
nutrimento consumptum, naturali rneatu fluit in mammas * et earum
virtute albescens , lactis accipit qualitatem .
78. Cutis est,quae in corpore prirna est, appellata, quod ipsa
corpori superposita incisiouem prima patitur : usiftti enim graece intis!
0 dicitur. Eadem et pellis, quod exterrias iniurkis corporis te-
gendo pellat, pluuiasque, et ventos, solisque ardores perferat.
79. Pellis autem , mox detracta : subacta iam , cerium dicitur.
Corium autem per deriuationem caro appellauit, quod eo tegatur:
sed hoc in brutis animalibus proprium e s t.
80. Pori corporis graeco nomine appellantur, qui latine pro-
prie spiramenta dicuntur, eo quod per eos viuificus spiritus exte-
rius ministretur.
81. Aruina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine
pinguedine , dicta quod palpitet; resilit enim saepe . Hanc plerique
et viscum vocant, propter quod glutinosa s it.
82. Membra sunt partes corporis. Artus^ quibus colligantur
membra , ab arctando d icti.
83. Nerui graeca deriuattone appellati, quos ill! yivpa vocant.
Alii latine vocatos nemos putant ^ eo quod artuum coniunctiones
inuicem his inhaereant, id est, ab inhaerendo . Maximam autem
virium substantiam neruos facere , certissimum est . Nam quanto
fuerint densiores , tanto propensius augescere firmitatem .
84. Artus dicti, quod colligatiinuicem neruis arctentur,id est,
stringantur, quorum diminutiua sunt articuli. Nam artus dicimus
membra maiora, vt brachia, articulos minora membra , vt digitos.
78. Kojtth enim Graece . Ita A . Aug.
cum in ownib, libris, cutis enim graece
, nullo sensu legeretur . A t Fes to cutis
est awo' T8 Ö-Kür«?, quomodo libenter
hoc loco leger emus, nisi incisionem in-
terpretaretur Isidorus . GRIAL .
Ib. Vulcanii nota ad verbum incisio
haec est : Alludit fortasse ad etymologiam
fepfLctTCt;. Nam <Np[za. dicitur d/no
tov fepeo , quod significat SCINDO i vel
CAEDO . Legit Vulcanius Cutis enim graece
incisio dicitur . Grialius substituit
K07rTti enim etc. Gothici duo Toletani
postponunt numer-os 78., et 79. 9 et
praemittunt numerum 80. AREVAL.
79. Iul. Caes. Scaliger exercitadone
127. de subtilitate contra Cardanum disputât
, eo s , q u i, vt a it, l a tin a pur it ate
delectantur,nunquam corium pro ter go po-
nere . Scaligerum Vulpius ad Catullum
carm. 62. merito re fe llitn o n solum
quia corium pro ter go Catullus 9 Ouidius*
aliique idonei auctores adhibuerunt, sed
etiam quia ipse Scaliger a verbo purita-
tis non abstinuit, quod nemo bonorum
latinitatis auctorum vsurpauit . AREV,
81. Aruina . Seru. Aen.y, Secundum
Suetonium aruina est durum pingue,
quod est inter cutem, et viscus . GRï
82. Retineri posset , quod edidit
Grialius, ab artando : sed c.ommunetn
scripturam -placet exprimere . AREV.
83. Compago capita sunt ossium : dicta eo,quod sibi compa-
cta neruis, velut glutino quodam, adhaereant.
86. Ossa sunt corporis solidameuta . In his enim positio omnis,
roburque subsistit . Ossa autem ab vsto dicta, propter quod cre-
marentur ab antiquis, siue, vt alii putant, ab ore, quod ibi pateant:
nam vbique cute, visceribusque obtecta ceiantur .
87. Medullae appellatae , quod madefaciant ossa, irri'gant enim,
et confortant. Vertibula sunt summae ossium partes nodis cras-
sioribus conglobatae: dicta ita, eo quod ad inflexionem membro-
rum ilia vertantur.
88. Cartilagines ossa mollia,et sine medulla, quod genus auriculae
, et narium discrimen , et costarum extremitates habent, siue
opercula ossium, quae mouentur. Et dictae cartilagines, quod leni
attritu carent dolore, dum flectuntur .
89. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora cu-
stodiantur, vt tota mollities ventris vallata saluetur.
90. Latus , quia iacentibus nobis latet. Est enim Jaeua pars
corporis , dextio autem iateri habilior motus est, laeuo fortior, et
oneri ferendo accommodador. Vnde et laeua nuncupata , quod a-
ptior sit ad leuandum aliquid , et portandum • Ipsa enim g^stat cly-
85. Compago . Ita plerique Cotth.
A l. scompagia . GRIAL .
87» Vertibula - Cartilagines • Lact.
c. 5* de ossib. Summas comm partes
crassioribits nodis Conglobauit , vt et
substringi neruis facilius, et verti pos-
sent, vnde sunt vertibula nominatä ; eos
nodos firmiter solidatos leui quodam
operculo tex it, quod dicitur cartilago ,
scilicet vt sine attritu 9 et sensu doloris
aliquo flecterentur. GRIAL .
lb. Quod madefaciant etc. Sic Draccn-
tius lib.3. v.613. Humor vt absumptas in-
trauerit ante medullas . Vide notam •
A REVALV S .
90. Est enim laeua pars corp. Hinc
interior sinistra a Seruio dicitur . Is
enim Aen.$. adv. dum proram ad saxa
suburget - Interior . Interior, id est, st-
msterior, interpretatur . Item Aen.^.ad v.
Vrbem designat aratro . quem Cato in
Originib. morem dicit fuisse . Condituri
enim ciuitates » taurum in dextra, vaccam
intrinsecus iungebant. Atque ita interpretatur
etiam Asconius locum apud Ciceronem
de Aspendio citharista, omnia intus cat-
nente . Vnde illustratur etiam Catulli locus
: Marrucine Asini, manu sinistra - Non
belle vteris in ioco 5 atque vino , - Tol-
lis lintea negligentiorum . Ergo et latus
tegere sinistrum ire significat , eiusque
est J qui laeuum possit latus fodere 3 quod
de nomenclatore dixit Horatius . Scimus,
quid tota de re viro eruditissimo placent
: de quo illud dicam , Seruio cur hac
de re tantopere saeuiret, non fuisse 3 cum
Catoni 9 et Asconio eadem opera succen-
sere posset. GRIAL .
Ib. Dextro Iateri babil-accommoda-
tior . Verba Solini extreme cap. 5. GR.
Ib. Laeuus melius ducitur a graeco
Mo ç . AREVAL VS ;