
22<S E T Y M O L O G I A R V M
rium nominamus. Quarta, spatia plana in nauîbus, de quibus Virgilius,
laxutqueforos . Lacus dîctus, quia ibi decurrit frugum liquor.
C A P V T V I I .
De Aditibus .
i . f 4 ditus ab adeundo dictus, per quetn ingredimur, et admit-
timur.
2. Vestibulum est vel aditus domus priuatae , vel spatium ad-
iacens aedibus publicis. Et vestibulum dictum, eo quod vestiun-
tur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut a stando .
3. Porticus , quod transitus sit magis , quam vbi standum sit,
quasi porta, et porticus eo , quod sit aperta .
4. Ianua a Iano quodam appellatur , cui gentiles omnem in-
troirum,vel exitum sacrauerunt. Vnde I.ucanus , Ferrea belligeri
compescat limina la n i. Est autem primus domus ingressus : cetera
intra ianuam ostia vocantur generaliter. Ostium est, per quod ab
aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, siue ostium, quia osten-
dit aliquid intus . Alii aiunt, ostium appellari, quia hostem moi'a-
tur . Ibi enim nos aduersariis obiicimus; hinc et Ostia Tiberina,
Turn lacus vinarii, et torcularia, et fora
, omniaq. vasa, si vicinum esc mare,
aqua marina, sin minus , dulci eluenda
sunt . De reliquis fori significationibus
vide Festum . GRIAL .
lb . Lacus est a Xctaxo? fossa . Translate
accipitur pro vase amplo, in quo
mustum cxpressum, aut in olei confe-
ctione amurca recipitur . AREV.
Cap. VII. num. 1. Aditus ab adeund.
Seru. Aen. 6. ad illu d , Quo lati ducunt
aditus; Quum ab aliquo arcemur ingressu
, id ostium dicitur ab obstando ; quum
ingredimur , aditus ab adeundo . GRIAL.
2. Vestibulum . Seru. Aen. 6. ad ,
vestibtflum ante ipsum . Vestibulum ( inquit
) vc Varro dicit, etymologiae non
habet proprietatem , sed fit pro captu
ingenii . Nam vestibulum, vt supra di-
ximus, dictum ab eo , quod ianuam ve-
stiat. Alii dicunt, a Vesta dictum per
imminutionem • Nam Vestae limen est
consecratum . Alii dicunt ab eo , quod
nullus illic stet. In limine enim solus
est transitus, quomodo vesanus dicitur
non sanus, sic vestibulum , quasi non sta-
bulum . GRIAL .
Ibid. De vestibuli significatione , et
etymologia fuse Gellius lib. 16. cap. 5.
Ad rem nostram ait : Vestibula appella-
ta sunt spatia , sicut dix im us, grandia
ante fores aedium relicta , in quibus sta-
rent, qui venissent, priusquam in domum
intremitterentur . Praemiserat Gellius ,
quod ve particula turn intentionem , v t
vetus , vehemens , significat, turn minu-
tionem . Seruius contrario modo vestibulum
explicùit per minutionem • AR.
4. A Iano , cui gentiles omnem introït.
Ipse apud Ouid. lib. 1. Fast. Prae-
sideo foribus caeli cum mitibus horis, -
Et redit officio luppiter ipse meo. GR.
L I B E R X V .
quia hostibus sunt opposita . Fores 3 et valuae claustra sunt. Sed fores
dicuntur , quae foras : valuae , quae intus reuoluuntur , et duplices,
complicabilesque sunt. Sed generaliter vsus vocabula ista corrupit.
5. Claustra ab eo quod claudantur dicta . Fenestrae sunt, qui-
b.us pars exterior angusta, et interior diffusa est, quales in horreis
videmus : dictae, eo quod lucem fenerent : lux enim graece <pâis
dicitur -, vel quia per eas intus positus homo foras videt . Alii fe-
nestram putant dictam,eo quod domui lucem ministrat, composi-
tum nomen ex graeco, latinoque sermone : tpccç enim °raecelux est.
6. Cardo est locus , in quo ostium verticur, et semper mouetur,
dictus àno rri’ç nafSlai, quod quasi cor hominem totum , ita ille
cuneus ianuam regat, ac moueat. Vnde et prouerbiale est, In ear-
dine rem esse -
7. Limina ostiorum dicta, eo quod transuersa sint,vt limes,
et per e a , sicut in agro , aut introeatur, aut foras eatur .
8. P o s t e s antae quasi post , et ante. Et antae, quia ante
stant, vel quia antea ad eas accedimus, priusquam domum ingre-
diamur. Postes eo,quod post ostium stent.
Ib. Vnde Lucanus . Lib. 1. GRIAL.
Ib, Cetera intra ianuam. Seru. Aen. 1.
ad illud , Foribus cardo stridebat ahenis,
Ianua est primus domus ingressus, dicta,
quia Iano consecratum est omne prin-
cipium. Cetera intra ianuam ostia vocantur
generaliter, siue valuae sint, siue
fores, quamuis vsus ista corruperit. GR.
Ib. Ostium - ab obstando . E Seru.
Aen.6. ad illud, Quo lati ducunt adit.GR.
Ib. Sed fores dicuntur . Seru. Aen. 1.
loco cita to , Fores ( inquit') proprie dicuntur
, quae foras aperiuntur ,.sicut apud
veteres fuit . Valuae autem sunt, vt dicit
Varro , quae reuoluuntur , et se vêlant
. GRIAL .
5. Fenestrae. E Seru. Georg. 4. ad
Hind, Quatuor a ventis obliqua luce fenestras
. Sed Seruius non fenestras tantum
, sed obliqua luce fenestras , inter-
pretatus e s t , quod non aduertit Isidorus,
qui commentaria Seruii sine Virgilii ver-
sibus 9v t saepe diximus, legebat. GR.
lb. Seruius ad haec Virgilii verba
4* Georg, v.298. 'Obliqua luce fenestras y
tantum habet ; quae ex ohliquo lumen
infundunt, v t in horreis cernimus . Isidorus
fortasse putauit, fenestras proprie
esse illas , quae lumen ex obliquo infundunt
; nara post descriptionem addit,
eo quod lucem fenerent . AREV.
6. Cardo . Seru. Aen. 1. loco cit.
Cardo dictus , quasi cor ianuae , quo
mouetur; et eod. lib. ad illu d , haud
tanto cessabit cardine rerum , vt sit ,
inquit , de prouerbio tractum , res in
cardine est . GRIAL .
7. Limen verbum graecum est , a
quo limitem nonnulli deducunt. Confer
infra cap. 14. n. 2. AREV.
8. Postes , et Antes. Festus\ Antes
sunt extremi ordinis vinearum, vnde
etiam nomen trahunt antae, quae
sunt latera ostiorum . Vid. Seru. Georg.
2. ad illud y lam canit extremos effoe-
tus vinitor antes . GRIAL .
Ib. Grialins in textu edidit Postes ,
et antae, in not. Postes , et antes . Sod
distingui debent antae ab antibus. An .
tae sunt pilae lapideae , aut columnae
structiles quadratae ad latera ostiorumi
in trontibus aedium . AREV.
F f 2
m a t r