
LIBER D V O D E C ÎMV S
De animalibus.
C A P V T I
De Pecoribus, et Iumentîs.
!. O m n ib u s animantibus Adam primum vocabula indidit, appelons
vnicuique nomen ex praesenti institutione, iuxta condîtio-
nem naturae , cui seruiret.
2. Gentes autem vnicuique animalium ex propria lingua dede*
runt vocabula. Non autem secundum latinam linguam , atque grae-
cam 5 aut quarumlibet gentium barbararum nomina ilia imposuit
Adam : sed ilia lingua , quae ante diluuium omnium vna fuit, quae
hebraea nuncupatur.
3. Latine autem animalia, siue animantia dicta , q.uod animent-
tur vita, et moueantur spiritu.
4. Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur, quae,
dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, vt
cerui,damae, onagri,-etc. Sed nequebestiae sunt, vt leones: neque
iumenta,vt vsus hominum iuuare possint.
5. Pecus dicimus orane, quod humana lingua, et effigie caret.
Proprie autem pecorum nomen iis animalibus accommodari solet,
quae sunt aut ad vescendum apta, vt oues, et sues : aut in vsu ho*
minum commoda , vt equi, et boues.
6. Differt autem inter pecora, et pecudes : nam veteres commu*
niter in signification omnium animalium pecora dixerunt : pecudes
autem tantum ilia animalia , quae eduntur, quasi pecuedes . Gene-
Cap. I. n um .i. Omnibus animantibus
Adam . Ex Tertull. lib. de virg. veland.
GRIAL.
2. Sed ilia lingua , quae ante diluu.
S tip y. lib. 9. c. I . GRIAL.
4. Quadrupedia vocata . Ex Aug.%.
de Gen. ad lit. V. 11. GRIAL.
5. Pecus. e Sent, ad v. ignauum fucos
pecus Aen. 1. GRIAL.
lb. Proprie autem pecorum etc. Mx
August. 3. de Gen. ad lit. GRIAL.
6. Animalia , quae eduntur-. ignota
aljis haec proprietas nominis . Sic etiam
multi pecus a graeco wciee?, quod est
melius, deducunt, non a pascende . AR.
raliter autem omne animal pecus a pascendo vocatur .
7. Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem ,
vel onus suo adiutorio subuectando, vel arando iuuent. Nam bos
carpenta trahit,et durissimas terrae glebas vomere vertit. Equus,
et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem tempérant
. Vnde' et iumenta appellantur ab eo , quod iuuent homines
; sunt enim magnarum virium animalia.
8. Eadem quoque armenta, vel quod sint apta armis, id est, i
bello : vel quod his in armis vtimur. Alii armenta tantum* boues
intelligunt ab arando , quasi aramenta, vel quod sint cornibus ar-
mata . Discretio est autem inter armenta, et grèges: nam armenta
equorum, èt boum sunt,greges vero caprarunî', et ouium .
9. Ouis, molle pecus ,lanis, corpore inerme, animo placidum, .
ab oblatibne dictum, eo q.uod apud veteres in initio non tauri,
sed oues in sacrificio mactarentur. Ex iis quasdam. bidentes vo-
cant, eo quod inter octo dentes duos altiores habent : quas maxime
gentiles in sacrificium otferebant.
10. Veruex vel a -uiribus dictus, quod ceteris ouibus sit for-,
tio r , vel quod sit %>ir , id est, masculus, vel quod •uermem in capite ha-
beant: quorum excitati pruritu, inuicem se concutiunt, et pugnan-
tes cum magno impetu feriunt.
1 1 . Aries vel aVo tou apeo ç, id e st, a Marte vocatus, vnde apud
nos in gregibus masculi mares dicuntur : siue quod hoc pecus a
gentilibus primum aris est immolatum'. Aries, quod aris impone- Sedulmslib.i.
retur . Vnde est illud : Aries mactatur ad aramb. v.'ny.
7. Nam bos carpenta . E x Hieronym.
in Is, c. 1. GRIAL.
S. Quod sint apta armis . e Sent,
ad v. beilum haec arm. min. Aen. 3.
Itemq. Georg. 3. - Seu quis Olympiacae •
GRIAL.
lb. Alii armenta tantum . e Seru.
loco proxime cit. GRIAL.
9. Ouis ab oblatione . Cur ~non' ab
ii$ ? Saepe gaudet ad rerum vel naturas ,
vel vsus magis, quam ad voces respice-
re , quod semel monuimus . GRIAL. *
lb. Ex his quasdam bidentes . Vid.
Seru. ad v. mactant lectas de more bidentes
Aen. 4. , et Agell. lib. 16. , el
Fest. in bidental. GRIAL.
lb. Apud Grialium erat in nota mactant
laetis , quod correxi ex lib. 4.
Aeneid. vers. 57. ; mendum enim puto .
, AREV.
10. Veruex vel a viribus . A natura
versa Varro. GRIAL.
lb. Iso in gloss, ad Prudent, hymn.
10. Peristeph. v. 187. VERVEX vocatur
a FERME, quem habet in fronte 9 qui
commouens incitât eum ad proelium . Ex
Glossario Isidoriano discimus , hune ver-
mem Simultum vocari. Confer notas ad
hoc verbum . AREV.
11. Aries vel dW t«o upeoç 9 id e s t,
a Marte . Farro : Arie*, quod eum di»
cèbant ares veteres > nostri aruiga . GR.