
214 E T Y M O L O G I A R VM
inline ex ipsius rei vsu Pharum appellauerunt , eo quod flamma-
rum indicio longe videatur a nauigantibus , qualem Ptolemaeus
iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur . Vstis
eius est nocturno nauium cursui ignes ostendere , ad praenuncian-
da vada , portusque introitus, ne decepti tenebris nauigantes in
scopulos incidant : nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos ac-
cessus habet. Hinc igitur in portibus, machinas ad praelucendi mi-
nisterium fabricatas , Pharos dicunt: nam tpcJj lux e st, opj-iç visio
dicitur : vnde et Lucifer graece <Da><rç6poç appellatur .
38. Cochleae sunt altae, et rotundae turres, et dictae cochleae,
quasi cycleae , quod in eis tamquamper circulum , orbemque con-
seendatur , qualis est Romae GLxxv. ped.
39. Thermae appellatae, quod, caleaut : graeci enim ■ dsofiov ca-
lorem vocant.
40. Balneis vero nomen inditum a leuadone moeroris : nam
graeci 0« A d i x e r u n t , quod anxietatem animi tollat . Haec et
gymnasia dicuntur, quia ibi athletae vncto corpore, et perfricato
manibus exercitantur: nam juf*vd<rmy graece, latine exercitium dici-
tur, yvpyoç enim nudus .
41- Apodyterium, vbi lauantiuin vestimenta ponuntur,ab exu-
endo dictum : dyrcJ'vav enim graece exuere dicitur.
tin. c. 35. A !. 35. GRIa L .
Ibid. Pharus etc. Haec eadem repe-
tuntur lib. 20. cap. 10. Montfauconius
tom. 3. Supplem. Antiquit, explic. lib.4.
cap. 3. contra etymologias Phari ab Isi-
doro , Liceto , et Isaaco Vossio produ-
ctas , con tendittur rim Pharon ita vo-
catam ab insula Pharo sic nomine ae-
gyptio appellata , antequam turn's , vel
ignis accensus in ilia conspiceretur . Ho-
merus meminit Phari insulae . Nie. Antonius
lib.5. bibl. veter. Hisp. num.95.
Isidorianutn Phari etymon , quod Ioannes
SchefFerus lib. 3. De re nauali in Ad-
dendis pag. 337. reprehendit, non sper-
nendum esse ex Marrinii opinione in
Lexico ostendit. AREV.
38. Romae 175. Apparet yhanc esse
columnarn Antonini, quam c l x x v i . pedes
altam ajfrmat Philander ad Vitruu. lib.9.
c. 2. GRIAL .
ibid. Romae celebrior est columna
Traiani , de qua Eutropius , vbi de Tra-
iano loquitur : Ossa collata in vrnam
auream in foro , quod aedifiçauit , sub
columna sua sunt, cuius altitudo CXL.
pedes habe t. Isidorus loqui videtur de
columna Antonini , cui plerique scri-
ptores antiqui , et recentes, ipsos 175.
pedes assignant , vt notât Eschinardus
in descriptione Romae part. 2. cap. 1.
Cochleae vero dicuntur * quia graece
no%\iciç est limax . AREV.
40. Balneis - tollat. E x August, lib .9.
confess, c. 1 2. GRIAL.
lb. Ioachimus Kuhnius in dissertât,
de lotionibus, et balneis graecorum reii-
cit etymologiâm balnei ab Augustino ,
et Isidoro prolatam : nam , vt existimat,
graeci ^dicere debuissent pxthd.vtov , i;on
pcthcLveiov . Confer Suidam . AREV.
42. Popina graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina
dicitur . Est autem locus iuxta balnea publica, vbi post lauacrum
a fame, et siti reficiuntur, vnde et propina> et propinare dicitur:
7réivcL enim graece famem significat e o , quod hie locus famem
tollat.
43. Tabernae olim vocabantur aediculae plebeiorum paruae,
et simplices in vicis, asseribus, et tabulis clausae, vnde et taberna-
riae, quod ibi solebant considéré : dictae autem tabernae, quod ex
tabulis, lignisque erant constructae: quae nunc, etsi non specicm,
nomen tarnen pristinum retinent .
44. Macellum dictum , qtiod ibi mactentur pecora , quae mer-
cantibus venundantur.
45. Mercatum autem a commercio nominatum : ibi enim res
vendere, vel emere solitum est,sicut et tel onium dicitur, vbi mer-
ces nauium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vecti-
galis exactor sedet, pretium rebus impositurus, et voce a mercato-
ribus flagitans.
4 6. Career est, a quo prohibemur exire,et dictus career a co-
ercendo, Hinc Fronto : Vt pergraecari potius amoenis locis , quam
coerceri carcere viderentur.
42. Alii popinam dictam censent a
popa 9 qui erat sacrificulus , victimarum
venditor . Certe propino est graecum
7rpo7riva , praebibo , praegusto leuiter vi-
num y alterique offero . De veterum popi-
nis extat commentatio tom.3. Act. Soc.
lat. Ienens. pag. 268. AREV.
43. Asseribus , et tab. A l. axibus.
GRIAL .
45. Vbi merces nauium . Respexisse
ad Ambrosii verba in Luc. c.5. ostendunt
ilia verba nautarum emolumenta . GR.
Ibid. Apud Tertullianum de idol,
cap. 12. , ct de baptism, cap. 12. occur-
rit etiam vox tclonium : sed nonnulli
legunt teloneum 5 vti apud Nonium c. 1.
num. 65. telonearius 9 pro quo alii ha-
bent telonarius. AREV.
46. Career , a quo prohibemur exi-
re . Seruius Aen. 1. Career est vnde-
cumque prohibemur exire , dictus quasi
arcer ab arcendo . Sed libro 3. Georg.
ad illud 9 Ruuntque effusi carcere cur-
rus, vbi in vulgatis legitur, qui ab arcendo
dicti sunt , Vaticanus codex habet
9 qui a coercendo d. s. , v t emendan-
dus videatur Seru. e x Isid. Varro quo-
que libro 4. Career a coercendo , quod
exire prohibentur . GRIAL .
lb . Seruius suam carceris etymolo-
giam zb arcendo repetit ad lib.5. v.145.
Careeres. . . ostia, quibus equi arcentury
vnde et car ceres , quasi ARCERES secundum
Varronem. Vtramque notationem
Isidorus coniunxit lib. 5. cap. 27. n. 13.
AREV.