
quasi sedda . Antella , quasi ante sellam, sicut et postella, quasi post
sellam . Cingulum hominum generis neutri est, 11am animalium ge-
nere feminino dicimus has cingulas.
y. Sagma, quae corrupte vulgo dicitur salma , a stratu sa-
gerum vocatur. Vnde et caballus sagmarius^ mula sagmaria. Ca~
pulum funis a capiendo, quod eo indomita iumenta comprehen-
dantur.
6. Calcaria dicta, quia in calce hominis ligantur , id e s t, in
pedis posteriore parte , ad stimulandos equOs, quibus aut pugnan-
dum est, aut currendum propter pigritiam animalium , aut timorem .
Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli .
7. Strigiles nuncupati a tergendo, quod iis equi tergantur .
Character est ferrum caloratum, quo notae pecudibus inuruntur:
£«.pttXT)ip autem graece, latine forma dicitur.
Da vero etiam legitur in Casina Plauti .
GRIAL.
Ibid. Cingulum hom. - cingulas . E
Seru. Aen. 9. GRIAL.
lb . Grialius in textu conseruauit an-
tella , neque mutandum censeo . Potuit
enim vtroque modo d ic i. In I. cod. goth.
Tolet. ad vocem antella est glossa pe-
ctoralia . Ebrardus Bethuniensis in Grae-
cismo cap. 10. Est antella , quod est in
pectore quadrupedantis . - Dicatur postella
, quod est a posteriori . Scriptum quo-
que reperies antela , antilena , postelina,
postela etc. Pro cingula fem. gen. hispa-
ni dicunt cincha, itali cigna , cihghia .
Vtitur ea voce Ouidius , AREV.
5. Caballus sagmarius - mula sagmaria
. Eod. modo legendum apud Seru. Aen.
1. ad illud : sertisque recentibus halant^
non saginarius. Vid. Suid. in rctypa.. GR.
Ib. Saga coopertoria equoruro saepe
nominantur , neque audiendi, qui hanc
vocem corrigunt, quamuis sagma grae-
cum s it, non a sagis deductum . Vide
Casaubonum in Capitolin, pag.37. v.22.
Vox salma in quasdam vulgares linguas
transiit. Inde hispani vocant ensalma ,
enjalma . Portasse ex sagma oritur vo-
Cabulum soma apud italos . Schefferus
de re vehicul. lib. 2. cap. 2. existimat ,
sagmas fuisse clitellas , quibus onera imponebantur
: sellas , strata 9 aut saga per-
tinuisse ad homines , qui illis sedebant,
sagmas , aut clitellas ad onera' recipien-
da . Pro capulum funis 9 aut f'unus 9 vt a-
licubi legitur 5 Gisbert us Cuperus Öbser-
uat. lib. 2. cap. 9. corfigebat capulus funis
, vt capulus sit adiectiuum . Sed nul-
lam idoneam rationem aflfert. Retineamus
ergo capulum, aut cum Isidori glossariö»
et Papia caplum . In quibusdam vulga-
ribus linguis cable est funis nauticus .
AREV.
6. Stimulus a grâeco rriÇ# deriuatur,
quod est pungo . AREVAL.
7. Figura m strigilis expressit Mer-
curialis lib. i . cap. 8. de art. gymnast.
Character proprie est nota instrumento
ferreo , aut alio modo insculpta , inusta,
aut inscripta . De ferro candente , quo
signabantur armenta , et greges , dissent
Georgius Longus De annul, signât, cap.
x i . , qui recte praeferebât ferrum caloratum
scripturae quarumdam editionum
ferrum coloratum . Modum has notas ,
et signa animalibus imprimendi describe
Calpurnius eel. 5. v. 84. seqq. Extat
dissertatio philologica Sigismundi Fride-
rici Dresigii De vsu stigmatum apud ve-
teres, vt omittam notum opus Theophi-
li Raynaudi De stigmatismo sacro, et
profano. AREV.
L I B E R XX. 519
8. Cauterium dictum , quasi cauturium, quod vrat, et prouida
sit in eum, seuCraque cautio, vt dum videtur, cuius sit, auaritia re*
frenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibe-
tu r , vt vis morbi ignis ardore siccetur.
8. Cauterium a tutiu, vre . Notae sae- auari res alienas , praesertim armenta ,
pe cauterio pro signo inurebantur, ne et greges vsurparent. AREV.