
di albouarii, et cetera, quae sibi iuxta species terrestriura aninta-
lium nomina vindicarunt. Ex moribus terrestrium, vt canes in mari
a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant. Et lupi, quod im-
proba voracitate alios persequantur.
6. A colore , vt vmbrae, quia colore vmbrae sunt : et auia-
tae, quia in capite auri colorem habent: et varii a varietate , quos
vulgo tructas vo ca t. A figura , vt orbis, quia rotundus est, to-
tusque in capite constat, vt solea, quod sit instar calceamentorum
soleis . A sexu, vt musculus, quod sit balenae masculus : eius enim
coitu concipere haec bellua perhibetur . Hinc et musculi cochlea-
rum , quorum lacte concipiunt ostreae .
7. Balenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae , ab emit-
tendo, et fundendo aquas vocatae . Ceteris enim bestiis maris al-
tius iaciunt vndas : /3aA.A«v enim graece emitteie dicitur.
8. Cete dicta, to xütss , qfl tcc urn» , hoc est, ob immanitatem.
lb. A Figura , vt orbis . Orchis apud
Plin. 32. c. 2 ., cuius haec sunt : vtrum
verius , alii iudicent .G R IA L .
lb . Musculus , quod sit balenae masculus
. Rei potius, quam vocis etymon ;
magnum enim amicitiae exemplum ba-
lena , et musculus. A it Plin. lib. 9. c .v l-
timo. GRIAL .
lb . Hinc et musculi cochlearum .
Plin. 9. c. 35. GRIAL .
lb . Apud Plinium loc. cit. a Grialiö
in correctis editionibus legitur orbis 9
non orchis. Scripsi ex communiori vsu
calceamentorum soleis : pro quo Grialius
habet calciamentorum soliis . Mallem et-
iam instar calceamentorum soleae; nam
instar poscit genitiuum . AREV.
8. Cete dicta to' &»toc , ^ ra j£»t» •
E Seru. Aeneid.5. sedvsum Isidorum Ser-
uii commentariis sine Virgilii verbis , hie
quoq. locus in d ica t . Nam quod sequi-
tur 9 hoc est 5 ob immanitatem , e Seruio
se putauit describere 9 quasi ille cete im-
mania interpretatus esset , quum immania
cete verba sint Virgilii . Neque in hae
ceti etymologia defendenda laborandum
censeo 9quamuis alias quoque res 9 v t na-
ues 9 propter magnitudinem cete d id 9 non
ignoro . Reliqua sunt Ambros.5. Hex*
ostendunt non solum grammatici, sed
etiam exempla ex Plinio , Ouidio, et aliis.
Merulii etiam est auis genus, siue mas,
siue femina . Nihilominus auctor carmi-
nis de philo mêla v. 13. ait : Et mer ulus
modulans tam pulchris concinit o d is .
AREVALVS.
Ib. Albouarii , et aluouarii fortasse
rem eandem significant : nam in mss. b
saepe cum v confunditur . Albouarius
est coloris albi9 et varii9 vt albogiluus etc.9
sed ita vt albus color emineat : Aluo-
uarius poterit accipi pro vario colore
in aluo . Sed illud prius magis rei con-
gruit : et fortasse turdus marinus albouarius
ille e s t, qui a Rayo inter alios
turdos marinos nominatur turdus maior
varias. Inter pisces , qui a sîmilitudine
nomen habent, turdum recenset Quin-
tilianus lib. 8. cap. 2 ., et Varro lib. 4.
de ling, latin, cap. 12 ., et alii allegati
in Dictionario Gallico Animalium verb.
lourd• AREVALVS .
6. A colore , vt vmbrae. Huius piscis
Varro meminit lib. iv. et graeci
ffKietivetv vocant. Plin.32. c. 1 1 . 9 et Ouid.
in Halieutico . Glossar. <tkioç ix&vs • GR.
Ib. Et auratae . Chrysophrys Ouidio .
GRIAL .
Sunt enim ingentia genera belluarum , et aequalia montium corpora,
qualis cetus excepit Ionam : cuius aluus tantae magnitudinis fuit,
v/instar obtineret inferni :dicente Propheta ■. Exaudiuit me de ven- ion.
tre inferni. '
a. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema soluuntur
in giscem . Phocas dicunt esse boues marinos , quasi boacas.
10. Caerulei a colore appellati: nam caeruleum est viridecum
nioro, vt est mare .
11. Delphines certum habent vocabulum, quod voces homi-
num sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conaeniant :
nihil in mari velocius istis, nam plerumque salientes, naues trans-
uolant . Quando autem praeludunt in fluctibus , et vndarum se
molibus saltu praecipiti feriunt , tempestates significare videntur :
hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo
dorso serrato , qui crocodilos, tenera ventrium secantes, interimunt.
12. Porei marini,qui vulgo vocantur suilli, qui dum escam
quaerunt, more suis terrain sub aquis fodiunt. Circa guttur enim
habent oris officium , et nisi rostrum arenis immergant, pastum non
colligunt.
13. C o ru i, a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, sua-
que voce proditi capiuntur.
2 .3 .
Ill
cap. 9. GRIAL .
lb. Verba Ionae in. Vulgata sunt,
Et exaudiuit me : de ventre inferi cla-
maui. AREVALVS .
9. Phocas . Quod bocas manuscripti
quidam habent, e digammo f iu x i t . GR.
' i t . Delphines . Quod vocabulum se-
quuntur, non delphin , sed Simon , v e l ,
( vt in aliis Solini libris scribitur) sinomon
est cap. 18. GRIAL .
lb. Est et Delphin. gen. in Nilo .
Solin. c. 35. de Aegypto . Hi delphines
crocodilos studio alliciunt ad natandum ,
demersisque astu frauduiento tenera
ventrium subternatantes secant , et in-
terimunt. GRIAL .
lb. Verba Solini sunt cap. 12. al.22.,
apud Grialium cap. 18. Certum habent
vocabulum , quo accepto vacantes sequun- '
tur : nam proprie simones vocantur . Solinus
haec accepit ex Plinio lib.9. cap.8.
Vocantur autem delphines S IM O N E S ,
quia simum rostrum habent . Quod de
crocodilis hie narratur , iterum num.19.
reperitur . AREVALVS .
12. Porci marini, qui vulgo vocantur
suilli. Et nos sollos vulgo dicimus.
Lubenterque assentimur iis , qui silures
eosdem esse existimant. GRIAL .
Ib. Salmasius Exercitat . Plinian. pag.
336. verba huius numeri exeribit, et
addit : Non poterat melius rescribi . Cor-
rigit autem Salmasius sulli pro su illi,
permotus versu Dracontii, vbi olim le-
gebatur, Praecidit suillus ; et ipse , vt
nietri ratio constet, emendat, Praecidit
sullus , Verum iam cap. 2. huius libri
num. 37. ostendi, legendum apud Dra-
contium , Praedicit Psyllus vim cuiuscum-
que v en en i. AREVAL.
f■l