
lis spinae, quam äjcav-&ov dicunt: cuius gutta viridis, atque amarà,
vnde et nomen accepit m y r r h a . Gutta eius sponte manans pretio-
sior est,elicita corticis vulnere viliçr iudicatur . Sarmenta eius arabes
ignibus fouent : quorum fumo satis noxio,nisi ad odorem sto-
racis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. M y r r h a
autem t r o g l o d y t i c a ab insula Arabiae dicta , vbi melior colligitur,
et purior.
5. S t o r a x , arbor Arabiae , similis malo cydonio , cuius virgulae
inter caniculae ortum cauernatim lacrymam fluunt . Distillatio eius,
in terram cadens, munda non est,sed cum proprii corticis scrobe
seruatur . lila autem, quae virgis, et calamis inhaeserit, munda est,
et albida : dehinc fulua fit solis causa, et ipsa storax calamites pin-
guis , resinosa , odoris iucundi, humecta , et veluti mellosum liquo-
rem emittens. S t o r a x autem dicta, quod sit gutta arborisprofluens,
et congelata . Nam graeci s t i r i a m guttam dicunt -, graece autem
latine s t o r a x dicitur.
6 . B d e l l i u m , Indiae, et Arabiae arbor, cuius lacryma melior
arabica. Est enim lucida, subalbida , leuis, pinguis, aequaliter cerea,
5. Storax arbor Arab. Donatus in A -
delph. sc, 1. Storax ( inquit ) ab odore .
Eadem vo x legitur apud Solinum , Styrax
apud P lin ,, et alios . GRIAL .
Ib. Similis malo cydonio : e Diosc,
c. 80. Plinius 12. c, 25. cotoneo malo si-
milem . GRIAL .
1b. Salmasius pag. 1026. Exercit. Pli-
nian. obseruat, lyparum styracem , et ca-
lamitem styracem, siue storacem ab Actioj
et aliis distingui : ab Isidoro vero notas
vtriusque confundi. Adiectiuum mellosum
pro melleo vsurpatur a Caels. Au-
reliano . Hispani dicunt meloso . Isidorus
feminei generis vidctur fac£re storax,
Storax autem dicta , nisi intelligit arbo-
rem . Re vera masculini generis e s t . Sti-
ria pro gutta non graece, sed latine dicitur
, quamuis stiria graecae originis sit.
AREV.
6. Bdellium. Vid. Diosc, c. 81. GR.
Ib. Aequaliter cerea . Id e s t , vndiq•
cerea . Plinius : esse autem debet translu-
cidum, simile cerae. GRIAL .
cant. Seru. Georg. 2. Acanthus arbor est
in Aegypto semper frondens , axav&og
dicta, quia spinis plena e s t. GRIAL .
Ib. Vnde et nomen accepit . Nam
myrrha e voce hebraea fiux it : v t item
cinnamomum , nardus, crocus : agallochus,
siue aloe , auctore Hieronywo . GRIAL.
Ib. Gutta eius sponte man. e Solin.
G R IA L .
Ib. Myrrha autem troglodytica . E
Dioscorid. lib. c. 180., sed sinu fortasse
legendum pro insula . GRIAL .
Ib. Salmasius pag. 1268. Exerc. Pli-
nian. corrigit , Myrrha autem Troglitis
ab insula Arabiae etc. Sed dubium non
est 5 quin Isidoro sermo sit de myrrha
troglodytica ? quae ita vocatur a Plinio
lib. 12. cap. 16. Ab eodem Plinio lib.6.
cap. 2 9 ., et Scribonio Largo compos.90.
dicitur troglodytis myrrha . Videndus de
myrrha Langguthius Antiq. plantar, feral.
pag. 22. , qui de virtute agit, qua
myrrha cadaucra a putredine prohibet.
AREV.
rea,et quae facile molliatur, neque ligno , vel terrae commixta,
amai*a , odoris boni . Nam ex India sordida est,et nigra, et maiori
gleba . Adulteratur autem admixto gummi : qui non ita amarificat
gustum.
7. M a s t i x arboris lentisci gutta est . Haec granomastix dicta
est, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula
gignitur, odoris boni, candoris cerae punicae . Vnde et splendorem
cutis pulchrificat. Adulteratur autem interdum résina, vel ture.
8. P i p e r i s arbor nascitur in India , et in latere montis Cau-
casi,quod soli obuersum est: foliis ad iuniperi similitudinem. Cu ius
siluas serpentes custodiunt : sed incolae regionis illius , quum
maturae fuerint, incendunt. Et serpentes igné fugantur : et inde ex
flamma nigrum piper efficitur . Nam natura piperis alba est, cuius
quidem diuersus est fructus. Nam quod immaturum est, piper lon-
gum. vocatur: quod incorruptum ab igne , piper album : quod vero
cute rugosa, et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colo-
rem , et nomen . Piper si leue e st, vetustum, si graue , nouellum. :
vitanda est autem mercatorum fraus . Solent enim vetustissimo pi-
peri humecto argenti spumam aspergere , aut plumbum , vt pon-
derosum fiat.
9. A l o e in India, atque Arabia gignitur: arbor odoris suauis-
simi,ac summi. Denique lignum ipsius vice thymiamatum alta-
ribus adoletur, vnde et nomen traxisse creditur .
1 o. C i n n a m o m u m dictum, quod cortex eius in modum cannae
sit rotundus,et gracilis. Gignitur in Indiaes, et Aethiopiae regioni-
bus, frutice breui duorum tantum cubitorum , colore subnigro ,
vel cinereo , tenuissimarum virgarum . Nam, qiiod in crassitudinem
7. Mastyx : e Dioscoric. c. 91. GR.
Ib. Candoris cerae punicae : Tyrrhenae
cerae Diosc. , sed,hoc fortasse e Plinio
, qui ceram punicam candidissimam
fieri dicit . GRIAL .
Ib. Grialius in textu edidit m a s tix ,
in not. mastyx . Vsitatum apud bonos
auctores nomen est mastiche, but ma~
stice . AREV.
8. Piperis - similitudinem. E Solin.
c. de India . GRIAL .
Ib. Cuius quidem diuersus est fructus.
E x eod. GRIAL.
‘tom.IV.
9. Vndeet nomen traxisse creditur .
An quia , quum graecis d\uç,sit area , ara
pro area in glossis legit siue Isidorus,
s iu e , quod, magis credo , qui haec illi ad-
i e c i t . GRIAL .
Ib. Scripsi aloe , vt veteres scripto-
res hoc nomen exhibent, quamuis Grialius
cum aliis editis habeat aloa . Confer
cap. seq. n. 28. AREVALVS .
10. , Nam quod in crass. - eximium.
E Solin. c. 4?. Vid. Theophr. lib. 9. de
hist. plant, c. 5. GRIAL .
X x