
C A P V T XVI .
De pictura.
P 1 • A ictura autem est imago expriinens speciem alicuius rei, quae,
dum visa fuerit, ad recordationem mentem reducit. Pictura autem
dicta, quasi jictura. Est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fu-
cata, id e st,ficto quodam colore illita, nihil fidei, et veritatis ha-
bentia . Vnde et sunt quaedam picturae, quae corpora veritatis
studio coloris excedunt, et fidem dum augere contendunt, ad men-
dacium prouehunt : sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt , vel
Scyllam hominem sursum , caninis autem capitibus cinctam deorsum.
2 . Picturam autem aegyptii excogitauerunt primum vmbra ho-
minis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis colo-
ribus, postea diuersis : sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et
inuenit lumen, atque vmbras, differentiasque colorum : vnde et
nu ne pictores prius vmbras quasdam , et lineas futurae imaginis du-
cunt : deinde coloribus complent, tenantes ordinem inuentae artis.
C A P V T XVI I .
De coloribus . c I . olores autem dicti sunt, quod calore ignis, vel sole perficiun-
tur, 'Si lie quod in: initio colabantur ,y t summae subtilitatis existèrent.
2 . Colorés autem aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur, vt si-
nopis , rubrica , paretonium , melinum, eretria, auripigmentum . Ce-
teri fînguntur aut arte, aut permixtione.
3. Sinopis inuenta primum in Ponto e s t. Inde nomen a Sinope
vrbe accepit. Species eius tres, rubra, et minus rubens, et
inter has media.
4. Rubrica vocata , quod sit rubra, et sanguineo proxima . Haec
plurimis locis gignitur: sed optima ponto,vnde etpontica dicitur .
Cap. XVI. n. 2. Picturam autem Ae- 3. Sinopis etc. ex Plinio L35. C.6.AR.
gypr. E Plin. 35. cap. 6. GRIAL . 4. Ipsa sinopis rubrica pontica di-
Cap. XVII. n. 2. Colores aut nasc. E x cebatur . AREV.
eod. GRIAL .
5. Syricunt rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum. capita
scribuntur. Ipsum ester phoeniceum , àppellatum ita, eo quod
in Syria colligattir in litoribus rubri maris , vbi phoenices inhabitant.
6. Aliud est autem sericum ■, aliud syricum . Nam sericum lana
e s t,' quam seres mittunt : syricum vëro pigmentum ,quod syri phoe-
flices in rubri maris litoribus colligunt. Est autem et inter facti-
tios . Nam saepe fit aut sinopide , aut sandyce mixtus.
7. Minium primi graeci in ephesiorum solo inuenisse tradun-
tur: cuius pigmenti Hispania ceteris regionibus plus abundat: vnde
etiam nomen proprio flumini dédit. Huius distillatio argentuin liquidum
gignit. Minium autem hoc quidam dicuntesse cinnabanm ..
8. Cinnabaris a dracone, et barro , id est, elephanto cognc-
minâtum. Aiunt enim, draconum esse sanguinem, dum implicant
elephantos . Ruunt enim belluae, et dracones obruuntur , quorum
fusus cruor terrain inficit, fitque pigmentum , quidquid solo tinxe-
rit Est autem puluis coloris rubri .
9. Prasina , id e st, creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue
generetur, optima tarnen in Libya cyrenensi.
5. Salmasius pag. n 57- Exercitat.
Plinian. Isidorum perperam hariolari air,
quod syricum ita appellatum sic a syris
phoenicibus : ipse autem censet, dictum
syricum a Syro insula , vt ab eadem Phe-
recides Syrius nuncupatur . Plinius lib.33.
cap. 7. a med., et lib. 35. cap.«, a med.
de Syrico colore agit . Harduinus eos re-
prehendit, qui contra mss. apud Plinium
legunt scyricum . Notandum e s t, quod
Isidorus a it, syrico librorum capita scri-
bi . De qua veteri consuetudine conte-
rendi sunt, qui de re diplomatica , et arte
cognoscendi codices scripserunt. AR.
6. Sinopide , aut sandyce . Disiunctio
pro coniunctione . Vid. Plin. GRIAL .
Ib. Clarius esset saepe fit sinopide ,
et sandyce mixtis . AREV.
7. Minium primi . Plin.33. c. 7 . , et
Vitruu. 7. cap. 8.' GRIAL .
Ib. Cuius pigmenti Hispan. lustin.
lib. 43. Gallaeciae portio Amphilochi di-
cuntur, régi*quumaeris,et plumbi vber-
rima , tum minio , quod etiam vicino burn
i ni nomen dédit. GRIAL .
lb . Huius distillatio argent, liq- gign.
E Plin. 33. c.8. GRIAL.
Ib. De Minio flumine vide lib. 13.
cap. 21. num. 32. AREV.
8. Cinnabaris a drac. et barr. Sup.
lib. 8. c. 11. Plin. 33. c. 7. Solin. c. 38.
GRIAL. ..
Ib. A dracone : fortasse quia aegyptu
draconenwocarunt Kneph . Alii origincm
hebraeam inuestigant,. Cinnabaris plures
sunt species : alia est fossilis , alia factitia
ex sulphure, et argento viuo . VideMat-
thiolium ad Dioscorid. lib. S* cap. «9*
Alia cinnabaris species ex .arboribus in
India instar gummi, inciso prius corti-
c e , emanat • Species cinnabaris ex dracone
, et barro fabulosa a multis creditur.
De origine vocis cinnabaris extat erudita
dissertatio Io. Philippi Caselli, qui hunc
Isidori locum mirifice illustrat . AREV.
9. Optima autem in Lib. Cyrenen.
A t Vitruu. 7. cap. 7. Creta viridis pluri-
bus in locis nascitur , sed optima Smyr-
nae : ergo quaerendum, vnde haec 'Sint.
GRIAL.