
64 E T Y M O L O G I A R V M
4. Draco maior cunctorum serpentiura, sine omnium animan*
tium super terram . Hunc graeci vocant . Vnde et derir
uatum est in latinum, vt diceretur draco, qui saepe a speluncis
abstractus fertur in aerem,concitaturque propter earn aer. Est au-
tem cristatus, ore paruo , et arctis fistulis ^>er quas trahit spiritum,
et linguam exerit . Vim autem non in dentibus, sed in cauda ha-
bet, et verbere potius,quam rictu nocet .
5. Innoxius autem est a venenis: sed ideo huic ad mortem fa-
ciendam venena non esse necessaria, quia siquem ligauerit , occi-
d it. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine . Nam
circa semitas delitescens , per quas elephanti solito gradiuntur, crura
eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit . Gignitur autem in
Aethiopia ,e t India in ipso incendio iugis aestus.
6. Basiliscus graece, latine interpretatur regulus,eo quod rex
serpentium sit,adeo vt eum videntes fugiant,quia olfactu suo eos
necat;nam et hominem vel si aspiciat, interimit. Siquidem ad eius
aspectum nulla auis volans illaesa transit,sed quamuis procul sit,
eius ore combusta deuoratur .
7. A
4. Qui saepe ab speluncis . E x Aug.
in Ps, 148» GRIAL.
lb. Ore paru-et linguàm exerit. Vide
Solin. c .^ .d e Aethiop. Dictus autem draco
1i-7rè t8 <P/ptc&v , id est , videndo, Cernit
enim acutissime : M a c ro b .i. Saturn, ^ et
Vest, in Dracones . GRIAL.
Ib. Coniici potest omnium reptantium
super terram . AREV.
5. Nec elephas tutus est . Lucan,
lib. ix . Nec tutus spatio est elephas .
Sunt enim dracones quoque ipsi ingentes.
Diodor. lib.4. Tradunt quidam , in deser-
tis , ac feris locis , serpentes , qui cum
elephantis. propter aquas pugnant , magnitudine
, numeroque admirabiles esse 9
etc. et P lin .S . c. 1 1 . GRIAL.
lb . Esse necessaria : supple traditur ,
vel quid simile . Pugnam inter dracones
, et elephantes describit Solinus cap.
38. Vossiusde theolog. gent, lib.4. cap.52.
duos Iulii Caesaris nummos profère, al-
terum , in quo pugna elephanti, et dra-
conis exprimitur, alterum, in quo draco
obtritus ab elephanto . Puto ex Solino I
sumptum , quod ait Isidorus , Gignitur I
autem in Aethiopia 9 et India in ipso in- I
cendio iugis aestus : ac fortasse legen- I
dum et inter ipsa incendia iugis aestus . I
Solinus ait : Aethiopia etc. A meridiana
parte mons editus mari imminet, inge- I
nuo igné per aeternum feruidus , et in I
quiete iugis fiagrantibus : inter quae in- I
cendia iugis aestus Draconum magna co- I
pia est . Porro veris draconibus etc. I
Isidorus intellexit , inter incendia iugis
aestus magnam draconum copiam esse :
sed Solinus , absoluta montis perpetuo
igné feruidi descriptione , subiungit, in
Aethiopia magnam copiam draconum
esse, non ita vt inter ipsa incendia iugis
aestus gignantur . Aethiopiae autem
nomine antiqui saepe mauros, et orones
Africae incolas includebant . AREV.
6. Basiliscus . E x Hieronym. in Is.
c. 14. , et ep. 83. ad Océan. ; quaedam
tamen ex Plin. 8 .} et Solin. GRIAL.
L I B E R XI I . 6$
7. A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt ca-
uernisjin quibus delitescit. Itaque,ea visa , fugit, quem ilia per-
sequitur,et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio
constituit. Est autem longitudine semipedalis, albis maculis lineatus.
S. Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur,
et postquam ad aquas venerint, u^po/pô/Suç, et lymphaticos faciunt.
9. Sibilus idem est,qui et regulus . Sibilo enim occidit, an-
tequam mordeat, vel exurat.
10. Vipera dicta, quod vi pariat. Nam ,quum venter eius ad
partum ingemuerit, catuli non expectants naturae maturam solu-
tionem, corrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu .
Lucanus, Viperei coeunt abrupto cor pore nodi.
x i. Fertur autem, quod masculus,ore inserto viperae, semen
expuat. Ilia autem , ex voluptate libidinis in rabiem versa , caput
maris ore receptum praecidat : ita fit, vt parens vterque pereat, masculus,
dum co it, femina, dum parturit . Ex vipera autem pastilli
fîunt, qui ■ dnpictx.o} vocantur a graecis.
12. Aspis vocata,quod morsu venena immittat, et spargat : ioç
enim graeci venenum dicunt,et inde aspis, quod morsu venenato
interimat. Huius diuersa genera, et species, et dispares effectus ad
nocendum . Fertur autem aspis, quum coeperit pati incantatorem,
qui earn quibusdam carminibus propriis euocat, vt earn de ca-
8. Reguli-hydrophobos faciunt. Verba
sunt Hieronymi ep. cit. ad Ocean.
GRIAL.
9. Sibilus idem * qui et regul. Idem
esse animal sibilum , regulum , et ba-
siliscum suspicor . De regulo aperte in
Glossario » /2ct<riXi)tàç ô o<ptç regulus - et
postea PcLtyl^untts regulus. De sibilo Ba-
silisci Plinius y Solinus , et Lucanus . GR.
10. Vipera • e SVrw.-aut mala tactum
Vipera delituit. Georg. 3. idem Greg. 15.
Moral, c. 9. Sed quam commode citetur
a Seruio Lucani carmen 3 Isidorus non
txaminauit . Dicta est tamen vipera ,
quasi viuipara, quod non oua 9 sed animal
viuum p a r ia t. Vide Arist. lib. 1.
de hist. an. GRIAL.
Jb. Ingemuerit. Ita habent Gothici,
non intumuerit. GRIAL.
Ib, Hanc veterum opinionem de vit:
Tom. IV.
perae partu, et conceptione fuse expo-
nit Prudentius in Hamartigeni a v. 582.
Sie yipera , v t aiunt etc. AREV.
1 1 . Fertur autem , quod masculus .
Herodot., Nie a n d ., Plin. GRIAL.
Ib. De pastillis Plinius lib.29. cap.4.
Fiunt e x 'vipera pastilli , qui theriaci vocantur
a graecis , exemptis interaneis etc.
Adde Sarisberiensem lib.7. c .io . AREV.
12. Fertur autem aspis . E x Aug.
in Ps. J 7. GRIAL.
Ib. Sensus planius ita procederet,
Fertur autem, quod aspis etc. S. Marti-
nus Legionensis tom. 4. oper. pag.20j.
in expositione epistolae S. Iacobi totum
hunc locum excribit, sed eodem modo
legit, atque in editis . Editor notât, extare
Calmeti dissertationem de excanta-
tis serpentibus : quae erudita sane est
AREVALVS.
lib . v .