6. al. 10. non triqua-
dra legitur, sed triquedra : desumit enim
etymon huius vocis a tribus sedibus,
seu locis : nam é'Pptt sedes e s t . Ac for-
tasse apud Isidorum legendum , latine
triquedra diritur , quasi in très hedras
diuisa . Bochartus Ghan. 1. 30. de pri-
mis, seu priscis Siciliae incolis late dissent
, et veterum fabulas apud Thucy-
didem , et alios reiieit : Siciliae nomen
ex hebraea origine repetit. AREV.
L I B E R X IV. 179
33. Fuit autem quondam patria cyclopum, et postea nutrix
tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis
seminibus aratro proscissa . Principem vrbium Syracusas habet : fon-
tem Arethusam , et Alphaeum fluuium , magnorum generatorem
equorum. In ea insula primum est inuenta comoedia .
34. Achatem lapidem ipsa primum ex Achate flumine dédit.
Parturit et mare eius coralium : gignit et sales Agrigentinos, in igné
solubiles, crépitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur' sta-
diorum tribus milibus. Sallustius autem dicit, Italiae coniunctam
fuisse Siciliam : sed medium spatium impetu maris diuisum, et per
angustiam scissum .
3 j . Tapsus insula, stadiis decern a Sicilia remota, iacens, et
planior, vnde et nuncupata ; de qua Virgilius, ‘Tapsumque iacentem. 3. Aen. 389.
36. Aeoliae insulae Siciliae, appellatae ab Aeolo, Hippotae fï-
lio : quetn poetae finxerunt regem fuisse ventorum , sed, vt Varro
dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis, et
fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventes
sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur,
quod et ipsae, sicut Aetna, ardeant .
37. Sunt autem nouem , habentes propria nomina , quarum pri-
mam Liparus quidam Liparem vocauit, qui earn ante Aeolum re-
x it. Altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis ; reliquae
vero , id est, Strongyle , Didyme, Ericusa, Hephaestias, Phaenicu-
sa, Euonymos, Encodes, Phaenicodes : quae eponiam nocte ardent,
lb. Haec ab Italiae exig. fr e t . Ex
lustin. lib. 4. in princip. GRIAL .
33. Fuit autem quondam patria . Ex
Or os. lib. 1. c. 4. GRIAL .
Ib. Primum est inuenta Comoedia .
E Solin. GRIAL .
34. Gignit et sales Agrig, Ex eod.
Idem infr. lib. 16. c . l . GRIAL.
Ib. Et per angustiam scissum . Idem
supr. lib. 13. c. 18. GRIAL .
3J. Virg. Tapsumq. iacentem . Vbi
Seru. insula non longe a Syracusis flu-
ctibus pene par. GRIAL .
36. Aeolo , Hippotae fii. E Seru.
Aen. i . ad V. Aeoliam venit . GRIAL .
37* Hiera quod sit collib. emin. Siue
quod Ufiv, hoe' est , sacrum pro magno
usurpant, ita vti nos, graeci, siue , vt
ait Solinus , quod sit Volcano praecipue
sacra. GRIAL.
Ib. Hephaestias . Haec in editione
Margarini non est , et quidem sine ea
numerus constat . Solinus, et Plinius se-
ptem tantum esse dicunt. GRIAL .
Ib. Solinus cap. xi. In freto, inquit,
siculo »Qdqç’icq insulae etc. Fortasse hinc
Hephestias apud Isidorum immissum esrj
ac legi posset, Ericusa Hephaestia, vt
yna tantum sit insula. A graecis hae
insulae dicuntur Hrphaestiades . Hephaestia
, vel Hephaestias est etiam vrbs metropolis
insulae Lemni . Vide Plinium
lib. 3. cap. 8 ., et 9. , vbi docet, Lipa-
ram dictam a Liparo , Ausonts filio, qui
Z 2