
qui successerat patri, a quo Molossia dicta pars Epiri,quam He-
lenus postea a fratre Chaone, quern in venatu per ignorantiam di-
citur occidisse , Chaoniam nominauit, quasi ad solatium fratris ex-
tincti.
10. Hellas dicta a'rege Hellene, Deucalionis, et Pyrrhae filio,
a quo etprius graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et.Attica terra,
Acte prius dicta. Nam Cranaus quidam Graeciae indigena fuit,
ex cuius filia Attis nomitie Attica terra vocata e s t. Haec inter Macedonian!
, et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte
coniuncta . Ipsa est et vera Graecia, vbi fuit Athenae ciuitas, mater
liberalium literarum, et philosophorum-nutri'x , qua nihil ha-
buit Graecia clarius, atque nobilius . In ea est et Marathonius
campus opinione quondam proelii cruentissimus .
1 1 . Helladis autem duae sunt prouinciae, Boeotia, et Peloponnesus
.Boeotia autem dicta hac ex causa . Dum Cadmus, Agenoris
quia graece vfo&fm terram continentem
significat . Inde nomen hoc ipsum alii
vsurparunt. AREV.
io . Hellas dicta a rege . E x Eusebii
Chron. , et Seru. eclog. 2. ad v. Actaeo
Aracyntho. GRIAL .
lb . Nam Cranaus indigena , etc. Verba
sunt E useb ii. GRIAL »
lb . Ipsa est et vera Graecia. Haec
omnia carptim sumpta e Solin. c. de
Graecia . GRIAL .
lb . Mater liberal - nobilius . E x Aug.
18. de ciuit. c. 9. GRIAL.
Ibid. Ab Hellene e t c ., scilicet rege
Thessaliae , a quo Thessalia prcprie Hellas
cognominata fu it: sed tribuitur etiam
id Helladis nomen Graeciae tori , et
praecipue illi parti , quae spatiosior est,
et a mari recedit, Peloponneso exclusa .
Vide Plinium lib. 4. cap. 7. , Melam
lib.2., et Solinum Exercit. Plinian. pag.
142 ., qui aduertit, recentiores Pclopon-
nesum quoque Helladis nomine com-
prehendisse , vt ex Isidoro constat. Cel-
larius de Hellade agit lib. 2. cap. 13. ,
ad cuius sectionem 5. Schwartzius in
not. aduertit , originem opinionis de
Hellenibus tamquam com muni stirpe,
et cognatis repetendam esse ex Apollo-
dori lib. 1. cap.7. ,'vbi docetur, Hellen
filio Xutho Peloponnesum, Doro terras
vitra Peloponnesum , Aeolo finitimas
Thessaliae, et fortasse Achaeo Achaiam
diuisisse • De etymo Atticae regionis
alii putant , ab «kt» , litore , Atticam
dictam , quia maxima pars litoralis est,
et A cte etiam appellatur . Vide Plinium
lib. 4. cap. 7. In cod. 1. Vat. A rch ., et
aliis veteribus excmplaribus pro , vbi fuit
Athenae ciuitas , inuen;p vbi fu it Athe-
nas ciuitas : quae scriptura non est con-
temnenda,vt Athenas sit velut indecli-
nabile . Sic alia riomina si milia, vt Cen-
tumcellas oppidum in nominatiuo , Veios
colonia etc. Celebrem pugnam Maratho-
niam inter Athenas , et oram litoream
praeter aiios describit Nepos in Miltia-
de cap. 4 ., et 5. AREV.
i i Vbi nati sunt Apoll, et Here. A t
Solin. c. 13. de Thebis, Vrbs ista nu-
minibus apud se ortis gloriatur , vt per-
hibent , qui sacris carminibus Hercnlem,
et Liberum celebrant, e quo pro Apolline
Liberum substituebat Chacon, inui-
tis omnibus libris . GRIAL .
lb . Eadem est et«Aonia : e Seru. eclog.
10. ad v. Aonia Aganippe . GRIAL .
lb . Et Peloponnesus : ex quorumdam
scilicet opinione : nam , vt dix i, alii Peloponnesum
ab Hellade excludebant.
filius, Europam sororem a Ioue raptam ex praecepto genitoris quae-
reret, nec reperiret, patris iram formidans, confirmato animo, ele-
git exilium . Nam bouis forte conspectae secutus vestigia , ample-
xus est sedem, vbi ilia recubuerat : sicque locum de nomine bouis
Boeotiam nominauit: vbi e> Thebas vrbein construxit, in qua oliin
ciuilia bella detonuerunt: et vbi nati sunt Apollo, et Hercules ma.-
ior ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata a fonte quodam, Apol-
lini, et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnesus,
secunda pars Helladis, a Pelope regnata, atque vocata.
12. Thessalia, a Thessalo rege cognominata, quae a meridiana
plaga Macedoniae coniuncta est, cuius a tergo Pieria e s t . Multa
in Thessalia flumina , et oppida, inter quae praecipue Thessalonica,
et Thebae . Ibi est mons Parnassus, quondam Apollini consecra-
Fabulam de Thebis Boeotiis a Cad mo
conditis narrat Ouidius initio lib.3. Me-
tam. Alii Boeotiam dictam putant ex
Boeoto , filio Neptuni , vt tradit Hyginus
fab. 186. Thebas patriam Liberi, et Her-
culis fuisse ante Solinum docuit Plinius
lib. 4. cap. 7. Et Apollinem quidem in
insulä Delo natum communis fert opinio.
Sed fortasse Isidorus cx Aristote-
lis , aliorumque sententia locutus est,
qui tradunt, Apollinem , et Liberum v-
num , eundemque esse deum , vt multis
probat Macrobius lib. 1. cap. 18 ., et
Seruius ad eclog. 5. v. 66. • et ad Aeneid.
6. v. 78. Verba Isidori, in qua olim ciuilia
bella detonuerunt , non pertinent
ad Thebas, aut. Boeotiam , sed ad Phar-
salicos campos in Tessalia, de quibus
Solinus cap. 13. Thessaliae sunt Pharsa•
lici campi, in quibus ciuilium bellorum
detonuerunt procellae . Grialius in not.
habet, Eadem est et Aonia , sed in textu
omittit et , vt alii etiam omittunt. Gel-
lius lib. 14. cap.6. inter doctrinas, quae
neque delectant v neque vtiles sunt, re-
ponit cognitionem de vocabulis vrbium,
regionumque immutatis , quod Boeotia
ante appellata fuerit Aonia , quod Aegy-
ptus Aeria etc. Sed prodest certe ali-
quando id nouisse : neque vtiliora sunt
multa alia , quae ipse in Noctes suas con-
gessit. Verura Isidorus ita explicandus
e s t, vt ab Aonibus montibus Aganippe
fons Aonius dictus s it,a fonte Aonio ,
vel potius ab ipsis montibus Boeotia Aonia
vocata fuerit . Peloponnesus est ve-
luti Pelopis vüffoç, hoc e s t , insula : est
autem peninsula, et latiori sensu insula
; nunc la Morea dicitur . Pelops , eius
rex , fuit filius Tantali Phrygum régis .
Conradus Samuel Schurzfleschius in Disputât.
histor. ciuil. disp. 48. nam. 2. in
nota asserit, Isidorum trecentis sexagin-
ta tribus mil. passibus ambitum huius
peninsulae definire,quum quingentorum
quinquaginta milia passuum circuitu pa-
teat . Non inuenio , vbinam Isidorus il-
lam opinionem expresserit . Verba ilia
huius num. In qua olim . . . ille Thebanus
in mss. goth. To let. reiiciuntur ad
num. seq. post verba , Tessalonica, et
Thebae. AREV.
12. Cuius a tergo Pieria est . Ita
Solin. c. de Thessalia : sed paullo aliter
Plinius lib. 4. c. 8. GRIAL.
lb . De quibus fertur , quod hi prim.
Virg. Georg. 2. Frena Peletronii Lapy-
thae gyrosq. dedere : et Seru. GRIAL *
lb . A Solino vrbes in Thessalia me-
moranturThessalia , et Thebae: atque ita
fortasse legendum est apud Isidorum,
non Thessalonica , quae vrbs est Macedoniae,
ita appellata, quasi victoria de
Thessalis , Seo-o-x^av vUn :quia Philippus
rex Macedoniae in eo agro Thessalos bello
prostrauit . Sed nec de Thessalia vrbe