
minem non nisi in magna fame interimunt, De quibus Lucretius:
°3i' 1 leonum , etc.
7. Tigris vocata propter volucrem fugam . Ita enim nominant
persae, et medi sagittam . Est enim bestia variis distincta inaculis,
virtute,et velocitate mirabilis, ex cuius nomine flumen Tigris ap-
pellatur,quod is rapidissimus sit omnium fluuiorum . Has magis
Hyrcania ' gignit.
8. Panther dictus, siue quod omnium animalium amicus sit,
èxcepto dracone; siue quia et sui generis societate gaudet, et ad
eandem similitudinem quidquid accipit , reddit. ïlâv enim graece
omne dicitur . Bestia minutis orbiculis superpicta , ita vt ocularis
ex fuluo circulis , nigra, vel alba distinguatur varietate .
9. Haec semel omnino parturit, cuius causae ratio manifesta
est. Nam quum in vtero matris coaluere càtuli, maturisque ad na-
scendum viribus pollent, odiunt temporum moras . Itaque onera-,
tarn foetibus vuluam tamquam obstantem partui vnguibus lacérant,
effundit ilia partum, seu potius dimittit, dolorecogente . Ita post-
ea corruptis,et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non
iß- haeret acceptum , sed irritum resilit. Nam Plinius dicit, animalia
cum acutis vnguibus frequenter parère non posse /Vitiantur enim
intrinsecus se mouentibus catulis .
•10. Pardus , secundus post pantherem e^t , genus varium , et
velocissimum , et praeceps ad sanguinem . Saltu enim ad mortem
ru it .
c.
1 1 . Leopardus ex adulterio leaenae, et pardi nascitur,et ter-
tiam originem efficit, sicut et Plinius in naturali historia dicit, leo*
nem cum parda,aut pardum cum leaena concumbere, et ex vtroque
coitu dégénérés partus creari
7. Tigris. E x Plin. lib. 8. cap. 18.,
et Solin. Etiam apud Arwenios tigrim
sagittam signifie are , ait Varro . GRIAL.
8. Siue quod omnium animalium
amicus. Huic etymo fauent 9 quae Plin.
lib. 8. c. 1 7 ., et Aelian. 6. de hist, animal.
référant. Vulgo panthera f quod to-
ta fera sit , dicta •putatur . GR.
lb . 7TAV enim omne dicitur . Aut
»liquid deest ( quod visum est A . Aug. )
aut hoc potius superfluum inepti alicuius ,
qui id solum nosset 9 interpret is glosse-
,v t mulus, et burdo .
ma . GRIAL.
lb . Minutis orbiculis Solin. c. 2 1 ,
minutis orbiculis superpictae , ita vt ocu-
latis ex fuluo circulis, vel caerula , vel
alba distinguatur tergi supellex . GR.
9-. Nam Plin. dicit. e Seru. Georg. 2.
ad v. Saeua leonum-Semina . Locus ve-
1 ro Plin. lib. 8. c . 16. GRIAL.
10. Pardus secundus post panthe-
ram . e Solin. ibidem . GR.
1 1. Vt mulus , et burdo . E x trib.
codicib. A* Aug. GRIAL.
12. Rhinoceros a graecis vocatus , latine interpretatur in nare
cornu . Idem et Monoceros, id est, Vnicornis, eo quod vnum cornu
in media fronte habeat pedum quatuor, ita acutum, et validum,
vt quidquid impetierit, aut ventilet, aut perforet. Nam et cum ele-
phante saepe certamen habet, et In ventre vulneratum prosternit.
13. Tantae autem est fortitudinis, vt nulla venantium virtute
capiatur : sed , sicut asserunt, qui naturas animalium scripserunt,
virgo puella proponitur, quae venienti sinum aperit : in quo ille
omni ferocitate deposita caput ponit : sicque soporatus, velut iner-
mis, capitur.
14 . ' Elephantem graeci a magnitudine corporis vocatum pütant.
12. Idem et Monoceros. E x 'G r eg ,
lib. 3 1. Moral, c .io . a / .ij. Plinius ahum
a Monvcerote Rhinocerotem esse v is it,
lib. 8. c. 20., et 21. hunc Romae saepe
visum , ilium negat viuum posse capi .
Idem refert Solinus : viuus , inquit, non
venit inhominum potestatem > et in Ba-
i'learico codice additur hoc loco 9 Fertur
tantam habere ferocitatem , vt captus
statim moriatur . GRIAL.
lb. Pedum quatuor . Sic etiam Solin.
sed Plin. cubitorüm duor. Cubiti vnius
Ctesias in Indicis apud Photium : sesqui-
cubiti Aelian. lib. 4. c. 52. de as inis Indicis
. Est etiam in eius corna coloris
magna varietas apud eosdem . Videtur
autem Plinius eundem monocerotem e x i-
stimasse cum asino Indico : negat enim
lib. 1 1. c. 46. j aliud esse animal vnicor-
ne praeter asinum lndicum , et Orygem.
Sump sit que id e x Arist. lib. 2. c. 1. de
■ hist, animal. De certamine Rhinocerotis
cum Elephante vid. P lin ., Solin. 9 Ae lian.
, Diodor. , Strab. , Agatharchid. in
lib. de mari rubro. GRIAL. •
lb. Montfauconius tom. 3. Supplem.
Antiq. lib 1. cap. 9.. ita verba Isidori
accipit, vt rhinocerotem , et monocerotem
duo animalia diuersa esse explicet.; scilicet
, idem et monoceros 9 hoc significat 5
quod sicut rhinoceros sic appeliatur, quia
in nare cornu habet, ita monoceros sie
vocatur , quia in media fronte cornu
vnum praefert . Ac fortasse legere prae-
stiterit item et monoceros : nam in tnss.
item , et idem passim confunduntur.
Alia tamen est explicatio Roberti de
Sorbona in glossis ad librum Numerorf
tom. 2. Commentar. Menochii edition.
Venet. 1743. pag. 47?. Rhinoceron grae•
ce , latine interpretatur in N A R E COR-
N V '. Eadem bestia graece MONOCERON
latine VNICORNIS vocatur, eo quod vnum
cornu habeat in media fronte 5 pedum
quatuor . Raderus in Comment, ad Martial.
p. 37. seq. et 51. seq. agitderhi-
nocerote , quern a monocerote distinguit.
Breulius ad marginem indicat Pintum
ad cap. 51. Isaiae 5 et Pipinum serm.io.
de secretis secretorum#. AREV.
13. Montfauconius loc. cit. exhibet
imaginem ex gemma puellae , aperto si-
na vnicornem amplectentis . AREV.
14. Graecis enim mons . In
Gothicis elepho nulla sententia » v t fere
in graecis vocib. accidit. A . Aug. secuti
sumus coniecturam non admodum dubiam .
Alias ex aliis origines , aut notationes
elephantis afferre nihif a ttin e t. GR.
lb . Rostrum autem promuscis . E x
Ambros. 9. Hex. c. 5. GRIAL.
Ib. Et est angui similis. Lucretius,
anguimanos elephantos India quorum -
Milibus e multis vallo munitur eburno .
( lib. 2. V. 536. ) GRIAL.
Ib. Gisbertus Cuperus exercit. 1.
cap. 1. de elephantis, eorumque barritu
agit : et ex Bocharto reponendum ait apud
Isidorum mons 0 Xo<poç pro mons Clifio x
vt mendose olim legebatur. Ex Thoma