
reis interuenientibus guttis, vnde et nomen accepit ; quem quidam
beryllorum generi dicauerunt.
8. laspis de graeco in latinum viridis gemma interpretatur.
las quippe viride, pina gemma dicitur . Est autem smaragdo sub-
similis, sed crassi colons. Species eius XVII. Volunt autem quidam
, iaspidem gemmam et gratiae , et tutelae esse gestantibus ;
quod credere non fidei, sed superstitionis e s t.
9. ‘topazion ex virenti gençre est, omnique colore resplendens :
inuenta primum in Arabiae insula,in qua troglodytae praedones ,
fame, et tempestate fessi, quum herbarum radices effoderent, cru*
erunt. Quae insula postea quaesita, nebulis cooperta, tandem a na*
uigantibus inuenta e s t . Sed ob hoc locus, et gemma nomen ex
causa accepit. Nam troglödytarum lingua significationem
habet quaerendi • Est autem amplissima gemmarum , eadem sola
nobilium limam sentit . Genera eius duo .
10. Caüaica colore viridis,sed pallens,et nimis crassa, nihil
lb . Grïaliusin textu edidit chysopra-
su s , in nota chrysoprasius . Salmasius
pag. 406. Exercit. Plinian. aduertit, ab
Isidoro chrysoprasium, vel chrysoprasum
sumi pro chrysopasto So lini,e t chryso-
lampide Plinii, quum chrysoprasus alia
gemma sit . Addit, Solinum putauisse ,
eundem esse lapidem chrysopasttim, et
chrysolampin . Chrysolampis ad chryso-
lithorum genera refertur, eiusque rae-
jminit Isidorus cap. 15. num. 4. > vti et-
iam rursus chrysoprasi cap. 14. inter
gemmas ignitas num. 8. , quem fortasse
locum Salmasius respexit. AREV.
8. las quippe viride , pina gemma
dicitur . Haec Vulcanius non habuit9 no-
bis retinuisse satis e s t . S cio , vivat grae-
cis esse gemmam . De las quaerendum .
G R IA L .
lb . Volunt autem quidam . Vid. Plin.
c. 9. GRIAL .
lb . Ex hebraeo i asp is gemmam vi-
ridem Becmanus pag. 543. interpretatur
. Pina 9 seu pinna est concha marina
. Salmasius pag. 1125. Exercit. Plinian.
obseruat, ab Isidoro pinnam vo-
cari 9 in qua margaritum per Arabiam ,
et Indiam inuenitur : sed Pliaium diuersas
) agnoscere conchas 9 in quibus
margaritum gignitur: in Acarnania pinnam
vocari, non ceteris in locis . AR.
9. Forte topanjos : nam topaxion neu-
tri generis e s t . Inuenta fuit topazios
in Topazo insula maris rubri . Adisis
Plinium lib. 37. cap. 8. ARE VAL.
10. Gallaica . G allais Plin. , et Solin.
GRIAL .
lb. Nihil iucundius aurum de cet . E
Solin. 33. GRIAL .
lb. Vnde et appellata . Quia v.ahov .
pulchrum. GRIAL .
Ib. Germania. lta Solinus , Carmania
Plinius. GRIAL.
lb. Duplex callais a Plinio distin-
guitur, altera lib. 37. cap.8. topazio similis
9 e viridi pallens , altera ib. cap. 10.
colore sapphiri, sed candidiore . Idem
eod. cap. 10. docet, callainas gemmas
dici , quae colorem turbidum callaidis
habent. Solinus cap. 30. al. 33. callai-
cam vocat callaidem topazio similem •
De colore callaino aliter sentit Vossius
in Etymol. Salmasius Exercit. Plinian.
pag. 237. contendit, .gemmam non cal-
laicam, vt legit Isidorus , sed callainam
a colore callaino esse dicendana : reiucundius
aurum decet, vnde et appellata. Nascitur lu India, vel
Germania, in rupibus gelidis, oculi modo extuberans.
1 1 . Molochitcs, spissius virens, et crassius, quam smaragdus, a
colore maluae nomen accepit, in reddendis laudata signis . Nascitur
in Arabia.
12. Heliotropium, viridi colore, et nubilo , stellis puniceis sü-
persparsa cum sanguineis venis. Causa nbminis de effectu lapidis
est. Nam deiecta in labris aeneis, radios solis mutât sanguineo re-
percussu . Extra aquam autem speculi modo solem accipit, depre-
henditque defectus eius, subeuntem lunam ostendens. Magorum
impudentiae manifesïissimum in hoc quoque exemplum est,quod
admixta herba heliotropio quibusdam'additis precationibus, geren-
tem conspici negent • Gignitur in Cypro, et Africa, sed melior in
Aethiopia.
13. Sagda gemma prasini coloris apud chaldaeos. Cuius tanta
vis est, vt permeantes naues e profundo petat, et carinis ita tena-
citer adhaereat, v t , nisi abrasa parte ligni, vix separetur .
14. Myrrhites dicta est,quod in eo myrrhae color est. Com-
pressus autem vsque ad calorem, nardi spirat suauitatem . Aroma-
tites reperitur in Arabia, vel Aegypto myrrhae coloris, et odoris ,
vnde et nomen habet.
prehendit Isidorum, quod callaicam ab
auro deducat. Sed iam Grialius obser-
uarat, non ab /auro , sed a graeco xaXov
callaicam ab Isidoro deriuari . Mendum
vero in Germania pro in Carmania simile
esse apud Solinum ait Salmasius
ex codicibus mendosis Plinii . Sed for-
tasse errarunt amanuenses 9 qui Solinum,
aut Isidorum excripserunt : quippe facile
est ab ignaris Carmaniam in Ger-
maniam commutari.
1 1. Molochites . E x Plin. c. 8 ., et
Solin. c. 35. GRIAL .
12. Heliotrop. E x c. io . G RIAL .
lb , Vulcanius in not. ex vet. cod.
refert, radios solis imitatur sanguineo
repercussu : et ex Plinio , Deiecta in vas
aquae 9fulgorem solis accedentem percussu
sanguineo m utâ t. Ex Plinio'lib.37. c .io .
colligitur , quôd haec gemma aquae im-
missa auget solis fulgorem sanguineo
repercussu , extra aquam vero radios,
siue fulgorem auertit , ac velut in spe-
culo solem exhibet, proindeque depre-
hendit defectum, subeuntem lunam ostendens
. Ad hanc explicationem verba
Isidori exigenda. AREV.
13 • Sagda . E x eod. cap. , et Solin. 50.
GRIAL .
14. Myrrhites . E x Solin. c. 4 0 ., et
Plin. ibid. GRIAL .
Ib. Aromatites rep. E x eod. Plin. c.
GRIAL.
Ib. Myrrhites , vel hiyrrhitis apud
Solinum est masculini generis . In edi-
tione , qua v to r , cap. 50. legitur , S ip e -
nitus explores , et incites ad colorem 9
spirat nardi suauitatem . Melius ad ca-
lorcm cum Isidoro, qui primum ait dicta
est 9 intelligens myrrhites gemma y
deinde compress us masc. gen. AREV.
L I 2