
vocant,auis casta,“ex vnoribus appellatur, quod comes sit castitatis,
Nam dicitur, quod , amjsso corporali consortio, solitaria incedat,
nec carnalem copulam vitra requirat.
63. Perdix de voce uomen habet, auis dolosa,atque immun«
da . Nam masculus in masculum insurgit , et obliuiscitur sexum
libido praeceps . Adeo autem fraudulenta, vt alteri oua diripiens
foueatjsed fraus fructum non habet ; denique dum pulli propriae
voeem genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc, quae
fouit, relinquunt, et ad eandem , quae genuit, reuertuntur.
64. Coturnices, a sono vocis dictae, quas graeci oçruyuç vo-
cant, eo quod primum visae fuerint in Ortygia insula . Hae ad-
ueniendi habent tempora . Nam , aestate depulsa, maria transmeant.
65. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit : earn terrae pro-
pinquantem accipiter videns rapit, ac propterea cura est vniuersis
ducem solicitare externi generis, per quant caueant prima discrimina
. Cibos gratissimos habent semina venenorum , quam ob
causant iis veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc animal ,
sicut et homo, caducum patitur morbum .
66. Vpupam graeci appellant, eo quod stercora humana considérer,
et foetenti pascatur fimo , auis spurcissima , cristis extan-
tibus galeata, semper in sepulcris, et humano stercore commorans .
Cuius sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens, daemo-
nes suffocantes se videbit.
67. Tucos,quos hispani cuculos vocant,a propria voce constat
nominatos . Hi veniendi tempus habent miluorum scapulis
consorte, coniugium pro coniuge vsurpant.
Vide not. ad Iuuencum lib. 4. v. 16.
AREVAL.
63. Perdix de voce nomen habet.
E st enim wepJW-S-cq flagitium ( v t ait
Plautus) crepando facere : honeste Statius
, Quiq. refert iungens iterata vo-
cabula perdix . Hieran, tarnen ( oratorio
credo 9 v t causae seruiret ) a perdendo
perdicem nominatam dix it ep. 48. GR*'
lb . Adeo autem fraudulenta. E x Ambros.
6. r. 3 . , et Hieron. ad lerem. 17.
f t ep. 48. GRIAL .
lb. Perdix ita quoque graece dicitur.
De eius natura conferendus cum Isidoro
Plinius lib. 10. cap. 33. AREV.
65. Ortygometra . E Solino . GR.
lb . Ortygometra est rex , ac veluti
dux corturnicum , et ex graeco vertitur
mater coturnicum : est autem coturnici-
bus aliquanto maior , et nigrior » et 5 vt
multi putant, auis alterius generis . AR.
66. Vpupa . E x Hier, in Zach. c.2$.
vsq ad commorans. GRIAL .
lb. Cuius sanguine etc. Haec fabulo-
sa sunt. AREV.
67. Tucos, quos Hispani cuculos. ln-
uerso or dine in libris ornnib. legerim cum
Chacone , Cuculos quos Hispani cucos. GR*
lb . Pro cuculos duo mss. Toletani
saepius laudati exhibent ciculos, ac for-
tasse ita olim vocabant. AREV.
suscepti, piopter bieues , et paruos volatus , ne per loima ucris
spatia fatigati deficiant. Horum saliuae cicadas gignunt r oua pas-
seris nido îeperta comedit , et sua obiicit, quae ille suscepta et
fouet, et nutrit.
68. Passeres vero sunt minuta volatilia , a paruitate vocata,
vnde et pusilli, et parut .
69. Merula antiquitus medula vocabatur, eo quod module-
tur . Alii merulam vocatam aiunt , quia sola vôlat, quasi mera,
volant . Haec quum in omnibus locis nigra s it , in Achaia Candida
est .
70. Hirundo dicta , quod cibos non sumat residens , sed in
aere capiat escas, et ed at, garrula auis , et per tortuosos orbes,
et flexuosos circuitus peruolans , et in nidis construendis , edu-
candisque foetibus solertissima, habens etiain quiddam praescium,-
quod lapsura deserat, nec appetat culmina, a diris quoque auibus
non impetitur, nec vnquam praeda e st, maria transuolat , ibique
hieme commoratur .
7 Turdi a tarditate dicti,, hiemis enim confiniose referunt.
Turdela, quasi maior turdus , cuius stercore viscum generari pu-
tatur. Vnde et prouerbium apud antiquos erat, Malum sibi
auem cacare .
72. Furfuiio vocatus , quod prius farre in farinam redacto
pasceretur.
69. Merula - q.: mera volans . Sic
Varro , et Festus I'sed improbat Quincti-
lian. lib. 1. r.5. GRIAL .
Ib. Haec quüm in omnibus locis nig.
£ Solin. GRIAL .
Ib. In Achaia Candida est : Plinius
sic ait lib. ,10.. cap. 30. Merulae circa
Cyllenem Arcadiae, nec vsquam alibi ,
candidae nascuntur . Et Sol in us cap. 12.
de Arcadia loquens : Quum aliis locis
merula fulua s i t , circa Cyllenem candi-
dissima e s t . Arcadia est pars Achaiae ,
in meditullio Peloponnesi. AREV.
7°* A diris quoque auibus . Ita est
ln pothicis recte . Solin. Minime certe
a diris auibus impetuntur, neque vnquam
praedae sunt , vt sacrae . GR.
Ib. Non satis apparet et/mi ratio»
quod in aere capiat escas, et e d a t: sed
neque alia idonea nominis notatio oc-
currit. Quod enim hirundinem ex graeco
nonnulli deriuare tentant, non
placet . De hirundine multa Plinius lib. 10.
cap. 2 4 ., et 33. AREV.
71. Hiemis enim confin, Ambros.j.
Hex. c. 14. GRIAL .
lb . Quod turdela sit maior turdus,
apud alios non inuenio . Turde lix9 ec
turdillus pro paruo turdo a nonnulli«
indicantur. AREV.
72. Furfurio . Siue farfario , vtram-
que enim lectionem admittunt et Gothici
characteres , et ipsa notatio . Varro 3. de
re rust. Diebus xx. antequam quis tol-
lere vult turdos , largius dat cibum,
quod plus ponit , ct farre subtiliore in