
et limO,et aestiuis solibus maturatur . Huius species duae sunt,
liquidum, et spissum . .
3. Sal quidam dictum putant , quod in igné exiliat . Fugit
enim ignem , dum sit igneus, sed naturam sequitur, quia ignis, et
aqua semper inter se inimica sunt. Alii sala sala, et solo vocatum
existimant, nam ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis li-
toribus , vel scopulis derelicta , et sole decocta . Sunt et lacus,et
flumina ; et putei , e quibus hauritur , Dehinc in salinis ingestus
sole siccatur. Sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub
gelu fluente . Alibi quoque detractis arenis colligitur , crescens
cum luna noctibus : nam in Cyrenaea Ammoniacus sub arenis in-
uenitur. Sunt et montes natiui salis, in quibus ferro caeditur, vt
lapis renascens : tantae alicubi duritiae , vt muros, domosque mas-
sis salis faciant, sicut in Arabia.
4. In natura quoque s a l i s differentiae sunt. Nafn alibi suauis,
alibi salsissimus . Commune sal in igné crépitât . Tragasaeum nec
crépitât igné, nec exilit-. Agrigentinum Siciliae flammae patiens in
aqua exilit, in igné fluit contra naturam .
5. Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est: in
parte quadam Siciliae purpureus , vbi Aetna mons est . Item in
eadem Sicilia in Pachyno adeo spléndidus, et lucidus, vt imagines
reddat.. In Cappadocia crocinus effoditur .
6. Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim
saporem dat : excitât auiditatem , et appetitum in omnibus cibis
facit. Ex eo quippe omnis victus delectatio , et summa hilaritas .
Hinc et s a l u s nomen accepisse putatur. Nihil enim vtilius sale,
et sole . Denique cornea videmus corpora nauticorum. Qui'n etiam
pecudes, armenta, et iumenta sale maxime prouocantur ad pa-
stum : multum largiores lacté, multoque gratiores casei dote . Corlb
, Alumen melius ex graeco «Ac,
s a l . AREV.
3. Fugit enim ignem . E x eod. lib.3 1.
c. 9. GRIAL .
Ibid, Nam ex aq. mar. E x cap. 7.
GRIAL .
lb. Sunt et montes natiui . E x cod.
c. Sustulimus hinc vocem ' maius , quae
sola ex Integra Plinii sententia de vectigalibus,
vel remanserat , v e l irrepse•
r a t . GRIAL .
lb . Sal a graeco , quod dixi , ate >
per metathesin . Inde salum, non contra
salum a s a l . AREV. . .
5. Purpureus . Solin. c. de Sicil.
purpureum salem Aetna mittit . GRIAL-
6. Nihil enim vtilius, etc. E x c>9-
GRIAL .
pora etiam sal astringit, siccat, et alligat. Defuncta etiam a putre-
scendi labe vindicat,vt duret.
7. N i t r u m a loco sumpsit vocabulum. Nascitur enim in op-
pido, vel regione Aegypti Nitria , ex quo et medicinae fiunt, et
sordes corporum, vestiumque lauantur . Huius natura non multum
a sale distat. Habet enim virtutem salis, et similiter oritur cane-
scentibus siccitate litoribus.
8. A p h r o n i t r u m graece, latine spuma nitri est, de quo quidam
ait : R u s t i c u s e s ‘\ n e s c i s , q u i d g r a e c o n o m i n e d i c a r . - S p u m a v o c o r MartiaUib.14.
n i t r i . G r a e c u s e s ? A p h r o n i t r u m . Colligitur autem in Asia , in spe- eM 8-
lands distillans , dehinc siccatur sole . Optimum putatur, si mi-
nime fuerit ponderosum , et maxime friabile , colore pene pur-
pureo .
9. C h a l c a n t u m dictum, quia Chalcitidis est thymum, id est ,
flos: vnde et apud latinos aeris flos appellatur . Fit autem nunc
multis in regionibus : olim in Hispania e puteis, vel stagnis, id genus
aquae habentibus, quam decoquebant, et in piscinas ligneas
fundebant, appendentes super eas restes, lapillis extentas , quibus
litnus in similitudinem vitrei acini adhaerebat. sicque eiectum sic—
cabatur diebus xxx.
lb. Multo larg. 1. multoq. grat. E x
cap. 7. Virg. Georg. 3. Hinc et amant
fluuios magis, et magis vbera tendunt, -
Et salis occultum référant in lacté sa-
porem . GRIAL .
7. Nitrum . E c .io . Sozomen. lib.6.
eccl, hist. c. 30. de Scithi regione^ A e gypti
: istum locum appellant Nitriam 5
propterea quod est pagus finitimus, in
quo nitrum colligunt. Meminit quoque
Nitriae Cassian. collât. 6. c , i . 9 et Hie-
ronym. Prou, c. 25. GRIAL .
lb. De nitro multa Plinius lib. 31.
cap. 10 ., qui tradit, colligi apud Medos,
canescentibus siccitate conuallibus . De
Nitria agitur etiam lib. 2. Vitarum Pa-
trum cap. 21. apud Ros-weydum ex
Palladio , vbi Hitriae vocabulum ex nitro
deducitur, non contra : Venimus autem
et ad Hitriae famosissimum in 0-
mnibus Aegypti monasteriis locum , qui
quadraginta fere milibus abest ab Ale xandria,
ex nomine vici adiacentis , in
‘T om .lV .
quo NITRUM colligitur , N lTR IA E vi?-
cabulum trahens , prospiciente hoc , credo
, tunc iam diuina prouidentia , quod
in illis locis peccata hominum , -tamquam
sordes ,abluenda essent, et abolenda . VuU
cànius ex codice quodam ms. protulit
quoddam fragmentum de nitro , quod in
aliis exemplaribus deest, et ad appendices
num. 18. a nobis reiicitur. AREV.
8. De quo quidam . Martial. , apud
quern : dicor et Aphr. GRIAL.
lb . Isidorus veram Martialis scriptu-
ram expressif, quam retinuit etiam Io-
sephus Iuuencyus Soc. Iesu in sua Martialis
editione lib. cit. 1 4 ., sed epigr.54.
apud eum . Alii editi habent, vt Gria-
lius notât, dicor et Aphronitrum . Omi-
sit etiartï Grialius interrogationis notana
post Rusticus es , et post Graecus e s ,
quae ad sententiae explicationem neces--
saria est. AREV.
9. Olim in Hispania e put. E x Plin.
lib. 34. C» 12. GRIAL .
I i