
E T Y M 0 L 0 G I A R V M
men accepit, quia,sicut ignis, vrit, n-Dp enim ignis : vrere veto et
J^ett Geor-V ad solem, et ad frigus pertinet . Nam vno sermone duo diuersa
significantur, pro eo quod vnum effectum habent . Similis enim
vis est caloris, et frigoris, vnde et vtraque saxa rumpunt . Nam
calor vrit, vt est, Vritur infelix Dido . Item frigus vrit, vt e st, Aut
Boreae penetrabile frigus adurat.
9. Ros graecum est, quod illi dpoa-og dicunt. Alii ros putant
dictum, quia rarus e s t, non spissus , vt pluuia .
10. Nebula inde dicta , vnde et nubila , ab obnubendo scilicet,
hoc e st, operiendo terrain , siue quod nubes volans faciat. Exhalant
enim valles humidae nebulas, et hunt nubes, inde nubilum, inde
nines. Nebulae autem ima petunt,quum serenitas e st, summa,
quum nubilum .
t i . Caligo vmbra est de spissitudine aeris effecta . Et dicta
caligo,quod maxime aeris calore gignatur .
12. Tenebrae dicuntur , quod teneant umbras . Nihil aut^m
sunt tenebrae , sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur : sicut si-
lentium non aliqua res est, sed vbi sonus non est, silentium did-
tur : sic tenebrae non aliquid sunt, sed vbi lux non est, tenebrae
dicuntur. '
13. Vmbra est aer carens sole, dicta autem, quod fiat, quum
solis obiicimur radiis . Est autem mobilis , et incerta, et ex solis
•circuitu, et ex motu ventorum . Namque quoties mouetur in sole,
nobiscum moueri videtur : quia vbi quoquo loco a radiis solis ob-
stitimus , perinde illi lumen auferimus : sicque ingredi nobiscum
vmbra, et gestus nostros videtur imitari.
14. Lux ipsa substantia: lumen, quod a luce manat, id est,
candor lucis. Sed hoc confundunt auctores .
12. Nihil autem sunt tenebrae -di-
cuntur . Verba Augustin, in 1. de Genes,
contr. Manich. c . 4. GRIAL .
13. Et ex motu ventorum . Sem.
eclog. v . a i vers. Siue sub incertas ze-
phyris motantibus vmbras . GRIAL •
Jb. Vbi quoquo loco . Ita Salm, ve-
. tustissimus. vbiqu. quo loco > Complut.
GRIAL .
lb. Aer carens sole : Ita passim alii
vmbram describunt ; sed Becmanus ver-
bo vmbra z^wertlt^vmbram aerem non
esse : nam proprie vmbra est in aere
a.7rov<ricL (peoroQ , absentia luminis . Et hoc
est , quod Isidorus mox innuit , illi lumen
)aÆÈÊm*uâBÊK ÆMêCÂ
auferimus . AREV.
L I B E R X I I I . 117
C A P V T XI .
De Vends.
I. V entus est aer commotus, et agitatus, et pro diuersis parti-
bus caeli nomina diuersa sortitur ; dicitur autem ventus, quod sit
vehemens, et violentus . Vis enim eius tanta est, vt non solum
saxa , et arbores euellat, sed etiam caelum , terramque conturbet,
maria commoueat.
2. Ventorum quatuor principales spiritus sunt. Quorum primus
ab oriente subsolanus, a meridie auster, ab occidente fauo-
nius, a septentrione eiusdem nominis ventus aspirat, habentes géminés
hinc inde ventorum spiritus .
. 3. Subsolanus a latere dextro vulturnum habet, a laeuo eurum :
auster a dextris euroaustrum, a sinistris austroafricum : fauonius
a parte dextra africum , a laeua corum. Porro septentrio a dextris
circium, a sinistris aquilonem . Hi duodecim venti mundi globum
flatibus circumagunt .
4. Quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Nam subsolanus
vocâtus , eo quod sub ortu solis nascatur . Eurus, eo quod
ab Eoo flat, id est, ab oriente. Est enim coniunctus subsolano .
5. Vulturnus, quod alte tonat : de quo Lucretius : Aldtonans
vulturnus, et auster fulmine pollens .
6. Auster ab hauriendo aquas vocatus, vnde et crassum aerem
Cap. XI. n. 1. Ventus . De ventorum
nominib. Ag e ll. lib. 2. cap. 22. GRIÀL»
3. Salmasius pag. 1245. Exercitat.
Plinian. negat , vulturnum esse a latere
dextro subsolani : nam plerisque idem
est vulturunus , atque eurus , qui a latere
sinistro subsolani collocatur. Alii vero
medium eurum statuunt in cardine o-
rientis aequinoctiali, vt Fauorinus apud
Gellium . Verum , vt Gellius ipse ait,
apud veteres vulgo neque de appella-
tionibus ventorum , neque de finibus,
neque de numéro conueniebat. Contra
Fauorinum facit Plinius, qui iib.2.cap.47.
zit: Ab oriente aequinoctiali subsolanus,
nb oriente brumali vulturnus, Ita etiam
Seneca lib. 5. natur. quaestion. cap. 16.
Isidorus quidem , nescio quem secutus ,
vulturnum diuersum ventum ab euro,
et euronoto statuit , eundemqne esse
putat, qui caecias vocatur , vt liquet ex-
libro de natura rerum cap. 37. Vulturnus
ipse , qui et caecias vocatur, dexte-
rior subsolani . Et respondent versus
de ventis post ‘ cit. caput in nonnullis
mss., et editis descripti. AREV.
6. Notus , quod interdum corrum-
pat . Est enim vod-svetv corrumpere : vn-
de Horatius de illegitimis filiis , Foe-
cunda culpae secula nuptias primum in-
quinauere, et genus, et domos . GRIAL.
lb . Corru'mpat aerem. Aliter Gellius
lib. 5»