
nebatur, tres lectuli strati erant,in quibus discumbentes epulaban-
tur: Sm enim graece lectus, vel accubitus dicitur, ex quo confectum
est 3 vt triclinium diceretur.
9. Celia dicta , quod nos occulter, et c e le t. Cubiculum vero ,
quod eo cubemus, ibique dormientes requiescamus . Cubile autem
cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est, sine accessu .
IÖ. Diuersarium dictum , eo quod ex diuersis viis ibi con-
ueniatur . Hospitium sermô graecus est , vbi quis ad tempus
hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrât : inde et
metatum, quia mutatur. Vnde et legitur et castra metati sunt pro
mutauerunt. Non enim illic permanet exercitus, sed pertransit.
h . Maenius, collega Crassi 3 in foro proiecit materies, vt es-
sent loca , in quibus spectantes insistèrent , quae ex nomine eius
maeniana appellata. Haec et solaria, quia patent soli : post haec
alii lapide, alii materia aedificauere porticibus maeniana , et fori-
bus , et domibus adiecerunt.
seni cinis e fauilla, et carbonibus ad ca-
lefaciendum triclinium Hiatus . GRIAL .
Ib. In verbis Seruii reposui ipsam
basilic am ex mea editione . Grialius e-
didit ipsum. AREV.
9. Cella dicta q. n. o. Seru. Aen. 1.
ad illud , Distendunt nectare cellas,vel
a celando ( inquit ) , vnde cellam appel-
Jauerunt. GRIAL .
2b. Apud Grialium erat cellas ap-
pellauerunt : in mea Seruii editione cellam
. Cubile aliquando dicitur de cubi-
culo y in quo cubamus , et dormimus :
cubiculum vero interdum sumitur etiam
pro conclaui, in quo per diem mane-
mus. AREV,
10. Hospitium sermo graecus e s t .
A n quia c7rtd-i pro domo vsurpant ? Vnde
illu d xa'k» H/zépct iiç JcaXow
crri&t . GRIAL •
1b. Inde et metatum . Vegetius lib .2.
e. 7. metatores ait d ic to s , qui diuerso-
riorum, et hospitiorum désignant loca.GR.
Ib. In altero ex duobus meis exem-
plaribus editionis Griaîianae est hospituw9
vti etiam in exemplari, quocum collati
sunt mss. gothici Toletani . Verum in
altero meo exemplari recte est hospitium
: ex quo comprobatur diuersitas
exemplarium editionis Griaîianae in non-
nullis y quam antea indicaui . Etymolo-
gia verbi metor, metaris recti,us petitur
a metior : nam metator agmen praegres-
sus, locum ponendis castris metitur .
AREVAL.
i l . Maenius colleg. Crassi . Festus
Maeniana aedificia a. Maenio sunt appel-
lata . Is enim primus vitra columnas
extendit tigna , quo ampliarentur superio-
ra : et Asconius in Diuinat. de àolumna
Maenia : Maenius, quum domum suam
venderet Catoni, et Flacco Censoribus ,
vt ibi basilica àedificaretur , exceperat
ius sibi vnius columnae , super quam
tectum proiiceret ex prouolantibus ta-
bulatis . Ergo vocem tabulata hoc loco
superioribus annectendam censebat Chacon
. GRIAL .
1b. Maeniana : haec fere sunt, quae
nunc romani vocant mignani • Isidorus
• materies 5 seu materias, et mox materia
accipit de lignis, vt darum est : nam
distinguit a lapide • Hispani vocant madera
. Hanc materiae significationem a-
pud Plinium , Golumellam y et alios re-
perire licet* AREV.
12. Tabulata, olim lingneae domus fiebant:inde nomen permanet
tabulatorum . Hypogaeum est constructum sub terris aedi-
ficium , quod nos antrum, vel speluncam dicimus . Solarium , quod
soli, et auris pateat, qualis fuit locus, in quo Dauid Bethsabee la-
uantem aspexit, et adamauit.
13. Quum Hierosolymam Antiochus obsideret,Hyrcanus princeps
iudaeorum, reserato Dauid sepulcro , tria milia auri talenta
inde abstraxit, ex quibus C C C . Antiocho dedit , vt obsidionem
relinqueret, atque vt facti inuidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia
instiluisse primus xenodochia, quibus aduentum susciperet
pauperum peregrinorum , vnde et vocabulum sumpsit. Nam ex
graeco in latinum %mJ'oxétov peregrinorum susceptio nuncupatur . Vbi
autem aegrotances de plateis colliguntur, graece dicitur, in
quo consumpta languoribus, atque inedia miserorum membra fo-
uentur .
C A P V T I V .
De aedificiis sacris.
i . O acra sunt loca diuinis cultibus instituta, vtpote ea , in quibus
altaria , litantibus de more pontificibus, consecrantur . Saucta
iuxta veteres exteriora templi sunt.
2. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem
nulli erat accessus , nisi tantum sacerdoti . Dicta autem Sancta
sanctorum, quia exteriori oraculo sanctiora sunt , vel quia sanctorum
comparatione sanctiora sunt , sicut Cantica canticorum ,
quia cantica vniuersa praecellunt . Sanctum autem a sanguine
hostiae ' nuncupatum : nihil enim sanctum apud veteres di-
12. Lauantem : hoc e s t, se lauantem.
Nam lauo actiua voce pro passiua saepe
vsurpatur, quod exemplis veterum con-
stat . AREV.
13. Quum Hierosolymam - peregri-
uorum . E x Hegesipp. lib. 1. c. 6. Vid.
Ioseph. 1. de bell. lu d • c. 2 . , et lib. 13.
Antiq. c. 15. GRIAL .
Ib. Vbi autem aegrotantes, etc. Hie-
ron. in ep. ad Oceanum , de Fabiola,
Prima ( inquit ) omnium vocoKopetov in-
stituit y in quo aegrotantes colligeret de
plateis , et consumpta languoribus, et
inedia miserorum membra foueret . GR.
Ib. Apud Grialium Hieronymi verba
ita exhibebantur languoribus, et media
misericor. membra fo u e r e t. AREV.
Cap. IV. n. 2. Quia sanctor. compar.
praecellunt. E x Hier, in ep. ad Galat,
c. r j GRIAL .
Ib. Sic leges sanctae, et muri . Sic
Gothici libri , recte : c. 1. D. de rer. di-
uisione : Sanctae quoqu. res veluti muri,
et portae : et in c. sanctum , eod. tit. In
E e 2