
1 5. Melichloros bicolor, ex vna parte viridis, ex altera melli
similis.
1 6. Choaspites a flumine persarum dicta est, ex viridi fulgo-
ris aurei.
C A P V T V I I I .
De rubris Gemmis.
I . L orallium gignitur in mari , forma ramosum 3 colore viride,
et maxime rubens : venae eius candidae sub aqua , et moties: de-
tractae confestim durantur 3 et rubescunt, tactuque protinus lapi-
descunt. Itaque occupari 3 euellique retibus solet 3 aut acri ferra-
mento praecidi: qua de causa corallium vocitatur. Quantum au-
tem apud nos margaritum indicum pretiosum est, tantum apud in-
doscorallium . Hunc magi fulminibus resistere affirmant, si creditur.
2. Sardius dicta, eo quod primum reperta sit a sardibus: haec
rubrum habet colorem, marmoribus praestans : sed inter gemmas
vilissima. Genera eius qtiinque .
3. Onyx appellata, quod habet in se permixtum candorem in
similitudinem vnguis humani. Graeci enim vnguem ovii%* dicunt.
Hanc India,vel Arabia gignit; distant autem inuicem . Nam in-
dica igniculos habet albis cingentibus zonis : arabica autem nigra
est cum candidis zonis : genera eius quinque .
15. Melichloros . E x c . 11. GR.
16. Choaspites . E x c. 10. GRIAL .
Cap.VIII. n .i. Corallium - vocitatur .
Curialium perpetuo apud Plinium , v t
etiam apud Thcophr. Sunt autem haec
ex lib» 32. c .2 . GRIAL .
lb» Venae eius candidae . Sic veteres
libri 9 al» Baccae 9 v t Plin. GRIAL .
Ib. Hunc magi fulminib. Repetuntur
haec c» 14. Plin. 37. c. 10. Gorgonia nihil
aliud est, quam curalium , nominis
causa 9 quod in duritiam lapidis muta-
tur 9 emollit maria 9 fulminibus 9 et ty-
phoni resistere affirmant. GRIAL .
lb . Scribitur corallium , coralium ;
corallurn , et curalium 9 et similis est va-
rietas apud graecos • Corallium vero vo~
citatut ctwo' tüç xtvpccç tv «xi 9 quod in
mari praecidatur 3 seu tondcatux « Alii
aliam originem ex graeco afferunt. AR.
2. Sardius diet. E x 37. c. 7. GRIAL.
lb . Videtur legendum a sardianis 9
aut a sardis , hoc est, incolis Sardium .
Marbodaeus in dactyliotheca : Sardius a
sardis est 9 a quibus ante reperta . Pii-
nius lib. 37. cap. 7. sardam gemmam
recenset primum Sardibus ( vrbe metropoli
Lydiae ) repertam 9 quae diuersa non
videtur a sardio lapide 9 .de- quo Ter-
tuilianus lib.2. aduersus IVIarcionem c.10.
Apud Isidorum praestiterit legere primum
reperta sit Sardibus 9 non a Sardibus
9 aut a Sa rd is9 vt alii habent cum
Marbodaeo. AREVALVS.
3. Onyx. E x c. 6. GRIAL.
Ib. India 5 v e l Arabia : scilicet vel
pro e t . AREV.
4. S a rd o n y x ex duorum nominum societate vocata est . Est
enîm ex onychis candore, et sardo. Constat autem tribus colori-
bus : subterius nigro, medio Candida, superius mineo . Haec sola
in signando nihil cerae euellit . Reperitur autem apud indos,et
arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque .
5. Haematites, rabote sanguineus; ac propterea haematites vo-
catur : mpto quippe sanguis est . Gignitur in Aethiopia quidem
principalis , sed et in Arabia , et in Africa inuenitur . De qua pro-
mittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias.
6. Succinus, quern appellant graeci electrum , fului , cereique
coloris,fertur arboris succus esse , et ob id succinum appellari.
Electrum autem vocari , fabulosa argumentatio dédit . Namque
Phaetonte fulminis ictu interempto, sorores eius luctu mutatas in
arbores populos, lacrymis electrum omnibus annis fundere iuxta
Eridanum amnem , et electrum"’ appellatum, quoniam sol vocitatus
sit Elector, vt plurimi poetae dixerunt. Constat autem , eum non
esse succum populi,sed pineae arboris. Nam accensus, taedae ni-
dore fragrat.
7. Nascitur autem in insulis oceani septentrionalis, siçut gum-
m i, densattirque, vt crystallum , rigore ,. vel tepore ^—Ex ea fiunt
decoris gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a qui-
busdam harpaga , eo quod attritu digitorum, accepta caloris anima
, folia, paleasque, et vestium fimbrias rapiat 3 sicut magnes fer-
rum. Quocumque autem modo libeat, tingitur. Nam anchusae
radice , conchylioqqe inficitur.
4. E t sardo : melius et sardio, vel
tarda . AREV.
5. Haematites . E x c. 10. GRIAL •
6» Succinus . E x c. 2. GRIAL .
1b. Quoniam Sol vocitatus sit Elector.
Homerus iX. y. aç oicç 7rpiet/jt,% vruptç net-
TÙ Trepydp,* ecpxc Tletptpajvav û ç t nXexrap
. GRIAL .
1b. Succinus quem : rectius esset succinum
q u o d . Poterit intelligi succinus
lapis adiectiue . Scribitur etiam sucinus9
sed minus bene . De electro agitur cap.
24. huius libri 9 vbi rep e titu rso lem a
poetis electorem dici .Confer etiam lib.17.
cap. 7. n. 31. de pinu . Graece
est sol. Succinus est succus arborum
pinei generis » vt ait Plinius » Nonnulli
succum terrae ,aut saxorum
esse . Vide Libauium , qui librum de suc-
cinoedidit, et Hyginum fab.Griaîium lege /X. Ç .
. Xlpletjiolo
152. Apud
axone . AREV.
Plinius teexistimant,
7. Rigore , vel tepore.
pore autumnali . Eodetn modo legendum
apud Solinum , non tempore autumnali ,
contendit Hermolaus Barbarus . GRIAL .
lb . Quocumque autem modo libeat,
tingitur 5 etc. E x c, 3. GRIAL.
lb . Plinius lib. 37. cap. 7. In Syria
feminas verticillos inde facere , et vocare
HAR PAGA , quia folia , et paleas , vest
iumque fimbrias ra pia t. Verticillus est
instrumentum , quod fuso adhibetur , vt
fàcilius vertatur. AREVAL.