
E T Y M O L O G I A R VM
rum vsibus apti : Ephesius praecipuus, èt inde Chaldzius . T'hebai-
cus quoque, et Basanites, lapides nihil ex sese rémittentes.
37. S p e c u l a r i s lapis vocatus est,quod vitri more transluceat :
repertus primum in Hispania citeriore , et circa Segobricam vr-
bem. Inuenitur enim sub terra, et effossus exciditur > atque findi-
tur in quamlibet tenues crustas.
C A P V T V.
B e m a r m o r i b u s .
i ._l ost lapidum genera veniamus ad marmora . Nam inter l a p
i d e s m a r m o r a differentia e st. Nam m a r m o r a dicuntur exirnii
lapides, qui maculis, et coloribus commendantur . M a r m o r sermo
graecus est a viriditate vocatus, et quamuis postea et alii colores
inüeniantur : nomen tarnen pristinum a viriditate rètinuerunt.
2. Marmorum colores, et genera innumerabilia simt. Non tarnen
omnia e rupibus exciduntur , sed multa sub terra sparsa simt,
et pretiosissimi generis : sicut lacedaemonium viride , cunctis hiia-
rius, repertum prius apud lacedaemones, vnde et vocabulum traxit.
3. O p h i t e s , serpentium maculis simile est, vnde et vocabulum
sumpsit ; duo eius genera, molle candidum, nigrum durum .
4. A u g u s t e u m , e t t i b e r i u m in Aegypto Augusti, et Tiberii primum
principatu reperta sun t. Differentia eorum est ab ophite , quum
illud, vt praediximus,serpentium maculis sit simile. Haec maculas
diuerso modo colligunt : nam augusteum vndatim est crispum in
vertices, tiberium sparsa, non cbnuoluta canitie .
et adhibebatur ad mortaria conficienda,
vtpote naturali quadam bonitate conue-
niens ad terenda collyria : de quo Pli—
nius lib. 36. cap. 8. Quum thebaicus lapis
ex eodem Plinio lib.36. cap.22. mollis
s it , aliorum lectio fortasse praefe-
renda erit , ex sese remittenfes . Vid.
cap. seq. n. 10. AREVAL.
Cap. V. n. I. Post lapidum g en . E x
Plinii lib. 36. a cap. 5. vs que ad 8.GR.
lb. Lapis est genus , marmor species
. Graece marmor est puppetpoç a verbo
puppuipa, quod resplendere signifi-
cat . AREVALVS.
2. Marmorum colores , et gen. E x
cap."]. GRIAL.
3. Lucanus lib.9. v.714. Quam par-
uis tinctus maculis thebanus ophites . In-
telligit Thebas aegyptias . AREV.
4. De marmore augusteo , et tiberio
Plinius lib.37. cap. 7. Marmor augustum
vocat, non augusteum9 aut, vt minus bene
scribit Grialiu?, augustaeum„. AREV,
P o r p h y r i t e s ex Aegypto e s t, rubens, candidis interuenienti-
bus punctis . Nominis eius causa, quod rubeat,vt purpura.
6 . B a s a l t e s , ferrei coloris , siue duritiae . Vnde et nomen ei
datum est, inuentus in Aegypto, et Aethiopia.
7. A l a b a s t r i t e s , lapis candidus , interstinctus variis coloribus, ex
quo euangelici illius vnguenti vasculum fuit. Cauant enim hunc
ad vasa vnguentaria : quoniam optime seruare incorrupta dicitur.
Nascitur circa Thebas Aegyptias , et Damascum Syriae, ceteris can-
didior : probatissimus vero in India .
8. Parius, candoris eximii, lychnites cognomento : hie apudPa-
ron insulam nascitur, vnde et parius nuncupatus . L y g d i n u s magni-
tudine , quae lances , craterasque non excedat, vnguentis et ipse
aptus .
9. C o r a l i t i c u s , in Asia repertus, mensura non vitra cubitos bi-
nos : candore proximo ebori quadam similitudine. E diuerso ni-
ger A l a b a n d h u s terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu
similis. Iste in Oriente igni liquatur , atque ad vsum vitrifunditur .
To. T h e b a i c u s , interstinctus aureis guttis, inuenitur in parte
6. Basaltes . Basantes libri 0. , sed
Basaltes apud Plin. , cuius sunt haec verba.
De Basanite superiori capite e g it .
GRIAL.
lb . Basal aethiopice ferrum signifi-
ca t. De basaltis origine extat epistola
Commendatoris Dolomieu ad Baronem
de Salis-Masklin in Diario physico gal-
lico mense septembri anni 1790. AREV.
7. Alabastrites: e c. 8. GRIAL .
lb . Onyx, siue onychites marmor est,
ex quo alabastra , hoc e s t, vasa vnguen*
taria fieri solebant : ac propterea voca-
tur etiam alabastrites . Est etiam gemma
alabastrites dicta , quia circa Alabastryn,
Aegypti vrbem , nascitur , qqae cando-
rem habet interstinctum variis coloribus
, vt refert Plinius lib. 37. cap. 10.
AREVALVS.
8. Parius c. e. Lychnites cognom. e
e. 5. GRIAL .
lb . Lygdinus . E c.8. Nec male hunc
locum a nobis restitutum putamus . Similitude
vocum lychnit.,?* lygdin. suspectam
vtramque reddiderat. Ita alJerutra tantum
in Isidorianis libris remanserat,
quum ambae sint necessariae . GRIAL.
lb. Lapis parius lychnites dicebatur,
qui ad lucernas in cuniculis caedeba-
tur , vt Plinius ex Varrone docet lib.36.
cap. 4. De lapide lygdino Plinius ibid,
cap. 8 ., apud quem plerique legunt in
Tauro pro in Para 9 vt ex Isidoro legen-
dum arguitur . Martialis lib. 6. epigr.13.
et 43. marmor candidum lygdon commémorât
, quod a lapide lygdino non
est distinguendum . Candor eximius pa-
rii marmoris in poetarum carminibus
celeberrimus e s t . AREVALVS .
9. Coraliticus . E x eod. c. GRIAL.
Ibi Plinius lib. 36. cap. 8. agit de
coralitico lapide, quod genus candidi
marmoris est a Coralio fluuio Phrygiae
ita dictum . Alabanda vrbs Cariae est ,
Inde lapis alabandicus, et gemma àla-
bandina , de qua cap. 14. huius libri .
AREV.
10. Thebaic. E x eod. vocem Africae