
validius sit : matribus, si matris ; hac ratio ne similes exprimi vultus.
Qui autem vtriusque parentis figuram reddunt , aequaliter mixto
paterno, maternoque semine concipiuntur : auorum, proauorumque
similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta , sic et in
nobis semina celantur , figuras parentum redditura . Ex paterno
autem semine puellas nasci, et ex materno pueros : quia omnis partus
constat duplici semine, cuius pars maior quum inualuit, occupât
similitudinem sexus.
146. In corpore nostro quaedam tantum vtilitatis causa facta
sunt, vt viscera : quaedam et vtilitatis, et decoris, vt sensus in facie,
et in corpore manus, ac pedes , quorum membrorum et vtili-
tas magna est, et species decentissima.
147. Quaedam tantum decoris, vt mamillae in viris, et in vtro-
que sexu vmbilicus . Quaedam discretionis , vt in viris genitalia ,
barba promissa, pectus amplum : in mulieribus leues g en ae ,e tan -
gustum pectus, ad concipiendos autem, et portandos foetus renes,
et latera dilatata . Quod ad hominem, et ad partes attinet corporis ,
ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam.
C A P V T I I .
De Aetatibus hominis.
1. ^ J r a d u s aetatis sex sunt; infantia, pueritia,adolescentia, iuuen-
tus, grauitas, atque senectus •
2. Prima aetas infantia est pueri nascentis adlucem,quae por-
rigitur in septem annis.
3. Secunda aetas, pueritia, id est, pura, et necdum ad generan-
dum apta, tendens vsque ad decimum quartum annum.
4. Tertia adolescentia ad gignendum adulta,quae porrigitur vsque
ad vigesimum octauum annum.
5. Quar-
147. Quaedam decoris . c, 10. GR.
lb , In codice Regio-vaticano 1850.sunt
Etymologiae cum allegorica expositione .
Exempli loco proferam inter appendices
n.15. caput 2. huius libri, qui in ms.est liber
6 ., inscriptum : De situ, et habitu torp
o rk humani\ et caput 3. Quomodo Humana
membra ascribuntur diabolo . AR.
Gap. II. n .i. Gradus aetat, Vid. Seru.
Aen. 5. Ambros, ep.49. Philon. de mun-
di opific. GRIAL .
4. Ad gignendum adulta. Non sunt
Quàrta iuuentus , firmissima aetatum omnium , finiens in
quinquagesimo anno .
6. Quinta aetas senioris,id est , grauitas, quae est declinatio
a iuuentute in senectutem, nonduin senectus, sed iam non iuuentus
, quia senioris aetas e st, quam graeci irfi<r€br»v vocant. Nam sc-
nex apud graecos non presbyter , sed yi^tov dicitur. Quae aetas
quinquagesimo anno incipiens ,septuagesimo terminatur .
7. Sexta aetas est senectus, quae nullo annorum tempore fini-
tu r , sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae e s t, se-
nectuti deputatur.
8. Senium autem pars est vltima senectutis, dicta, quod sitter-
minus sextae aetatis . In his igitur sex spatiis philosophi vitam de-
scripserunt humanam , in quibus mutatur , et currit, et ad mortis
terminum peruenit. Pergamus ergo breuiter per praedictos gradus
aetatum , etymoLogias earum in homine demonstrantes .
9. In f ans dicitur homo primae aetatis , dictus autem infans ,
quia adhuc fari nescit,id est,loqui non potest: nondum enim bene
ordinatis dentibus , minor est sermonis expressio .
10. Puer a puritate vocatus,quia purus e s t,e t necdum lanu-
ginem, floremque genarum habens . Hi suntephebi, id est, a Phoe-
bo dicti, necdum v ir i, sed adolescentuli leues .
1 1 . Puer autem tribus modis dicitur ; pro natiuitate, vt Isaias,
Puer natus est nobis . Pro aetate , vt octennis , decennis . Vnde est c. 9. v. 6.
haec in quibusd. codicib, GRIAL .
ïb. Iterum num. 15. Adolescens , . .
ad gignendum . Sex hominis aetates Eu-
genius Toletanus recenser, sed cum ali-
quo discrimine , in recapitulatione ad
Hexaemeron Dracontii. Vide mea pro-
legomena in Dracontium pag. 18 ., et 21.
AREV.
6, Quinta senioris aetas - nondum
senectus. Seru. Aen, 5. Tum senior taies
. Secundum Varronem iunior , et senior
çomparatiui sunt per diminutionem ,
etc. Item Aen,6. ad v. Iam senior : Aut
pro positiuo posuit, aut senior est v i-
rens senex , vt iunior intra iuuenem est,
quam rem a Varrone tractatam confirmât
etiam Plinius > Ita vero distinguit
senior es a senïbus Varro apud Censori-
num de die natali , v t seniores vocari
ïom.IF.
dicat a l.y.v. vsque ad Lx. annum , quod
tum primum senescere incipiat corpus ,
post sexagesimaln vero senio iam labo-
ret . GRIAL.
■ Ib. Quem graeci •n-peo/SvTnv . E x Aug.
de Gen. contra Manien, lib. i. c .23. GR,
10. Puer a puritate . Varro apud Cen-
sorin. Pueri, quod sint puri, id est,
impubères . GRIAL .
Ib. Hi sunt ephebi, id e s t, a Phoe-
bo . Immo ab Hebe . GRIAL .
Ib. Adolescentuli leues. A i. lenes.
GRIAL.
1 1. In Vulgata : Paruulus enim natus
est nobis . Et apud Ieremiam loc. cit.
Noli dicere : Puer sum . . . Ne timeas etc.
Ad hunc enim locum respicere videtur
Isidores. AREVALVS.
D