
î ç 6 E T Y M O L O G I A R V M
toque çeluceat. Sol enim a poetis Elector vocatur. Defaecatius
est enim hoc metallum omnibus metallis.
2. Huius tria genera . Vnum, quod ex pini arboribus fluit,
quod succinutn dicitur . Alterum metallum , quod naturaliter in-
uenitur , et in pretio habetur. Tertium ,quod fit de tribus parti-
bus au r i,e t argenti vna. Quas partes , etiam si naturale soluas ,
inuenies. Vnde nihil interest , natum sit ', an factum : vtrumque
enim eiusdem naturae e s t.
3. Electrum, quod est naturale , eiusmodi naturae est , vt in
conuiuio, et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum
prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit , et colores
varios in modum arcus caelestis emittit.
C A P V T X XV .
De ponderibus.
onderum, ac mensurarum iuuat cognoscere modum. Nam
omnia corporalia, sicut scriptum e st, a summis vsque ad ima in
mensura,et numéro, et pondéré disposita sunt, atque formata.
Cunctis enim corporeis rebus pondus natura dédit. Suum quoque
régit omnia pondus.
2. Pri-
Ib. De electro gemma actum cap. 8.
num. 6. ; nunc de electro métallo . Electrum
gemma succinum quoque vocatur,
vt num. seq. patet. Vid. not. Munckeri
ad fab. 153. Hygini. AREV.
2. Huius tria genera • E x eod. Aen.8.
ad carmen : Quod fieri f. 1. v. p. electro :
et Serait verba examinanda aliis relin-
quimus. GRIAL .
Ib. Seruius ad v.402. lib.8. Aen. tria
electri genera ex Pllnio distinguit. Seruius
in editione , qua vtor , ait, quas partes
, etiam si naturam resoluas etc. Pli-
nius lib .37. cap. 2. adfin. e tcap .3 .,e t
1. 9. c. 40. cap. 2. de his tribus electri
generibus fuse disputât : electri roetalli
naturam esse ait ad lucernarum lumU
na , clarius argento splendere , et quod
est natiuum , venena etiam deprehende-
r e . AREV.
3. Electrum , quod est naturale , etc.
E x Plin. . cap. 4. GRIAL .
Cap. XXV. n. m Ponderum , ac mensurarum
iuuat . Rhemm. Palaemon, Pondera
Paeoniis veterum memorata libellis
- Nosse iuuat . GRIAL .
Ib. Sicut scriptum e s t. Sapient % n ,
GRIAL. I
Ib. Cunctis corporeis rebus pond. n.
Palaemon, Pondus rebus natura locauit -
Corporeis, elementa suum regit omnia
pondus . GRIAL.
Ib. Erudita veterum, recentiorumque
de ponderibus , et mensuris opera Grae-
uius in suo Thesauro Antiq. rom. col-
le g it. AREV.
L I B E R XVI. 29 7
2. Primus Moyses,qui omnes antecedit gentilium philosophos
tempore, nobis et mensuras, et numéros, et pondus diuersis i l l
scripturae suae locis narrauit. Primus Phidon argiuus ponderum ra-
ti'onem in Graecia constituit, et licet alii antiquiores extiterint, sed
iste hac arte experientior fu it .
3. Pondus dictum, eó quod in statera libratum pendeât, hinc
et pensum. Abusiue autem pondus libra vna est. Vnde etiam dt-
pondium dictum, quasi duo pondera, quod nomen adhuc in vsu
retinetur .
4. Erutina est gemina ponderum lances, aequali examine pendens
, facta propter talenta, et centenaria appendenda, sicut mo-
mentana pro parua, modicaque pecunia. Haec et moneta vocata .
Eadem et statera, nomen ex numero habens , quod duabus la n ci-
bus , et vno in medio stilo librata aequaliter stet .
5. Examen est filum medium, quo trutinae statera regitur, et
lances aequantur. Vnde et in lanceis amentum dicitur.
6. Campana a regione Italiae nomen accepit, vbi primum eius
vsus repertus e s t. Haec duas lances non habet: sed virga est signala
libris, et vnciis, et vago pondéré mensurata .
2. Primus Phidon . E x Euseb. Chrçn.
$trabo quoque a Phidone signari coefrïum
argentum ex Ephoro refert . GRIAL .
3. Quod . . .pendent : ita multi : sed
alii contra pendere deducunt a pondéré.
AREV. ‘
4. Et centenaria pondéra * Vtuntur
hac voce Vitruu. lib. 7. c. 8. Si super
id iapidis centenarii pondus imponatur,
et Plin. lib. 7. c. 20. Fusius Saluius duo
centenaria pondéra pedibus, totidem ma-
nibus, et ducenaria duo humeris contra
scalas ferebat. Extant Romae centenarii
huiusmodi lapides multi e durissima silice
j nonnulli etiam antiquissimis Uteris
inscripti . Id centum pondium vocat Cato
de re rust.c . i l . his verbis : Centum pondium
incertum vnum, et pondéra cer-
ta , nisi incretum , et cretà cum Chacone
mauis legere, v t incretum sit ex Festo
indiuisum . GRIAL.
Ib. Lances : rectum esset lanx ; sed
Isidorus similes nominatiuos soletvsur-
pare . De vocibus moment ana^ 1 1 monç-
E om .lV .
ta in trutinae sîgnificatione àltum apud
lexicographos latinitatis silentium . Statera
sumitur quidem interdum pro truti-
na duarum bilantium ; sed proprie est
campana , de qua paulo post. Trutina ve-
ro genus est varias species sub se con-
tinens , yt stater am , libjram etc. AREV.
5. Examen est filum . E Sera. Aen,.
12. Iupiter ipse duas aequato examine
lances • GRIAL .
Ibid. Vnde et in lanceis etc. Haec
apud Seruium non sunt , et in multi^
mss. Isidori desunt. AREV.
6. Campana . Eadem apud nos Ro-
mana dicitur GRIAL .
Ib. Campanae vocabulum apud ve-
teres hoc significatu non inuenio . Eo
vtitur Anastasius Bibliothecarius . Vide
Ducangium . Papias hune Isidori nume-
rum cum seq. commiscet. De campana
statera plura erudite congerit Ros-
•weydus in Onomastico post Vit. Pa-
trum . AREV.
P p