
1 Iff!™ BW
l i p ®
mm
ïjj'.aajl -mi
l i l
m
l i
|||
ifj
lull
C A P V T X L I V.
De orchestra.
i . O rchestra autem pulpitum erat scenae , vbi saltator agere
posset 3 prut duo inter se disputare . Ibi enim poetae comoedi, et
tragoedi ad certamen conscendebant 5 iisque canentibus, alii gestus
edebant. Officia scenica: tragoedi, comoedi, thymelici 3 histriones,
mimi, et saltatores.-
C A P V T X L V.
De tragoedis.
i .r X ragoedi sunt,qui antiqua gesta5atque facinora sceleratorum
regum luctuoso carmine , spectante populo 3 concinebaut.
C A P V T X L V I .
De comoedis.
i . (C om o e d i sunt3qui priuatorum hominum acta dictis, atque
gestu cantabant, atque stupra virginum,et amores meretricum in
suis fabulis exprimebant.
C A P V T X L V I I .
De thymelicis.
T i . A hymelici autem erant musici scemci, qui in organis, et ly-
ris, et citharis praecinebant . Et dicti thymelici 3 quod olim in orchestra
stantes cantabant super pulpitum, quod thymele vocabatur.
Cap. XLVII. Musici scenici : quia see- rebant: scenici in scena fabulam agebant,
nicis e thymele, seu pulpito inseruiebant. thymelici in orches tra, seu pulpito mu-
Nam proprie thymelici ab scenicis diffe- sicis instruments praecinebant. AR.
■ H o H I
L I B E R XVI I I . 4 oï
C A P V T X L V I I I .
De histrionibus.
istriones sunt 5 qui muliebri indumento gestus impudica-
rum feminarum exprimebant : ii autem saltando etiam historias,et
res gestas demo.nstrabant : dicti autem histriones, siue quod ab Histria
id genus sit adductum, siue quod perplexas historiis fabulas exprimèrent
, quasi historienes .
C A P V T X L IX.
De mimis .
i . J S / t im i sunt dicti graeca appellatione, quod rerum humana-
rum sint imitatores : nam habebant suum auctorem , qui antequam
mimum agerent, f’abulam pronunciaret. Nam fabulae ita compo-
nebantur a poetis, vt aptissimae essent motui corporis.
C A P V T L.
De saltatoribus .
I P
vjaltatores autem nominatos Varro dicit ab arcade Salio, quern
Aeneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit romanos
adolescentes nobiles saltare .
Cap. XLVIII. Festus: Histriones d ic t i ,
quod primurn ex Histria venerint. Li-
uius , Valerius Maximus , et alii recti us
putant 9 et nomen , et artem histrionum
a tuscis originem repetere 5 apud quos
vox hister significabat saltatorem . AR.
Cap. XLIX. Nam habebant suum auctorem
. Forte actorem . GRIAL .
Cap. L. Saltatores . E Festo in Salios ,
nisi quod ille non Varronem, sed Pole-
monem citât auctorem . GRIAL .
lb . Rectius Festus iuuenes italos :
nam tempore Aeneae romani adolescentes
nulli erant, vt communis fert opinio
. Varro Salios a saltando dictos do-
cet lib. 4. de ling. lat. cap. 15. AREV. m