
i l . Basilicae prius vocabantur regum habitacula, vnde et nomen
habeiu : nam fiatriFeùç re x ,e t basilicae regiae habitationes .
Nunc autem ideo diuinâ templa basilicae nominantur, quia ibi
régi omnium Deo cultus, et sacrificia offeruntur .
I 2. Martyrium, locus martyrum, graeca deriuatione, eo quod
in memoriam martyris sit constructum, vel quod sepulcra sanctorum
ibi sint martyrum .
13. Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae
ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id e st, quas graeci
apaç vocant, vnde contra imprecatio dicitur . Alii volunt ab
altitudine aras , sed male.
14. Altäre autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi
ait a ara .
i j . Pulpitum, quod in eo lector, vel psalmista positus in pu-
blico conspici a populo possit, quo liberius audiatur .
16. Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta
viuendi. Est enim locus in sublimi constitutus, vnde vniuersi exau-
dire possint . Alias tribunal a tribubus denominatum , quod ad
ilium tribus conuocentur .
ptisteriis christianorum quaedam indica-
ui in commentai-, ad hymn. v in . Peri-
steph., vt aliis in locis ad Pradentium .
Isidorus ex Hieionymo ai trait, tres gra-
dus in descensu ad baptisterium fuisse .
AREV.
1 1 . Nonnulli putant , basilicae nomen
ecclesiis adhaesisse, quia Constan-
tinus multas basilicas in ecclesiarum vsum
concessit . AREV.
12. Martyrium graece, Memoria latine
erat ecclesia super alicuius, vel ali.
quorum martyrum sepulcrum constru-
cta . Sed proprie locus ipse sub altari
principe, in quo corpora Ss. martyrum
requiescunt, martyrium, seu confessie ap-
pellatur . Hinc confessio Ss Apostolorum
in templo vaticano , eje fe ssh S.Lauren-
tii etc. Vide comment, ad hymn.2. Pe-
risteph. Prudentii vers. 527. 528. AREV.
13. Alii aras dicunt a precat. Ser-
uius Aen. 2. ad illud , Nequidquam al-
taria circum . GR1AE .
Ibid. Eegebatur oiim imprecatio Satura
dicitur. Locum Grialius restituit,
vti apud Seruium extat : neque erat,
cur nostro demum tempore Arntzenius
cap.6. Miscellan. cura Iosepho Wase ad
Sallustii fragm. histor. pag. 224. in ve-
teribus Isidori editionibus emendandis
laboraret. Sed plerique, editionis Gria-
lianae ignari, inanem operam interdum
sumunt, vt actum agant . Aram autem
pro altitudine, et eminentia loci ali-
quando accipi, Becmanus ex Tertulliano
probat cum Iosepho Scaligero ad Auson.
lib. 2. cap. 22. Confer cap.13. num.16.
huius libri. AREV.
16. A Tribuno sedes eius dicta fuît
tribunal. Inde tribunal sacerdotis, siue
episcopi in ecclesiis, de quo hic Isido-
ru s , et Prudentius hymn.xi. Peristeph.
V. 22;. Fronte sub aduersa gradibus sublime
tribunal - Tollitur , antistes prae-
dicat vnde deum . Vide meum comment.
ad hune loc. AREVAL.
L I B E R X V , , 223
1 7. Analogium dictum, quod sermo inde praedicetur : nam
Kay»5 graece sermo dicitur; quod et ipsum altius situm e s t .
C A P V T V.
De Repositoriis.
I. Sacrarium proprie est locus templi, in quo sacra reponuntur,
sicut donarium e s t ,in quo collocantur oblata, sicut lectisternia di-
cuntur,vbi homines sedere consueuerunt : ab inferendis igitur , et
deportandis sacris Sacrarium nuncupatur .
2. Donaria vero , eo quod ibi dona reponantur, quae in templis
offerri consueuerunt.
3. Aerarium vocatum , quia prius aes signatum ibi reconde-
batur . Hoc enim olim in vsu erat, auro, argentoque uondum si-
gna to,ex quorum metallis quamuis postea facta fuisset pecunia,
nomen tarnen aerarii permansit ab eo métallo, vnde pecunia ini-
tium sumpsit.
4. Armarium locus est, vbi quarumeumque artium instrumenta
ponuntur . Armamentarium vero , vbi tantum tela armorum .
Vnde Iuuenalis : Quidquid habent telorum armamentaria caeli . Dicta
autem vtraque ab armis , id est, brachiis, quibus exercentur .
17. Analogium . In regula S. Bene-
dicti c . 9. Super analogium legantur tres
lectiones. GRIAL.
lb , Balbulus in Cathol. Pulpitum a
publico dic itur , analogium , lectrum , le-
gitorium , quia ibi publice legunt, vt
possint conspici a populo . Walafridus
Strabo De reb. eccles. cap. 6, Analogium
, quod in eo verbum dei legatur ,
et annuncietur . Ex his, aliisque Ducan*
gius colligit, analogium esse ambonem,
qui etiam pulpitum dicebatur . AREV.
Cap.V. n. i . Sacrarium - consueuerunt
. Verba Seruii Aen« 12. ad illu d ,
Et diri sacraria Ditis . GRIAL .
lb, Seruius ad lib. 12. Aen. v. 199.
vbi homines in templo sedere etc. Pro-
prie autem lectisternium erat sacrifi-
cium 5 quo diis puluinaria 3 seu lecti sternebantur5epuluroque
apponebatur. Neque
Seruii opinionem grauiori aliquo teste
comprobatam video . Confer Ezechie-
lem Spanhemium de vsu numismatum
pag.ï93. tom. 2 ., et Philippum a turre
veter. Antii pag. 318. AREVALVS.
2. Donaria. E x eod. Georg. 3. ad illud
3 alta ad donaria currus . GRIAL .
lb . Donaria dicebantur etiam dona,
praesertim templis oblata. AREV.
4. Armarium : hinc vox hispanica,
et italica armario eadem fere significa-
tione . Armamentarium praecipue de
loco dicitur 3 vbi arma naualia, seu instrumenta
naualia reponuntur . In verbis
> quibus exercentur , supplendum , aut
intelligendum arma . Seruius ad Aen.4.
v. 495. Proprie enim arma sunt 5 quae
armos tegunt. AREV.
1
m ;i:É