
23° E T Y M O L O G I A R V M
colores ) . Vocata autem pauimenta, eo quod pauiantur , id est,
caedantur . Vnde et patior, quia caedit cor .
11 . Ostracus est pauimentum testaceum,eo quod fractis testis
ealce admixta feriatur. Testam enim graeci oq-oaxa, dicunt.
1 2 . Compluuium dictum, quia aquae partes, quae circa sunt,
eo conueniant. ‘Tessellae sunt ,e quibus domicilia sternuntur , a
tesseris nominata,id est, qaadratis lapillis, per diminutionem .
13. Bases fulturae sunt columnarum , quae a fundamento con-
surgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus . Bases autem
nomen petrae est fortissimae syro sermone .
14. Golumnae pro longitudine, et rotunditate vocatae : in quibus
totius fabricae pondus erigitur-. Antiqua ratio columnarum erataltitu-
dinis, tertia pars latitudinis (delubri). Gene_ra rotundarum quatuor,
Doricae , Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae , mensura crassitudinis, et
altitudinis inter se distantes . Quintum genus est earum,quae vocantur
Atticae, quaternis angulis , aut amplius, paribus laterum interuallis.
15. Capitella dicta, quod sint columnarum capita :sicut super
collum caput . Epistyl/a sunt, quae super capitella columnarum
ponuntur, et est graecum, id est , super inissa . Tegulae, quod te-
gant aedes,et imbrices, c\uod accipiant imbres .
16. Lateres^et laterculLr quod lati formentur , circumactis vn-
dique quatuor tabulis. Canalis, ab eo quod caua sit in modum
Ib. Tertia pars altitudinis. Adde tern-
p l i 9v e l delubri ex Vitruu. lib.4. c . j . , et
Plin. lib. 36. c. 23. GRIAL .
Ib. Aiit amplius . Hand quidem Plinio
a uc tore . Pr opt ere a deleri has voces vo-
lebat Chacon . GRIAL .
15. Capiteila . Vtitur hac voce D. A u gust.
, et alii . GRIAL .
Ib. Epistylia non sunt super miss a ,
sed super columnas ab «Vi super , et ,
columna . Est autem epistylium trabs,
quae super columnarum capitula trans-
uersa imponitur , et alias tecti trabes
sustinet, et in lapideis architecturis lapis
, qui earn trabem refert . AREV.
16. Sane canalem melius genere fe-
min. Verba sunt Seruii Georg. 3 ., quae
etiam repetuntur inf. lib. 19. c. 10. Vid.
Non. Marcell. GRIAL .
Ib. Varro lib. 7. De ling. lat. sub
uidus. Reperitur totus hie locus infr.
lib. 19. c. 10. GRIAL .
11. Ostraci pro pauimento testaceo
exemplum non inuenio . Apud Ducan-
gium Ostracarii sunt 9 qui testas ex H-
gulina terra conHciunt , tegendis tectis
idoneas . AREV.
13. Bases autem nomen petrae est f.
f . Basaltes , aut Basanites . Nam Plin.
lib. 3 6. c. 7. inuenit eadem Aegyptus in
Aetbiopia , quern vocant Basaltem, fer-
rei coloris , atque duritiae, quern locum
sumens Isidorus lib. 16. c .5. Basanitem,
scr ibit, non Basaltem . Plinius quoq.eod.
lib. cap. 22. Medici ( in q uit) ad morta-
ria praetulere Basanitem « hie enim lapis
nihil ex sese remittit. GRIAL .
Ib. Basis etymologia e graeco sermone
peti solet. AREV*
14. Cohunnze.Ead.inf.lib.iy.c.io.GR .
L I B E R X V , 231
cannae. Sane canalem melius genere feminino , quam niasculino
proferimus .
17. Fistulae aquarum sunt dictae, quod aquas fundant, et mit-
tant. Nam r'iAAav graece mittere e st. Formae earum pro magni-
tudine aquae, et capacitatis modo fiunt.
C A P V T IX.
De munitionibus.
±M r j_ ,uni turn, vel munimentum dictum , quia manu est factum •
Cors vocata , vel quod coarctet cuncta,quae interius sunt, id est,
concludat: vel quod coerceat obiectu suo extraneos, et adire pro-
hibeat.
2. Vallum est, quod mole terrae erigitur, vt custodia prae-
tendatur : dictum autem vallum a va llis . Nam valli fustes sunt,
quibus vallum munitur . Et valli dicti, quod figantur, et vellan-
tur. Interualla spatia sunt inter capita vallorum , id est, stipitum ,
quibus vallum fit, vnde et cetera quoque spatia dicuntur, a stipi-
tibus scilicet ^
3. Agger est cuiuslibet rei aceruatio, vnde fossae , aut valles
possunt repleri, ab aggregando . Agger proprie dicitur teua agge-
sta, quae vallo facto propius ponitur . Sed abusiue et muros,et
munimenta omnia aggerem dicimus.
4. Maceriae sunt parietes longi, quibus vineae , aliaque clau-
duntur. Longurn enim graeti fMtxfbv dicunt
fin. negat , hanc vocem capitellum in
consuetudine latina esse . Vsi ea deinde
fuerunt Apuleius, et Plinius Senior, apud
quem tamen pro capitella honnulli le-
gunt capitula . AREV.
Cap. IX. n. 1. Munitum a munio , olim
manio , quod est a manibus , nisi hoc sit
a manio . Cors, vel cohort deduci etiam
potest a coercendo . Alii ex graeco sermone
deriuant. AREV.
2. Nam valli f. s. q. m. Verba Seruii
sunt ad v . ferro quis scindere vallum >
Aen. p. GRIAL .
Ib. Vallum a vallis i hoc melius, et
lat. cap.31. ait, Vallum a volatu , quod,
quum id iactant , volant inde leuia .
AREVALVS.
3. Agger e s t. Eiusdem ad v . fassas
aggere complent, Aen. 9. GRIAL .
Ib. Agger prop. - dicimus . Eiusd.
Aen. 10. ad v . Aggeribus muroruro . GR.
4. Quibus vineae aliquae clauduntur.
Idem Georg. 2. ad v. Iam canit extre-
mos effoetus vinitor antes. Antes ( in q
uit) alii extremos vinearum ordines
accipiunt, alii macerias , quibus vineta
clauduntur . GRIAL.
Ib. Maceria ab aliis deducitur ex