
arenae grana diuide in minutissimum puluerem, donee, sipossis,
peruenias ad aliquam minutiam , quae iam non sit, quae diuidi,
vel secari possit. Haec est atomus in corporibus .
3. In tempore vero sic intelligitur atomus : annum verbi gratis
diuidis in menses : menses in dies : dies in horas : adhuc partes
horarum admittunt diuisionem , quousque venias ad tantum tem-
poris punctum, et quamdam momenti stillam , vt per nullam mo-
rulam produci possit, et ideo iam diuidi non potest. Haec est atomus
temporis .
4. In numeris, vt puta octo diuiduntur in quatuor , rursum
quatuor in duo,deinde duo in vnum . Vnus autem atomus est,
quia insecabilis e s t . Sic et in litera ; nam orationem diuidis in verba
, verba autem in syllabas , syllabam autem in literas . Litera pars
minima atomus est, nec diuidi potest . Atomus ergo est, quod diuidi
non potest, vt punctus in geometria . Nam ro^n graece se-
ctio dicitur, âi-ojiios indiuisio .
C A P V T I I I .
De Elementis.
I T
1. JL JLylen graeci rerum quamdam primam materiam dicunt, nul-
lo prorsus modo formatant, sed omnium corporalium formarum ca-
pacem , ex qua visibilia haec elementa formata sunt : vnde et ex eius
deriuatione vocabulum acceperunt. Hanc hylen latini materiam ap-
pellauerunt,ideo quia omne informe, vnde aliquid faciendum est,
semper materia nuncupatur. Proinde et earn poetae siluam nomi-
nauerunt. Nec incongrue, quia materiae siluarum sunt.
lb . A d aliquam minutiam . Lactantius
de ira Dei cap. 10. Pulueris minutias vi-
demus in so le , quum per fenestram radios
immiserit . Vtitur autem Isidorus
voce atomus in mascul. 9 et femin. généré
, quia vtroque modo vsurpari pote
s t; sed frequentius adhibetur in femin.
genere;quod proinde recentiores plerique
retinent . ÀREV.
Cap. III. n. 1. Hylen. E x August, 2.
contra Faust, c. 14. GRIAL.
lb . Ex eius deriuatione vocabulum
accep. Nempe v t elementa sint 9 quasi
hylementa . GRIAL.
lb . Hanc hylen graeci. Seru. Aen.%.
ad v. Aruorum 9 pecorisque Deo . GR.
lb . Hyle , materia 9 silua etiam ad ap-
paratum literarium transferuntur . Atte-
ius philologus apud Suetonium de gram-
maticis cap. 10. Hylen nostrum aliis memento
commendare : quam omnis generis
coegimus, v ti scis3octingentos in libres .AR*
a l fà K M f iC
if
2. Graeci autem elementa ç-oi^ua. nuncupant, eo quod sibi
societatis concordia, et communione quadam conueniant, nam sic
ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur ; modo origi-
nem ab igne repetentes vsque ad terrain : modo a terra vsque ad
ignem : vt ignis quidem in aera desinat, aer in aquam derisetur,
aqua in terram crassescat, rursusque terra diluatur in aquam , aqua
rarescat in aerem , aer in ignem extenuetür.
3. Quapropter omnia elementa omnibus inessersed vnumquod-
que eorum ex eo , quod amplius habet, accepisse vocabulum . Sunt
autem diuina prouidentia propriis animantibus distributa : nam caelum
angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus,
ceterisque animantibus Creator ipse impleuit.
C A P V T IV .
, . G
De Caelo
1. 'v_-<aelum vocatum , eo quod tamquam caelatum vas impressa
lumina habeat stellarum , veluti signa. Nam caelatum dicitur vas,
quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim caelum Deus
Claris luminibus , et impleuit: solis scilicet, et lunae orbe fuhmnti,
et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. Alias autem
a superiora celando .
2. Hoc autem graece vpcivog dn-b tS id e s t,a videndo,
eo quod aer perspicuus sit, et ad speculandum purior . Caelum autem
in scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cur-
su siderum, et ratis legibus , fixisque firmatum .
2. Graeci autem elem. g-e/^öot . Ambros.
Hex. 3. c.4. Vnde et graece
dicuntur , quod sibi conueniant 9 et con-
cinant. GRIAL.
3* Omnibus inesse : supple graeci dicunt
, aut quid simile . AREV.
Cap. IV. n. I. Caelum vocatum . E x
Ambros. 2. Hex• c. 4. A liis caelum quasi
uoiXov , id e s t , cauum . GRIAL.
lb . Alias autem a superiora celand
o . Absunt haec a CC. Rom. GRIAL.
2. Hoc autem graece dpctviïc . E x
Ambros, 5, Hex, c, 22. Auctor vero libri
de mundo ad Alexandr. 9 quod super
T<à «pgot, id e s t , montes sit . GRIAL.
1b. Griàlius in nota cum aliis excu-
sis edidit 9 Hoc autem graece : in textu
vero Hic autem graece ; nescio, an de
industria ita variauerit. S. Martinus Le-
gionensis 9 qui tom. 2. serm. 2. in se-
ptuag. pag.17. , et 18. totum hoc caput
descripsit, exhibet 9 Hoc autem graece etc,
In aliis verbis nonnihil discrepat, vt n .i.
luminaria, et luminaribus pro lumina >
et luminibus. AREV. 1 < I Ä