
Chus, postquam de Babylone migrauit,in qua et regnauit, quae
ante Arach cognominata e st. Ipse construxit et Chalannem , quae
postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia . Phtladel-
phiam vrbem Arabiae condidit Raphaim gens antiquissima, quam
interfecerunt filii Loth.
14. Seleucus, vnus ex pueris Alexandri, post mortem eiusdem
Alexandri occupato regno orientis, vrbem in Syria condidit,eam-
que ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupauit, et Sy-
riae caput instituit. Ipse quoque Laodiciam , et Seleuciam , ipse
Apamiam, et Edessam vrbes construxit.
15. Damascus Syriae : condita, et nuncupata a Damasco , dis-
pensatoris Abrahae filio . Haec antea in omni Syria tenuit prin-
cipatum .Necdum enim florebant ibi Antiochia, Laodicia, et Apa-
mia: quas vrbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus .
Hie est Damascus, quern Abraham futurum sibi heredem dixerat,
antequam esset illi promissus Isaac.
1 6. Gazam , oppidum Palaestinae, condiderunt heuaei,in qua
habitauerunt cappadoces , pristinis cultoribus interfectis . Vocata
autem G aza ,eo quod ibi Cambyses , rexpersarum , thesauros suos
posuit, quum bellum aegyptiis intulisset. Persarum enim lingua
thesaurus gaza nominatur.
c is . GRIAL.
lb . Philadelph. E x cod. libr. GRIAL.
lb. Edessam a Seleuco Magno, Syriae
rege , conditam Hieronymus in Chroni-
co testatur . Arach vrbs a Nembroth
-condita ex Genes. 10. 10 ., a nonnullis
creditur esse Aracca in Susiana ad Ti-
grim. Chalannem nonnulli eruditi fuisse
putant Callinicum . Philadelphia aliquan-
do Arabiae , aliquando Coele-Syriae tri-
buitur : metropolis fuit Ammonitarum .
Raphaim , seu Rephaim erant gigantes,
in quos Abrahami aetate Ghodoriahomor
exercitum mouit ex Genes, c. 14. Cur
autem dicat Isidorus, gentem hanc Raphaim
a filiis Loth interfectam , non video
. A REV.
14. Ipse quoque Laodiciam . Euseb.
in Chron. Seleucus Antiochiam , Seleuciam
y Laodiciam 9 Apamiam, Edessam,
Berceam , et Pellam vrbes condidit. GR.
15. Damascus. E x Hieron. in quaest.
in Genes . GRIAL .
lb . De conditore Damasci incerta
est fama . lustinus lib. 36. Kàac vrbem
a Damasco conditam narr'at, cui in re-
gni administratione Abrahamus secundus
successit . Alii conditorem Abrahamum
dicunt, qui nomen fecerit ex Damasco
filio sui dispensatoris , siue oeconomi :
de quo Genes, cap. 15. v. 2. Dixitque
A b ram ..........Filius pro car at oris domus
meae istfr Damascus Eliezer . Alii alia
coniiciunt , vt -videre poteris in Exer-
citatione supra laudata Kirchmaieri . Scri-
bitur etiam Laodicea , Apamea . AR.
16. Gaza . E x eod. in locis Hebr. et
in Ezech. c. 40. GRIAL .
'lb . Gaza: nomen est hebraeum A za 9
seu Hasa 5 ex quo factum Gaza . AREV.
\
17. Phitistim vrbem condiderunt allophyli : ipsa est Ascalon,
de qua superius memorauimus : nuncupata ex nomine Chasluim ,
qui fuit nepos Cham , et filius Mesraim .
18. Dor vrbs fuit quondam potentissima, et. versa vice Stra-
tonis turris : postea ab Herode, rege Iudaeae,in honorem Caesaris
Augusti Caesarea nuncupata. In qua Cornelii domum Christi vi-
dit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quatuor virginum
prophetarum.
19. Ioppe , oppidum Palaestinae maritimum , iidem Palaestini
aedificauerunt, vbi saxum ostenditur, quod vinculorum Androme*
dae adhuc vestigia retinet : cuius belluae forma eminentior ele-
phantis fu it.
20. lericho a iebusaeis condita traditur: a quibus et nomen
traxisse perhibetur ; hanc subuertit Iesus . Pro qua extruxit aliam
Ozam de Bethel ex tribu Ephraim . Sed et haec eo tempore ,
quo Ierusalem oppugnabatur a romanis, propter perfidiam ciuium
capta, atque destructa est, pro qua tertia aedificata est vrbs, quae
hodie vsque perraanet.
21. Sichern Samariae vrbem , quae latine , et graece Sichima
vocatur, aedificauit Emor, appellauitque earn nomine Sichern , filii
17. De qua superius4. vbinam?For-
tasse Isidorus haec verba sumpsit ex
aliquo I cuius nomen intercidit : vt saepe
ab ipso factum suspicor . Philisthim 9
aut Philisthiim non vrbis nomen e s t,
sed ita vocantur philisthaei, a Septuaginta
interpretibus aUophyli nuncupati .
Ascalon vrbs fuit in regione philisthaeo-
rum . Apud Grialium erat Cesloim : re-
posui Chasluim , secutus Vulgatam , Genes.
cap. 10. v. 14. E t Phetrusim, et
Chasluim , de quibus egressi sunt Philisthiim
, et Capht'orim . Vide lib. 9. c .2.
n. i o . , et 58. AREV.
18. Dor . E x Hieronym. in epitaph.
Paulae . Sed locum Hieronymi in pa-
limpsesto relictum ab Isid. Btraulio non
expo Huit. GRIAL .
lb. Dor vrbs ab Hieronymo in Epitaph.
Paulae commemoratur : Mirata
ruinas Do r , vrbis quondam potentissimae.
AREVAL.
19. Vbi saxum ostenditur • E x Sol in.
c. 47. , ex quo restitutus est hic lo cu s..
GRIAL.
lb . loppem nonnulli conditam putant
a Gephaeo 9 qui nomen ex vxore sua
lope iniposuif . Hieronymus in cap. 1.
Ionae , et in Epitaph. Paulae testatur
etiam de vestigiis vinculorum Androme-
dae , quod Iosephus f Mela, Plinius , et
alii simili modo confirmant, sed ita vt
rem fabulosam esse agnoscant . AREV.
20. lericho . E x Hier, de locis Hebr.
GRIAL .
lb . Bonfrerius in not. ad Hieronym.
aduertit, non recte Ozam de Bethel ap-
pellari, qui fuit Hiel de Be the l, ex 3.
Reg. cap. 1 6. vers. 34. AREV.
21. Sichern , ipsa est nunc Neap. Hier,
ibid. 9 et in epitaph. Paulae . GRIAL .
lb. Sichima : in Euangelio corrupta
voce Sichar dicitur . Emor alibi scribi-
tur Emmor, et in Vulgata Hemor Gen.