
'»4S4 e t y m o l o g i a r v m
supponuntur . Stibadium a stipitibus dictum , quasi stipadium : sic
enim prius coeptum est. Accubitum a cibo vocatum, quasi ad ci-
batum epularum .
3. Conuiuium apud graecos a compotatione <njp.Tco<rm , apud
nos veto a conuictu rectilis appellatur : vel quia vitae collocutio-
nem habet. Item conuiuium a multitudine conuescentium : nam
priuata mensa victus est, conuiuium non est. Conuiuii triplex est
modus discumbendi, edendi , et bibendi. Discumbendi , v t : ’Doris
Virg. 1. Aen. iussi discumbere pictis . Edendi 3 et bibendi 5 vt : Post quam prima
Y"712- quits epulis , mensaeque remotae , - Crater as magnos statuunt§ et vi-
na coronant ,
C A P V T I I .
De escis
P Ciibus dictus , quia capitur ore : sicuti esca , q uia eam os
capit. Victus proprie vocatur, quia vitam retinet : vnde etadeibum
vocare inuitare dicitur •
2. Al'rmonia dicitur , eo quod eius sumptu corpus alatur•
Hanc iuuenes accipiunt ad incrementum 5 senes ad perseuerantiatn •
Neque enim subsistere poterit caro 5 nisi confortetur alimentis •
Aliment um enim est, q..io ali mur, alimomum alendi cura.
3. Affluentia nuncupata, quasi rei nimium exuberantis effusio,
vitra quam satis est, modusque non est.
4. üpulentia ab ope dicta est, quam si discutias , inuenies,
eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur , quod nimium
est , q j .im incommodius sit saepe , quam parum ?
5. Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices
In duo necessaria diuiduntur, panem , et vinum : et in duo superf
lu 5 qjae terra, et mari vescendi causa exquiruntur.
car. tom- 9. > et in Thesauro Graeuiano tu , et alimonio vinum , non, vt in calice»
Antiquit. roenanar. ton). 12. AREV.
Ib. A d cibatum : ita in textu edidit
Grialias , quamuis in not. exprimât primo
loco ad cibitum . A REV.
3. Con ni ai u n apud graecos . E Hie-
ronym. in Isai. cap. 1. GRIAL.
Cap. II. n. 2. Aiitnonium alendi cura .
Varro t. de rc rust. c. 8. Vbi natura humi-
da, ibi altius vitis attollenda, quod in parquaerit
aquam, sed soient. GRIAL.
Ib. Alimonia , alimoninm, et alimen-
tum promiscue pro eodem vsurpari soien
t. AREV.
5. In duo necessaria . . . panem, et
vinum . Haec est opportuna ratio » cur
Iesus Christus ad eucharistiae sacramen-
tum panem, et vinum adhiberi voluerit.
AREV.
L I B E R XX.
6. Dapes autem regum sunt , epulae priuatorum . Deliciae
nuncupatae, quod iis dclectentur homines, easque suauiter appetant •
7. Pulmentum vocatur a pulte, siue enim sola pultis,siue quid
aliud eius permixtione- sumatur, pulmentum proprie dicitur.
8. Satietas autem, et saturitas sibi differunt. Nam satietas ex
vno cibo dici potest , pro eo quod satis sit : saturitas autem a
satura nomen accepit, quod est vario alimentorum apparatu com-
positum.
' 9. Crapula est immoderata voracitas , quasi cruda epula : cuius
cruditate grauatur c o r , et stomachus indigestus efficitur. Immoderata
enim voracitas vitium est,sed tantum id salutis e st, quantum
sustentationi, naturaeque sumciat.
10. lentaculum esc primus cibus, quo ieiunium soluitur, vnde
et nuncupatum . Nigidius t Nos ipsi leiunia ientaculis leuibus
polluimus.
1 1 . Prand'tum ab apparatu edendi dictum: proprie autem ve-
teres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam :
vnde est illtid ducis alloquium, Prandeamus , tamquam ad inferos
coenaturi .
12. Merenda est cibus, qui, declinante die, sutnitur, quasi post
6. Dapes regum sunt .E Seru. A en .i.
ad v . Qui dapibus mens. on. et p. p. GR.
7. Sola pultis : rectius esset sola puls\
sed Isidorus saepe huiusmodi no mina ita
format ,v t nominatiuum simile genitiuo
faciat . AREV.
8. Saturitas a satura . Vid. Fest. in
Satura. GRIAL .
Ib. Grialius in textu satyra , in not.
satura . Vide lib. 5- cap. 16. Discrimen
inter satietatem, et saturitatem ab Isido-
ro expositum obseruari non solet. AR.
10. Iantaculum . Ita meliores l ib r i , n
et apud Festum in Silatum . Itemque in
abbreuiatoris Pauli manuscripto libro, nony
v t in vulgatis , ientaculum . GRIAL .
Ib. Ientaculum : teneo scripturam ab
omnibus receptam . Gur enim ab ea re-
cessisse Isidorum credam ? Hispani qui-
dem dicunt iantar , sed mutato e in a .
AREVALVS .
1 1 . Vnde est illud ducis . Leonidae
Spartanor. ducis apud lustin. et Cicer. Tu«
seul, i . GRIAL .
Ib. Trebellius Pollio in Salon. Gal-
lien. cap. 2. Plerique dicu n t, dictum esse
prandium ab eo % quod ad bellum milites
paret . Olim cibus, qui mane sumebatur,
prandium vocabatur, cibus , qui meridie,
coena , qui vespere , vesperna • Deinde ,
quum coena ad vesperam differri coepit*
cibus circa meridiem prandium diceba-
tur » ante meridiem ientaculum , post
meridiem merenda . AREV.
12. Merenda cib. q. d. d. sum . Non.
Merenda cibus , qui post meridiem da-
tur . Gloss. Merenda a ’piç-w fet'hivèv . CaU
purnius ; Serae quum venerit hora me-
rendae . GRIAL .
Ib. Item merendare , quasi meridie
edere . Ne hoc quidem auctore ca r e t.
fkff.Merendam-antiqui dicebant pro pran-
d io , quod scilicet medio die caperetur .
Tarnen adhuc eadem de re aliter cap. sequent
Isidorus . GRIAL.