
34 e t y m o l o g i a r v m
17 . Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci,et
os, et oculos habere in pectore. Alios sine ceruicibus gignî,ocu-
los habentes in humeris ; :
18. In vltimo autem Orientis monstrosae gentium facies scribuntur.
Aliae sine naribus, aequali totius oris planifie, informes
habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti, vt in so-
lis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concrete
ora esse, modico tantum foramine calamis auenarum pastus
haurientes . Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermo-
nis vtentes nutu , siue motu . ■
19. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tarn diffusa aurium
magnitudine, vt omne corpus ex eis contegant : 5ran enim graeco
sermone omne , Sra, aures dicuntur.
20. Artabatytae in Aethiopia proni, vt pecora, ambulare dicum
tur , quadragesimum aeui annum nullus supergreditur.
21. Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornua in fron-
tibus ( habent ) , et caprarum pedibus similes, qualem in solitudi-
ne Antonius sanctus vid it. Qui etiam interrogatus, Déi seruo re-
spondisse fertur, dicens : Mortalis ego sum vnus ex accolis eremi,
quos vario cLelusa errore gentilitas Faunas , Satyrosque colit .
22. Dicuntur quidam et siluestres homines , quos nonnulli
Faunos ficarios vocant.
23. Sciopodum gens fertur esse in Aethiopia, singulis cruribus ,
et celeritate mirabili : quos inde w i . graeci vocant, eo quod
per aestum in terra resupini iacentes, pedum suorum magnitudine
adumbrentur.
dorus exprimit, videndus Rosweydiis in
Onomastico post Vitas Patrura verb.
Faunas , Satyrus, incubus . AREV.
22. Dicuntur et quidam siluestres.
Vid. lib. 8. c. vltim. GRIAL.
Ib. Faunos ficarios . Fatuos ficarios
C. Card. S ir l e t i ,e t Complut. G o t th ., et
Ierem.53. Hieronymus cum fatuis ficariis .
GRIAL.
23. Quos inde Sciopodas. Plin, lib.y.
cap. 2. Aug. 16. de ciu. c. 8 ., Agpll. 9.
c. 4. GRIAL.
17. Blemmyas . Plin. J. c. 8. Solin.
c. 3• 4. GRIAL.
lb. Alios sine ceruicib. Ex Plin. 7.
c. 2. Vid. Aug. '16. de ciu. c. 8. et Agcll.
lib. 9. c. 4. GRIAL.
18. In vltim. autem orient. Ex Solin.
c. 32. GRIAL.
20. Artabatytae . Ha in Plinii emen-
datioribus libris : apud Solinum Artha-
batnitae . GRIAL.
S i . Satyri . Ex Hieronym. in vita
Pauli eremitae. GRIAL.
Ib. De Hieronymi loco , quem Isi-
L I B E R XI. 3ï
24. Antipodes in Libya plantas versas habent post crura, et
octonos digitos in plantis.
25. Hippopodes in Scythia sunt,humanam formam,et equinos
pedes. habentes.
26. In India ferunt esse gentem,quae ftfu^Shu nuncupantur,
octo pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis,
quos graeci a cubito pygmaeos vocant, de qua supra diximus. Hi
montana Indiae tenent, quibus est vicinus Oceanus.
27. Perhibent, et in eadem India esse gentem feminarum , quae
quinquennes concipiunt, et octauum vitae annum non excedunt.
28. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta , quae
non sunt, sed fîcta : et in causis rerum interpretantur, vt Geryo-
nem Hispaniae regem triplici forma proditum . Fuerunt enim très
fratres tantae concordiae, vt in tribus corporibus quasi vna anima
esset .
29. Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus ferunt,
quae aspicientes conuertebant in lapides, habentes vnum oculum, quo
inuicem vtebantur . Fuerunt autem très sorores vnius pulchritudinis,
quasi vnius o cu li, quae ita spectatores suos- stupescere faciebant,
vt vertere eos putarentur in lapides.
30. Sirenas très fingunt fuisse, ex parte virgines, ex parte vo-
lucres, habentes alas, et vngulas : quarum vna voce, altera tibiis,
tertia lyra canebat. Quae illectos nauigantes suo cantu in naufra-
gia trahebant.
3 1 . Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae trans-
euntes, quoniam ad egestatem deducebant, iis fictae sunt inferre
24. Antipodes in Lib. Androphagi in
Scythia legebat Chacon ex Plin. 7. c. 2.
GRIAL.
Ib. Grial èdidit octenos . AREV.
26. Quae macrobii nuncupantur octo
ped. Optime restituit hunc locum Chacon,
quum enim x n . legatur in omnibus libris
, deprehendit, librariorum fuisse erratum
, qui x n . pro ix. scripsissent . Nam
horum corpora cubitorum quinùm, et binorum
palmorum facit Plinius ex Onesi-
crito . Porro- quinos cubitos, qui singttli
sesquipedibus constent, et bines palmos,
qui semipedem confidant , octo esse pedes
, non duodecim . GRIAL.
lb. Quos pygmaeos . E x . 16. de
ciu. c. 8. GRIAL.
28. Triplici forma proditum . A l-
praeditum . Sed proditum retinuimus e x
lustino lib. 44. Porro Geryonem ipsum
non tripiicis naturae, vt.fabulis proditur
fuisse. GRIAL. .
29. Gorgones quoque. e Seru. A en .6.
GRIAL.
30. Sirenas . E x eod. Aen. 5. GRIAL.
31. Poetae Venerem mari ortam fin-
xerunt, ex quo dicta Aphrodite, Pontia ,
Marina, Pelagia etc. AREV.
E 2